<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0180a.stoa004.opp-lat1"><div n="2" subtype="book" type="textpart"><div n="5" subtype="chapter" type="textpart"><p rend="script">Quam nos aliam uoluisti conprehendere uiam nisi tuam <lb n="20"/>
            quam describit dominus, dicens: <hi rend="italic">quam lata et spatiosa uia <lb/>
            quae ducit ad interitum, et multi sunt qui intrant per illam</hi>? <lb/>
            quia itaque sis in hac lata et spatiosa constitutus uia, praecepisti <lb/>
            damnari innocentem, cupiens profecto cunctis reuelari, <lb/>
            quod tua late perditio dominetur. tempore quo uenisti ad<lb n="25"/>
            Italiam, sic te lupum finxeras ouem, tamquam non fuissemus <lb/>
            ex operibus tuis te reperturi, tamquam fugisset nos domini <lb/>
            monella dicentis: <hi rend="italic">adtendite uobis a falsis prophetis, qui <lb/>
            ueniunt ad uos in uestitu ouium, intrinsecus autem sunt lupi</hi>

<note type="footnote"> 5 Matth. 7, 2 11 ib. 7, 3—5 21 ib. 7, 13 28 ib. 7, <lb/>
            15. 16 </note>

<note rend="script" type="footnote"><lb/>
            3 <hi rend="intraline">q</hi>cur (* <hi rend="italic">m. rec.)</hi> 4 te <hi rend="intraline">cum</hi>confunderimus (cum <hi rend="italic">m. rec.)</hi> 6 remetietnr <lb/>
            <hi rend="italic">coni. Tilius in notis,</hi> remittetur Vv 8 deo (8 <hi rend="italic">m. rec.)</hi> 11 fistucam <lb/>
            <hi rend="italic">ter</hi> 16 fistucam (° tit. <hi rend="italic">rec.)</hi> 18 ppetratus <hi rend="italic">(corr. m. rec.)</hi> 21 quem <lb/>
            m. <hi rend="italic">1</hi> lata et v, late <hi rend="italic">V</hi> 23 praecipisti 25 latae 29 intrinsequs <lb/>
            <hi rend="italic">(l m. rec.)</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="155"/>
            <hi rend="italic">rapaces; ex fructibus eorum cognoscetis eos</hi>. numquid non <lb/>
            luxerunt illico tristes uenenis diaboli in te inseminati amarissimi <lb/>
            fructus tui, ut dicere temptasti damnandum fuisse inauditum? <lb/>
            numquidnam non patuerunt confestim insidiae tuae <lb/>
            lupi rapacis, quod enim contra dei ouile machinam construxisses <lb n="5"/>
            maximam; fructibus ergo tuis quomodo non ouis <lb/>
            fuisse lupus agnitus es, sic et, quomodo sis, nisi tibi consulueris, <lb/>
            arbor igni destinata, probant sacra euangelia. <hi rend="italic">numquid <lb/>
            colligunt de spinis uuam aut de tribulis ficus? sic omnis <lb/>
            arbor bona bonos fructus facit, mala autem arbor malos<lb n="10"/>
             fructus facit. non potest arbor bona malos fructus facere <lb/>
            neque arbor mala bonos fructus facere. omnis arbor quae <lb/>
            non facit fructum bonum excidetur et in ignem mittetur; ex <lb/>
            fructibus enim eorum cognoscetis eos. non omnis qui mihi <lb/>
            dicit domine domine, intrabit in regnum caelorum, sed qui <lb n="15"/>
            facit uoluntatem patris mei</hi>. sic uoluntatem patris unici dei <lb/>
            filii facis, ut eius filium neges unigenitum, ut ipsum patrem <lb/>
            dicas non esse uerum patrem, ut fundamenta per apostolos <lb/>
            coneris destruere iacta, ut interficeres atque interficias cultores <lb/>
            eius, ut antistites ipsius de populis pelleres sibi commissis, <lb n="20"/>
            ut absentem et inauditum damnari iuberes, ut haeresim tuam <lb/>
            quae unam blasphemat diuinitatem patris et filii et spiritus <lb/>
            sancti in ecclesiam introduceres? si haec cuncta, ut diximus, <lb/>
            placita sunt deo patri, poteris intrare in regnum caelorum. <lb/>
            audis enim dicere unicum filium eius: <hi rend="italic">non omnis qui dicit <lb n="25"/>
            mihi domine domine, intrabit in regnum caelorum, sed qui <lb/>
            facit uoluntatem patris mei</hi>. damnari iubes innocentem; non <lb/>
            recolis in Exodo dixisse deum: <hi rend="italic">si rixauerint duo et percusserint <lb/>
            mulierem in utero habentem et abortiuerit non deformatum,</hi>

