<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0180a.stoa004.opp-lat1"><div n="2" subtype="book" type="textpart"><div n="3" subtype="chapter" type="textpart"><p rend="script">Conspicis te unum esse ex illis, contra quos dicit dei <lb/>
            spiritus ex persona populi nostri. respicis, nisi te conuerteris, <lb n="25"/>
            quod ira domini in te alienigenam, in te regem, quia non <lb/>
            solum non inuocaueris nomen domini, sed adhuc fueris persecutus, <lb/>
            sit uentura. nam et cum dicit: <hi rend="italic">quia comederunt Iacob <lb/>
            et consumpserunt eum et pascua eius desolauerunt,</hi> quis reperiri <lb/>
            potest esse inter contyrannos tuos princeps huius pascuae <lb n="30"/>
            exterminator nisi tu, &lt;qui) quidem nec laniando dei destiteris

<note type="footnote"> 14 Hier. 9, 26 18 ib. 10, 23—25 28 ib. 10, 25 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 2 qui <hi rend="italic">v</hi> 3 obiceris (° <hi rend="italic">m. ree.)</hi>, obiceris <hi rend="italic">v</hi> 5 athanasi <lb/>
            <lb/>
            11 <hi rend="intraline">in</hi>nocentum en m. <hi rend="italic">rec.) V,</hi> in innocentem <hi rend="italic">coni. Tilius</hi> 15 omnes <lb/>
            <hi rend="italic">Sabatier</hi> 23 consumserunt exterminauerunt] desolauerunt <hi rend="italic">infra <lb/>
            Lucifer</hi> 29 repperiri 31 qui quidem <hi rend="italic">scripsi,</hi> quidem qui <hi rend="italic">v,</hi> <lb/>
            quidem <hi rend="italic">V</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="150"/>
            seruos nec blasphemias tuas toto in regno seminans tuo? <lb/>
            exterminare etenim te populi dei pascuam conatum non poterit <lb/>
            dubitari, quando eius pastores tuleris, de quibus, sicut saepe <lb/>
            diximus, per Hieremiam dixerit deus: <hi rend="italic">et- dabo uobis pastores <lb/>
            secundum cor meum, et pascent uos pascentes cum disciplina.,</hi><lb n="5"/>
            et statueris haereticos, aliis uero catholicis inponi feceris <lb/>
            modum, ut, si in uotis gererent in suis considere sedibus, non <lb/>
            auderent fidem praedicare apostolicam, non temptarent te <lb/>
            haeresis Arrianae defensore degenti in corpore euangelicam <lb/>
            traditionem populis insinuare. haec est causa quae te probat, <lb n="10"/>
            pascuam dei populi exterminare temptasse. omnis etenim sagina <lb/>
            animarum Christianarum non est nisi credere, quomodo et <lb/>
            crediderint patriarchae prophetae apostoli ac martyres, deinde <lb/>
            omnem facere iustitiam. tu contra cum et fidem tollere uolueris <lb/>
            de cordibus populorum dei et perfidiam tuam inserere, <lb n="15"/>
            cum iustitia (in) dei uis ecclesia fieri, ut absens et innocens <lb/>
            damnetur et (a) iustitiae sectatoribus, per sacerdotes <lb/>
            puniatur consacerdos eorum catholicus ad tuam haeretici <lb/>
            suggestionem, quomodo uideri poteris non esse exterminator <lb/>
            pascuae dominici gregis, quando nostra pascua non sit nisi<lb n="20"/>
            caelestis doctrina? <hi rend="italic">si uis,</hi> inquit dominus, <hi rend="italic">ad uitam uenire,<lb/>
             serua mandata,</hi> et iterum: <hi rend="italic">si feceritis quae mando uobis, iam<lb/>
             non dico uos seruos, sed amicos</hi>. cum haec ita sint, debes tu <lb/>
            ad te purgandum dare praecepta dominica quae iusserint <lb/>
            innocentem catholicum episcopum te haeretico interea imperatore <lb n="25"/>
            accusante debere interfici a consacerdotibus suis. fortassis <lb/>
            etenim temptabis isto in loco dicere non te pascuam dominici <lb/>
            gregis exterminare conatum. si nullum domini praeceptum <lb/>
            illiusmodi quale prolatum est a te poteris proferre, superest <lb/>
            ut cordis illi tui oculi blasphemia caecati Arrii, patefacti per <lb n="30"/>
            dei serui hanc increpationem uideant omnia te fecisse quae

<note type="footnote"> 4 Hier. 3, 15 21 Matth. 19, 17 22 Ioh. 15, 14. 15 </note>

<note rend="script" type="footnote"> a <lb/>
            1 seminas (D <hi rend="italic">m. rec.)</hi> 9 haereses <hi rend="italic">m. 1</hi> 16 iustitia in <hi rend="italic">scripsi,</hi> <lb/>
            iniustitiam <hi rend="italic">coni. Gallandius,</hi> iustitia <hi rend="italic">Vv</hi> nis] in <hi rend="italic">add. s. 1. m. rec. <lb/>
             et v</hi> 17 et a <hi rend="italic">scripsi,</hi> et <hi rend="italic">V,</hi> a <hi rend="italic">v</hi> et per <hi rend="italic">v</hi> 18 at <hi rend="italic">m. 1</hi> <lb/>
            20 dominicę 21 inquid 26 deberi <hi rend="italic">m. 1</hi> 31 seruos <hi rend="italic">v</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="151"/>
            tibi obiecimus. negare non poteris talem te praebere circa <lb/>
            nos, qualem se praebuerit Herodes ille, cui et in carnificinae <lb/>
            rabie et in sacrilegio et in regali dignitate esse inueniris collega, <lb/>
            circa illos quos in euangelio legimus propter deum dei <lb/>
            filium interfectos paruulos. inuenisti utique scriptam crudelitatem <lb n="5"/>
            Herodis, quam nunc tu dignaris exhibere, apudMatthaeum <lb/>
            euangelistam: <hi rend="italic">tunc Herodes cum uideret quia delusus est a <lb/>
            magis, iratus est uehementer et misit occidere omnes infantes <lb/>
            in Bethlehem et in omnibus finibus eius a bimatu et infra <lb/>
            secundum tempus quod exquisierat a magis</hi>. minime adhuc <lb n="10"/>
            fortassis conspicis sic te iniuste contra nos dei cultores motum, <lb/>
            ut contra illos paruulos fuerit motus Herodes. cur nobis <lb/>
            dignaris esse infestus? nempe quia fateamur nos Christianos, <lb/>
            qui non damnauerimus iustum falsis a te praegrauatum criminibus. <lb/>
            quibus rebus quisnam sis ex beati baptistae Iohannis <lb n="15"/>
            responsis poteris perpendere et temet reconciliare deo per <lb/>
            paenitentiam: <hi rend="italic">progenies uiperarum, quis demonstrauit uobis <lb/>
            fugere ab ira superuentura? facite ergo dignum paenitentiae<lb/>
             fructum et nolite prae ferre uos dicentes: patrem habemus <lb/>
            Abraham. dico enim uobis, quod potens sit deus de lapidibus<lb n="20"/>
             istis suscitare filios Abrahae. iam etenim ad radices arborum <lb/>
            posita est securis. omnis enim arbor quae non facit fructum<lb/>
             bonum exciditur et in ignem mittitur</hi>. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>