<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0180a.stoa004.opp-lat1"><div n="2" subtype="book" type="textpart"><div n="2" subtype="chapter" type="textpart"><p rend="script">Eripe te, Constanti, a fouea Arrianae dementiae, ne des <lb/>
            aeternas poenas cum (con)sacrilegis tuis. noli gloriari tibi <lb/>
            de caduca tua dignitate, considera te mortalem, quia aliter<lb n="5"/>
            non possis consequi inmortalitatem, nisi deum agnoueris et <lb/>
            eius feceris uoluntatem, sicut scriptum est: <hi rend="italic">haec dicit dominus: <lb/>
            non glorietur sapiens in sua sapientia, et non glorietur fortis<lb/>
             in fortitudine sua, nec glorietur diues in diuitiis suis, sed <lb/>
            in hoc glorietur qui gloriatur, inquirere me et intellegere et <lb n="10"/>
            scire in deum gloriari, quia ego sum dominus qui facio misericordiam <lb/>
            et iudicium et iustitiam super terram, quia in his <lb/>
            est uoluntas mea, dicit dominus</hi>. cum igitur uideas in his <lb/>
            esse uoluntatem domini, quomodo haec quae amare se dicat <lb/>
            dominus perosa habere dignaris? <hi rend="italic">in hoc, inquit, glorietur qui <lb n="15"/>
             gloriatur, inquirere me et intellegere et scire indominumgloriari</hi>. <lb/>
            quomodo poteris te dicere nunc in deum gloriari? quomodo <lb/>
            poteris requirere te illum adstruere, cum sis prouocans omnes <lb/>
            cultores eius maiestatis ad deserendam fidem apostolorum, ad <lb/>
            blasphemiam dogmatis uestrae suscipiendam ? <hi rend="italic">in hoc glorietur<lb n="20"/>
            qui gloriatur, inquirere me et intellegere et scire in dominum <lb/>
            gloriari, quia ego sum dominus qui facio misericordiam et <lb/>
            iudicium et iustitiam super terram, quia in his est uoluntas <lb/>
            mea, dicit dominus</hi>. cum itaque iudicium uis iniustum a dei <lb/>
            proferri sacerdotibus, cum sis fusor innocentium sanguinis, non <lb n="25"/>
            es eius seruus qui haec ore loqui dignatus sit prophetae, sed <lb/>
            plane es illius famulus qui repleuerit cor Cain, ut iustum <lb/>
            puerum primum cultorem interficeret domini. hinc est quod, <lb/>
            cum sis tanta in sublimitate positus, unus tamen ex his esse <lb/>
            inueniaris, de quibus dominum locutum in euangelio legisti: <lb n="30"/>
            <hi rend="italic">uos de diabolo patre nati estis et concupiscentiam patris</hi>

<note type="footnote"> 7 Hier. 9, 23. 24 15 et 20 ib. 9, 24 81 lob. 8, 44 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 non uisitabo <hi rend="italic">Latinius; <foreign xml:lang="grc">μὴ</foreign> eni</hi> <foreign xml:lang="grc">τούτοις</foreign> <hi rend="italic">ovx <foreign xml:lang="grc">ἐπισϰέψομαι</foreign> LXX</hi>. <lb/>
            3 eripite (° <hi rend="italic">m. rec.)</hi> 4 consacrilegis <hi rend="italic">coni. 1\'ilius,</hi> sacrilegis <hi rend="italic">Vv</hi> <lb/>
            8 gloriaetur sapientia <hi rend="italic">v,</hi> pacientia <hi rend="italic">V</hi> 14 amare se <hi rend="italic">v,</hi> amares <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            dicit <hi rend="italic">v</hi> 20 uestrae (\' <hi rend="italic">m. rec.); cf. 26, 25. 62, 18</hi> 21 deum <hi rend="italic">v</hi> <lb/>
            24 ad • </note> <lb/>
             
<pb n="149"/>
            <hi rend="italic">uestri facere uultis; ille enim homicida fuit ab initio et in <lb/>
            ueritate non stetit</hi>. es mendax et homicida, mendax, quia <lb/>
            crimina falsa obieceris dei seruo Athanasio, mendax, quia <lb/>
            haereticam fidem dicas catholicam et catholicam dicas haereticam, <lb/>
            homicida, quia et sanguinem persequeris Athanasii et <lb n="5"/>
            iam interfeceris certum numerum dei cultorum. non stetisti <lb/>
            sine dubio in ueritate, quia sis haec gerens, sed es totus in <lb/>
            mendacio constitutus, quia et mendax sit pater tuus, qui te <lb/>
            cogit ad unicum negandum dei filium, qui te inpellit ad eius <lb/>
            seruorum effundendum cruorem. noluimus damnare absentem, <lb n="10"/>
            noluimus nocentum ferre sententiam, noluimus haeresim <lb/>
            suscipere tuam, ne facti tibi similes mereremur audire quae <lb/>
            audiunt coerratici tui Iudaei, in quorum obprobrium colligimus <lb/>
            per Hieremiam dictum: <hi rend="italic">omnes gentes sine circumcisione sunt, <lb/>
            et omnis domus Israel sine circumcisione sunt cordis</hi>. es <lb n="15"/>
            atque eris, nisi te nobis tradideris, inter illos quos contra <lb/>
            clamat spiritus sanctus ex persona nostri populi ad deum <lb/>
            dicens: <hi rend="italic">scio, domine, quoniam non sunt hominis uiae eius, <lb/>
            neque uir ibit et corriget cogitationem suam. doce nos domine, <lb/>
            sed in iudicio et non in ira, ne paucos nos facias. effunde <lb n="20"/>
            iram tuam super gentes quae nesciunt te et super regna <lb/>
            quae nomen tuum non inuocauerunt, quia comederunt Iacob <lb/>
            et consumpserunt illum et pascua eius exterminauerunt</hi>. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>