<note type="footnote"> 8 Matth. 7, 16—21 25 ib. 7, 21 28 Ex. 21, 22-25 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 <lb/>
            5 rapaces (\' <hi rend="italic">m. rec.)</hi> ouilem <hi rend="italic">m. 1</hi> Quod enim — maximam, <lb/>
            fructibus ergo — agnitus es <hi rend="italic">v disting</hi>. 7 fuisse] sed <hi rend="italic">add. s. 1. m. rec. <lb/>
            et v,</hi> lupus non ouis fuisse <hi rend="italic">exspectes, sed cf. 154, 26</hi> 16 sic <hi rend="italic">scripsi,</hi> <lb/>
            si <hi rend="italic">Vv</hi> 17 ut <hi rend="italic">V sed</hi> quomodo fit <hi rend="italic">in marg. m. rec.,</hi> quomodo fit ut <hi rend="italic">v</hi> <lb/>
            19 iecta <hi rend="italic">m. 1</hi> 29 abortaverit (\' m. <hi rend="italic">rec.)</hi> nondum formatum <hi rend="italic">Gallandius; <lb/>
            sed <foreign xml:lang="grc">μὴ ἐξειϰονισμένον</foreign> LXX</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="156"/>
            <hi rend="italic">detrimentum patietur. quodcumque aestimauerit uir mulieris <lb/>
            dabit cum dignitate. quod si deformatum fuerit, dabit animam <lb/>
            pro anima, oculum pro oculo, dentem pro dente, manum pro<lb/>
             manu, pedem pro pede, combustum pro combusto, uulnus <lb/>
            pro uulnere, liuorem pro liuore</hi>. credo nihil sacrarum te fugere <lb n="5"/>
            scripturarum; neque enim posses egregia nobis dare mandata, <lb/>
            nisi fuisses legis peritus. legisti utique etiam haec: <hi rend="italic">omnis qui<lb/>
             audit hos sermones meos et facit illos, similem aestimabo illum <lb/>
            uiro prudenti, qui aedificauit domum suam super petram. <lb/>
            descendit pluuia et uenerunt flumina, flauerunt uenti, inpegerunt <lb n="10"/>
            in domum illam, et non cecidit; fundata enim erat<lb/>
             super petram. et omnis qui audit sermones meos nec illos facit, <lb/>
            similem aestimabo illum homini stulto, qui aedificauit domum <lb/>
            suam super arenam. descendit pluuia, aduenerunt flumina, <lb/>
            flauerunt uenti, inliserunt domui illi, et cecidit, et facta est <lb n="15"/>
            ruina eius magna</hi>. quem te horum esse dicis, Constanti, sapientem <lb/>
            an insipientem? si dixeris sapientem, cur opera tua <lb/>
            monstrant te insipientem? cur domus tua inuenitur conlocata I <lb/>
            super arenam? neque enim poteris supra petram te aedifi-I <lb/>
            casse domum tuam dicere, cum omnis sapiens uideat fabricam <lb n="20"/>
            stultitiae tuae, cum omnis dei seruus conspiciat magnam\', <lb/>
            hanc quam praedixit dominus ruinam salutis tuae. in quo et- i <lb/>
            enim inuenitur stare Christianus, nisi in eo, quod praeceptis <lb/>
            pareat domini, nisi in eo quod, omnibus si fuerit uexatus pro <lb/>
            nomine dei filii persecutionibus, tamen duret inmobilis? in quo <lb n="25"/>
            erit perfectus Christianus, nisi si etiam fuerit interfectus pro <lb/>
            eo quem tu negare dignaris uerum esse filium dei? tu contra, <lb/>
            cum non in ecclesia sis, sed apud Arrianos dei inimicos. <lb/>
            cum dei unicum filium negans sis, cum non sis implens eius <lb/>
            mandata clementiae, sed magis destruere coneris, cum sis <lb n="30"/>
            praeuaricator legis, cum desertor sacramenti militiae caelestis,

<note type="footnote"> 7 Matth. 7, 24-27 </note>

<note rend="script" type="footnote"> o h <lb/>
            9 uirum (° <hi rend="italic">m. rec.)</hi> 14 arenam (h <hi rend="italic">m. rec.)</hi> 19 sup <hi rend="italic">V,</hi> supra <lb/>
            <hi rend="italic">v</hi> harenam 21 omni (\' <hi rend="italic">m. rec.)</hi> 24 <hi rend="italic">uerba</hi> uexatus pro nomine <lb/>
            dei filii <hi rend="italic">desecta sunt in marg. supremo folii</hi> 28 aput m. 1 </note> <lb/>
             
<pb n="157"/>
            cum persecutor dei religionis, cum te circa eius cultores praebeas <lb/>
            carnificem, quomodo poteris sapiens uir inueniri similis illi, <lb/>
            quem dixerit dominus supra petram aedificasse domum suam ? 
</p></div></div></div></body></text></TEI>