<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0180a.stoa004.opp-lat1"><div n="2" subtype="book" type="textpart"><div n="6" subtype="chapter" type="textpart"><p rend="script">Sed inquis contra haec: <hi rend="italic">non sum insipiens, ego noui <lb/>
            me sapientem</hi>. si sapiens es, cur ea fecisti atque es faciens <lb n="5"/>
            quae soli possunt facere insipientes? si es sapiens, <lb/>
            cur damnari mandasti inauditum absentem? cur innocentem <lb/>
            praecepisti interfici? cur dei sacerdotes desiderasti hostes <lb/>
            dei fieri? neque enim possint dei effici amici per hoc factum, <lb/>
            cum dominum scias dixisse apostolis: <hi rend="italic">si feceritis quod mando <lb n="10"/>
            uobis, iam non dicam uos seruos, sed amicos</hi>. - si sapiens <lb/>
            es, cur. damnante te Athanasium dei sacerdos audiri debeo? <lb/>
            tu eum causas praestare allegationum suarum minime es <lb/>
            passus? si sapiens es, si es dei cultor, cur nos, quia Christianos <lb/>
            esse fateamur, persequeris? cur eos qui se non <lb n="15"/>
            dixerint esse Christianos, sed fateantur se esse Arrianos, <lb/>
            uehementer diligis? si sapiens es, cur ad domum dei misisti <lb/>
            saepe militem armatum? si prudens es et dei te nosti seruum, <lb/>
            cur eius populum armis es persecutus atque persequeris? cur <lb/>
            postremo fidem apostolicam atque euangelicam haereticam <lb n="20"/>
            dicis et haereticam catholicam pronuntias? tu te dicis sapientem; <lb/>
            sed contra nos cernimus nullum posse qui haec faciat <lb/>
            esse sapientem. quis etenim sacrilegus poterit dici prudens <lb/>
            nisi ab inprudentioribus se? si tu sapiens es, Constanti, quis <lb/>
            sit te insipientior, inuenire non potero. tune adhuc tibi uideris <lb n="25"/>
            esse sapiens, qui fueris arbitratus, quod enim prophetae apostoli <lb/>
            ac martyres pro creatura fuerint interfecti? negare enim <lb/>
            non audebis cunctos hos pro unico dei interfectos filio. quomodo <lb/>
            poteris dici sapiens, qui non solum descendentibus pluuiis, <lb/>
            fluminibus inundantibus, flantibus uentis resistere non temptaueris, <lb n="30"/>
            ne temet, qui domus esse inueniris, pessumdedissent, <lb/>
            sed et ipse in pluuias, flumina uentosque te uerteris ad hoc,

<note type="footnote">10 Ioh. 15, 14. 15 </note>

<note rend="script" type="footnote">6 quae <hi rend="italic">Latinius,</hi> quod <hi rend="italic">Vv</hi> 12 damnante te <hi rend="italic">scripsi,</hi> damantem <lb/>
            t <lb/>
            se <hi rend="italic">(corr. m. rec.) V;</hi> damnantem te <hi rend="italic">v</hi> audire <hi rend="italic">v</hi> 15 esse] nos <hi rend="italic">add. <lb/>
             s. l. m. rec. et v</hi> 26 enim <hi rend="italic">exp. m. rec</hi>. </note> <lb/>
             
