Conspicis te unum esse ex illis, contra quos dicit dei spiritus ex persona populi nostri. respicis, nisi te conuerteris, quod ira domini in te alienigenam, in te regem, quia non solum non inuocaueris nomen domini, sed adhuc fueris persecutus, sit uentura. nam et cum dicit: quia comederunt Iacob et consumpserunt eum et pascua eius desolauerunt, quis reperiri potest esse inter contyrannos tuos princeps huius pascuae exterminator nisi tu,