Quid sentis ad haec? debuimus damnare innocentem, debuimus dare contra absentem inauditum sententiam? et quomodo, cum hoc fecissemus, potueramus reperiri Christiani, cum illos, quo possint esse Christiani, hortatus fuerit beatissi* mus Iohannes, ut dignum fructum fecissent paenitentiae ? illi, qui necdum conprehenderant uiam . iustitiae conprehendere cogebantur, nos qui iam tenemus urguebamur atque urguemur a te illud occupare iter iniquitatis, in quo positi noscantur 7 Matth. 2, 16 17 ib. 3, 7-10 2 uerba qualem se praebuerit post poteris l. 1 posita manus recens transponenda indicauit 3 rabiae m. 1 6 matheum 9 beth- 1 leem 10 exquiserat 14 quia fort . 19 pferre V, proferre uers. ant . 21 etenim V, enim v 26 repperiri 30 temus Iudaei. quid igitur nobis posset accidere, si uipereis tuis depasti fuissemus consiliis. nisi ut ex Christianis fuissemus uipereae progenies effecti? cur haec fieri mandasti, nisi quia conserpentes nos tuos effici cupiueris? tu qui cum scias dixisse dominum in euangelio: beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quia ipsi saturabuntur. beati misericordes, quia ipsi misericordiam consequentur, et tamen dixeris necandum innocentem. quomodo etenim beatus potero esse, si damnauero uirum iustum. si reiciens sitim iustitiae concepero ardorem iniustitiae? quomodo propter fructus iustitiae saturabor a deo, cum opus hoc iniustum faciat me Cain fratricidam? quomodo iterum potero inter misericordes fructibus misericordiae locupletatis regnum consequi caeleste? cum, si interfecero iuxta desideria tua dei seruum. inueniar non misericors, sed crudelis atque sceleratus. quippe homicida; cum, sicut ego inmisericors fuerim circa fratrem meum, sic sit et circa me futurus ille misericordiae amator, ille iustitiae exactor qui dicit: beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quia ipsi saturabuntur. beati misericordes. quia ipsi misericordiam consequentur. quicumque . dicit dominus, soluerit unum ex mandatis his minimis et docuerit sic \' homines, minimus uocabitur in regno caelorum; et dicis, Constanti, ut quicumque non fuderit sanguinem innocentis, non potest regnum consequi caelorum? dic, sanctissime. in quo abundare poterit Christianorum iustitia plus quam scribarum et Pharisaeorum, si eum, quem tu, cur se Christianum dicat, cur nolit fieri Arrianus, persequeris, interfecerimus ? in quo essemus potiores a scribis et Pharisaeis. si exstitissemus tecum negatores unici dei filii, si, ut illi repudiant, tecum repudiaremus euangelicam fidem destruxissemusque apostolicam 5 Matth. 5, 6. 7 19 ib. 5, 19 3 uipereae V m . 1, uiperae V m. rec. et v 7 et] tu coni. Gallandius 12 misericordis locupletatos coni. Gallandius 13 caelestem m. 1 15 sicut scripsi, si cum rt\' (quod nUm pro si quando usurpetur dubito) 25 et 26 q cur (q ̰ m. rec.) 27 eesemus m. 1 a scripsi, ac V, om . r 29 destruxisemusque traditionem? ne dixisse memineras dominum: audistis quia dictum est antiquis: non occides; quicumque autem occiderit reus erit iudicio. ego autem dico uobis quod omnis qui irascitur fratri suo sine causa reus erit iudicio, ut haec fieri imperares ? si iratus fuero sine causa fratri meo, si dixero eum fatuum, reum me dicit futurum unicus dei filius in gehennam; et, imperator Constanti, si fudero jcruorem innocentis, dicis requiem