<pb n="158"/>
            ut nos tu, turbo atque procella diabolica, tecum ad exteriores <lb/>
            traheres tenebras? <hi rend="italic">manifesta autem sunt,</hi> dicit apostolus, <hi rend="italic">opera <lb/>
            carnis, quae sunt adulteria fornicationes inmunditia inpudicitia <lb/>
            luxuria idololatria ueneficia inimicitiae contentiones <lb/>
            aemulationes irae rixae dissensiones haereses inuidiae homicidia<lb n="5"/>
            ebrietates commissatione et his similia, quae praedico <lb/>
            uobis, sicut praedixi, quia qui talia agunt regnum dei non<lb/>
             consequentur</hi>. et furit in innocentis necem mens tua sapientia <lb/>
            uigens? clamat apostolus quod homicidae non sunt possessuri <lb/>
            regnum caelorum, et tu Constantius prudentissimus dicis <lb n="10"/>
            imperator: <hi rend="italic">iugulate absentes, mactate inauditos, interficite<lb/>
             innocentes, et uestrum erit dei regnum</hi>. hinc datur intellegi <lb/>
            quam sis sapiens, si denique ille sis qui domum tuam aedificaueris <lb/>
            supra petram. dixisse etenim te negare non poteris: <lb/>
            <hi rend="italic">ego propterea cupio damnare Athanasium, quia desidero<lb n="15"/>
            placere deo</hi>. sic utique et nos placere desiderasti deo, quomodo <lb/>
            iam tu placueris, ex quo uidelicet Athanasium es dignatus <lb/>
            cogitare interimere in nostra omnium conscientia domini <lb/>
            sacerdotum. sic in primordio Cain deo placuit, mox ut interficere <lb/>
            meditatus est fratrem. quo modo uidetur, Constanti, unde <lb n="20"/>
            sit radix tua, de qua descendisset stirpe. numquidnam poteris <lb/>
            negare post haec te in illo esse choro quem narrat apostolus <lb/>
            Romanis: <hi rend="italic">et sicut non probauerunt deum habere in notitiam. <lb/>
            tradidit illos deus in reprobum sensum, ut faciant ea quae <lb/>
            non conueniunt, repletos omni iniquitate malitia inpudicitia <lb n="25"/>
             cupiditate nequitia, plenos inuidia homicidiis contentione dolo <lb/>
            malis moribus, susurratores, detractores, deo odibiles, contumeli〈os〉os,<lb/>
             superbos, sibi placentes, gloriantes, inuentores <lb/>
            malorum, parentibus non obsequentes, insipientes, inconpositos, <lb/>
            sine affectu, sine misericordia, qui cum iustitiam dei cognouerint, <lb n="30"/>
             non intellexerunt, quoniam qui talia agunt digni sunt</hi>

<note type="footnote"> 2 Gal. 5, 19-21 23 Rom. 1, 28—32 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 8 inpudititia 6 ebriaetates 8 furit <hi rend="italic">coni. Poncius,</hi> fuerit <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            18 omniaum 19 sacerdotem <hi rend="italic">Gallandius</hi> 23 notitia <hi rend="italic">JLucifer ipse<lb/>
             in libro Mor</hi>. pro dei filio 24 faciunt 27 detrectatores <hi rend="italic">t;</hi> <lb/>
            OS <lb/>
            contumelios e" <hi rend="italic">m. rec.)</hi> 29 obsequentibus <hi rend="italic">V, em. v</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="159"/>
            <hi rend="italic">morte. non solum qui illa faciunt, sed etiam qui consentiunt <lb/>
            facientibus ea</hi>. ecce nimias amor in te subito circa nos ortus <lb/>
            quid nobis contulerat, si tibi temperare auderemus? mortem <lb/>
            hauseramus perpetuam. item dicit <hi rend="italic">infra: nulli malum pro<lb/>
            malo reddentes, prouidentes bona non solum coram deo, sed<lb n="5"/>
             etiam coram hominibus. si fieri potest, quod ex uobis ipsis <lb/>
            est, cum omnibus hominibus pacem habentes</hi>. sitiens haec <lb/>
            calcari salutaria monita es nos hortatus punire innocentem. <lb/>
            quomodo enim bona non solum coram deo, sed et apud <lb/>
            homines prouidisse inueniebamur, si damnassemus innocentem, <lb n="10"/>
            qui dedissemus formam ad sanguinem fundendum iustorum? <lb/>
            quomodo cum omnibus inueniebar hominibus pacem desiderans <lb/>
            habere, qui suggestione tua falsa haeretici excitus pacem extinxissem <lb/>
            consacerdotis mei? 
</p></div></div></div></body></text></TEI>