Sed inquis contra haec: non sum insipiens, ego noui me sapientem . si sapiens es, cur ea fecisti atque es faciens quae soli possunt facere insipientes? si es sapiens, cur damnari mandasti inauditum absentem? cur innocentem praecepisti interfici? cur dei sacerdotes desiderasti hostes dei fieri? neque enim possint dei effici amici per hoc factum, cum dominum scias dixisse apostolis: si feceritis quod mando uobis, iam non dicam uos seruos, sed amicos . - si sapiens es, cur. damnante te Athanasium dei sacerdos audiri debeo? tu eum causas praestare allegationum suarum minime es passus? si sapiens es, si es dei cultor, cur nos, quia Christianos esse fateamur, persequeris? cur eos qui se non dixerint esse Christianos, sed fateantur se esse Arrianos, uehementer diligis? si sapiens es, cur ad domum dei misisti saepe militem armatum? si prudens es et dei te nosti seruum, cur eius populum armis es persecutus atque persequeris? cur postremo fidem apostolicam atque euangelicam haereticam dicis et haereticam catholicam pronuntias? tu te dicis sapientem; sed contra nos cernimus nullum posse qui haec faciat esse sapientem. quis etenim sacrilegus poterit dici prudens nisi ab inprudentioribus se? si tu sapiens es, Constanti, quis sit te insipientior, inuenire non potero. tune adhuc tibi uideris esse sapiens, qui fueris arbitratus, quod enim prophetae apostoli ac martyres pro creatura fuerint interfecti? negare enim non audebis cunctos hos pro unico dei interfectos filio. quomodo poteris dici sapiens, qui non solum descendentibus pluuiis, fluminibus inundantibus, flantibus uentis resistere non temptaueris, ne temet, qui domus esse inueniris, pessumdedissent, sed et ipse in pluuias, flumina uentosque te uerteris ad hoc, 10 Ioh. 15, 14. 15 6 quae Latinius, quod Vv 12 damnante te scripsi, damantem t se (corr. m. rec.) V; damnantem te v audire v 15 esse] nos add. s. l. m. rec. et v 26 enim exp. m. rec . ut nos tu, turbo atque procella diabolica, tecum ad exteriores traheres tenebras? manifesta autem sunt, dicit apostolus, opera carnis, quae sunt adulteria fornicationes inmunditia inpudicitia luxuria idololatria ueneficia inimicitiae contentiones aemulationes irae rixae dissensiones haereses inuidiae homicidia ebrietates commissatione et his similia, quae praedico uobis, sicut praedixi, quia qui talia agunt regnum dei non consequentur . et furit in innocentis necem mens tua sapientia uigens? clamat apostolus quod homicidae non sunt possessuri regnum caelorum, et tu Constantius prudentissimus dicis imperator: iugulate absentes, mactate inauditos, interficite innocentes, et uestrum erit dei regnum . hinc datur intellegi quam sis sapiens, si denique ille sis qui domum tuam aedificaueris supra petram. dixisse etenim te negare non poteris: ego propterea cupio damnare Athanasium, quia desidero placere deo . sic utique et nos placere desiderasti deo, quomodo iam tu placueris, ex quo uidelicet Athanasium es dignatus cogitare interimere in nostra omnium conscientia domini sacerdotum. sic in primordio Cain deo placuit, mox ut interficere meditatus est fratrem. quo modo uidetur, Constanti, unde sit radix tua, de qua descendisset stirpe. numquidnam poteris negare post haec te in illo esse choro quem narrat apostolus Romanis: et sicut non probauerunt deum habere in notitiam. tradidit illos deus in reprobum sensum, ut faciant ea quae non conueniunt, repletos omni iniquitate malitia inpudicitia cupiditate nequitia, plenos inuidia homicidiis contentione dolo malis moribus, susurratores, detractores, deo odibiles, contumeli〈os〉os, superbos, sibi placentes, gloriantes, inuentores malorum, parentibus non obsequentes, insipientes, inconpositos, sine affectu, sine misericordia, qui cum iustitiam dei cognouerint, non intellexerunt, quoniam qui talia agunt digni sunt 2 Gal. 5, 19-21 23 Rom. 1, 28—32 8 inpudititia 6 ebriaetates 8 furit coni. Poncius, fuerit V 18 omniaum 19 sacerdotem Gallandius 23 notitia JLucifer ipse in libro Mor . pro dei filio 24 faciunt 27 detrectatores t; OS contumelios e" m. rec.) 29 obsequentibus V, em. v morte. non solum qui illa faciunt, sed etiam qui consentiunt facientibus ea . ecce nimias amor in te subito circa nos ortus quid nobis contulerat, si tibi temperare auderemus? mortem hauseramus perpetuam. item dicit infra: nulli malum pro malo reddentes, prouidentes bona non solum coram deo, sed etiam coram hominibus. si fieri potest, quod ex uobis ipsis est, cum omnibus hominibus pacem habentes . sitiens haec calcari salutaria monita es nos hortatus punire innocentem. quomodo enim bona non solum coram deo, sed et apud homines prouidisse inueniebamur, si damnassemus innocentem, qui dedissemus formam ad sanguinem fundendum iustorum? quomodo cum omnibus inueniebar hominibus pacem desiderans habere, qui suggestione tua falsa haeretici excitus pacem extinxissem consacerdotis mei?