Quam nos aliam uoluisti conprehendere uiam nisi tuam quam describit dominus, dicens: quam lata et spatiosa uia quae ducit ad interitum, et multi sunt qui intrant per illam ? quia itaque sis in hac lata et spatiosa constitutus uia, praecepisti damnari innocentem, cupiens profecto cunctis reuelari, quod tua late perditio dominetur. tempore quo uenisti ad Italiam, sic te lupum finxeras ouem, tamquam non fuissemus ex operibus tuis te reperturi, tamquam fugisset nos domini monella dicentis: adtendite uobis a falsis prophetis, qui ueniunt ad uos in uestitu ouium, intrinsecus autem sunt lupi 5 Matth. 7, 2 11 ib. 7, 3—5 21 ib. 7, 13 28 ib. 7, 15. 16 3 q cur (* m. rec.) 4 te cum confunderimus (cum m. rec.) 6 remetietnr coni. Tilius in notis, remittetur Vv 8 deo (8 m. rec.) 11 fistucam ter 16 fistucam (° tit. rec.) 18 ppetratus (corr. m. rec.) 21 quem m. 1 lata et v, late V 23 praecipisti 25 latae 29 intrinsequs (l m. rec.) rapaces; ex fructibus eorum cognoscetis eos . numquid non luxerunt illico tristes uenenis diaboli in te inseminati amarissimi fructus tui, ut dicere temptasti damnandum fuisse inauditum? numquidnam non patuerunt confestim insidiae tuae lupi rapacis, quod enim contra dei ouile machinam construxisses maximam; fructibus ergo tuis quomodo non ouis fuisse lupus agnitus es, sic et, quomodo sis, nisi tibi consulueris, arbor igni destinata, probant sacra euangelia. numquid colligunt de spinis uuam aut de tribulis ficus? sic omnis arbor bona bonos fructus facit, mala autem arbor malos fructus facit. non potest arbor bona malos fructus facere neque arbor mala bonos fructus facere. omnis arbor quae non facit fructum bonum excidetur et in ignem mittetur; ex fructibus enim eorum cognoscetis eos. non omnis qui mihi dicit domine domine, intrabit in regnum caelorum, sed qui facit uoluntatem patris mei . sic uoluntatem patris unici dei filii facis, ut eius filium neges unigenitum, ut ipsum patrem dicas non esse uerum patrem, ut fundamenta per apostolos coneris destruere iacta, ut interficeres atque interficias cultores eius, ut antistites ipsius de populis pelleres sibi commissis, ut absentem et inauditum damnari iuberes, ut haeresim tuam quae unam blasphemat diuinitatem patris et filii et spiritus sancti in ecclesiam introduceres? si haec cuncta, ut diximus, placita sunt deo patri, poteris intrare in regnum caelorum. audis enim dicere unicum filium eius: non omnis qui dicit mihi domine domine, intrabit in regnum caelorum, sed qui facit uoluntatem patris mei . damnari iubes innocentem; non recolis in Exodo dixisse deum: si rixauerint duo et percusserint mulierem in utero habentem et abortiuerit non deformatum, 8 Matth. 7, 16—21 25 ib. 7, 21 28 Ex. 21, 22-25 1 5 rapaces (\' m. rec.) ouilem m. 1 Quod enim — maximam, fructibus ergo — agnitus es v disting . 7 fuisse] sed add. s. 1. m. rec. et v, lupus non ouis fuisse exspectes, sed cf. 154, 26 16 sic scripsi, si Vv 17 ut V sed quomodo fit in marg. m. rec., quomodo fit ut v 19 iecta m. 1 29 abortaverit (\' m. rec.) nondum formatum Gallandius; sed μὴ ἐξειϰονισμένον LXX detrimentum patietur. quodcumque aestimauerit uir mulieris dabit cum dignitate. quod si deformatum fuerit, dabit animam pro anima, oculum pro oculo, dentem pro dente, manum pro manu, pedem pro pede, combustum pro combusto, uulnus pro uulnere, liuorem pro liuore . credo nihil sacrarum te fugere scripturarum; neque enim posses egregia nobis dare mandata, nisi fuisses legis peritus. legisti utique etiam haec: omnis qui audit hos sermones meos et facit illos, similem aestimabo illum uiro prudenti, qui aedificauit domum suam super petram. descendit pluuia et uenerunt flumina, flauerunt uenti, inpegerunt in domum illam, et non cecidit; fundata enim erat super petram. et omnis qui audit sermones meos nec illos facit, similem aestimabo illum homini stulto, qui aedificauit domum suam super arenam. descendit pluuia, aduenerunt flumina, flauerunt uenti, inliserunt domui illi, et cecidit, et facta est ruina eius magna . quem te horum esse dicis, Constanti, sapientem an insipientem? si dixeris sapientem, cur opera tua monstrant te insipientem? cur domus tua inuenitur conlocata I super arenam? neque enim poteris supra petram te aedifi-I casse domum tuam dicere, cum omnis sapiens uideat fabricam stultitiae tuae, cum omnis dei seruus conspiciat magnam\', hanc quam praedixit dominus ruinam salutis tuae. in quo et- i enim inuenitur stare Christianus, nisi in eo, quod praeceptis pareat domini, nisi in eo quod, omnibus si fuerit uexatus pro nomine dei filii persecutionibus, tamen duret inmobilis? in quo erit perfectus Christianus, nisi si etiam fuerit interfectus pro eo quem tu negare dignaris uerum esse filium dei? tu contra, cum non in ecclesia sis, sed apud Arrianos dei inimicos. cum dei unicum filium negans sis, cum non sis implens eius mandata clementiae, sed magis destruere coneris, cum sis praeuaricator legis, cum desertor sacramenti militiae caelestis, 7 Matth. 7, 24-27 o h 9 uirum (° m. rec.) 14 arenam (h m. rec.) 19 sup V, supra v harenam 21 omni (\' m. rec.) 24 uerba uexatus pro nomine dei filii desecta sunt in marg. supremo folii 28 aput m. 1 cum persecutor dei religionis, cum te circa eius cultores praebeas carnificem, quomodo poteris sapiens uir inueniri similis illi, quem dixerit dominus supra petram aedificasse domum suam ?