Dic, Constanti, uerum crimen detulisti de Athanasio ad dei ecclesiam an falsum? si uerum te detulisse certum habes, proba mihi qui te iam falsi criminis cognoui portitorem. arbitraris nihil te malorum in conspectu egisse dei? quae te conpulit ratio fieri testem falsum? cur mendax imperator extitisti? cur non timuisti ne exemplo Ananiae et Sapphirae fuisses extinctus? loquitur in Actibus apostolorum scriptura dixisse beatum Petrum ad Ananian: ut quid repleuit satanas cor tuum mentiri spiritui sancto, ut subtraheres de pretio praedii? nonne manens tibi manebat et uenditum in tua erat potestate? quid est quod posuisti in corde tuo rem istam ? non es. mentitus hominibus, sed deo. audiens autem Ananias hos sermones cecidit et expirauit. et factus est timor magnus super omnes qui audiebant. surgentes autem adolescentes sustulerunt eum et euntes sepelierunt. factum est autem interuallum horarum fere trium, et uxor eius nesciens quod erat factum intrauit, 4 Rom. 12, 17. 18 22 Act. 5, 3—10 tr - 3 obtemperare V m. rec. et v 4 auseramus malo ( m. rec.) 8 ortatus m. 1 9 enim V, autem V m. rec. et v aput m. 1 h 13 "habere (te m. rec.) excitus coni. Latinius, exitus Vv 20 sappirae (h m. rec.) 22 ananiam v 24 erit (* m. rec.) 26 annanias 27 omne dixitque ad illam Petrus: dic mihi si tanti praedium uendidisti? illa uero ait: tanti. quid conuenit inter uos temptare spiritum domini ? ecce pedes eorum qui sepelierunt uirum tuum in ostio sunt et efferent te. et protinus cecidit ante pedes eius et expirauit . credo legeris haec, et tamen non timueris concinnare mendacium ante domini conspectum. quare istud fecisti, nisi quia sis sapiens? quid tu tibi futurum existimas, qui sis non solum mendax, sed homicida, non solum homicida, sed et haereticus? credis tibi inpune tanta cessura? credis te euadere posse aeterna supplicia? Ananiae dicitur: ut quid repleuit satanas cor tuum, ut fuisses mentitus spiritui sancto ? et dices, Constanti imperator. quia non repleuerit satanas cor uestrum Arrianorum, ut mentiti fuissetis spiritui sancto manenti in dei ecclesia? ecclesiam etenim conuenisti dicens: deliquit in deum Athanasius; et uidebat spiritus sanctus mendaces animas uestras, sicut uidit et Ananiam ac Sapphiram. uidebat inquam, spiritus sanctus, quando haec fingebatis, quod enim idcirco talia fuissetis commentati circa Athanasium, quo possetis uestram haeresem introducere in ecclesiam, quo possetis apostolicam destruere traditionem. Ananias et Sapphira, propterea quod agrum suum uendentes fraudauerint de pretio, quod ausi fuissent non integre loqui ante dei apostolum, taliter iudicari meruerunt. tu qui non solum crimina falsa dei seruo obiecisti, sed et omnem domum dei fueris persecutus, qui effuderis cmorem cultorum eius, qui sacerdotes eius miseris ad metalla et exilia et haereticos locis ordinaueris eorum, qui euangelicam fidem dixeris haereticam et blasphemiam uestram dixeris catholicam, qui introduxeris idololatriam in ecclesiam, qui deserueris deum Abrahae, deum Isaac, deum Iacob et omnium prophetarum apostolorum ac martyrum et idololatriam fueris Arrii secutus, existimas, si in hac blasphemia atque crudelitate duraueris, quod non in te maxima o h 1 tanto m. 1 4 osti 16 annaniam sappiram (h m. rec.) h 17 enim exp. m. rec . 20 annanias sappira (h m. rec.) 21 fraudauerunt Coleti 26 exilia in initio folii decisum 27 blasphemam Yr, em. Coleti 28 idolatriam m. 1 30 et (ante omnium) V, ac r sit uindicta futura? deinde si aduersariis Susanaae sic est deus uindictam dare dignatus, in te arbitraris non grauiorem processuram ? procedet, mihi crede, si non te mature conuerteris. si enim illi, quia Susannae pudicitiam uiolare fuerant conati, haec quae subieci meruerunt consequi, quanto magis tu qui ecclesiae es adgressus uiolare castitatem ? petiuerunt illi falso crimine Susannam, et uos totidem petistis non solum Athanasium,, sed et cunctos uobis resistentes. aut unum dare poteris e resistentibus, cui non adplicitum fuerit crimen? sic nos fuistis armati ad ecclesiae uiolandam castitatem, sicut illi ad Susannae fuerunt, qui dixerunt: ostia uiridiarii clausa sunt, nemo nos uidet, in concupiscentia tui sumus; propter hoc consenti nobis et esto nobiscum, alioquin falsum testimonium dicemus aduersum te, quoniam erat tecum iuuenis et propter hoc dimisisti puellas a te . aut temptabis negare esse dictum: desiderantes sumus nos Arriani et uos Christi ani unum effici corpus; derelinquite -fidem quam apud Niciam contra nos tenetis conscriptam, adquiescite Arrii doctrinae; aliequin quia nos mtiUum possumus, imperium nostrum est, quibus uelimus uos modis grauabimus, et omnes tollemini e uestris sedibus ? non poteris haec ita se habere negare, cum deo perosae meditationes tuae rebus gestis fuerint reuelatae. cur enim cogebamur, etiamsi non damnaremus Athanasium, tamen communioni misceremur Arrianorum, nisi quia tu leno haeresis Arrianae cunctos nos cuperes quouis modo fieri eonsacrilegos tuos?.-.