Eripe te, Constanti, a fouea Arrianae dementiae, ne des aeternas poenas cum (con)sacrilegis tuis. noli gloriari tibi de caduca tua dignitate, considera te mortalem, quia aliter non possis consequi inmortalitatem, nisi deum agnoueris et eius feceris uoluntatem, sicut scriptum est: haec dicit dominus: non glorietur sapiens in sua sapientia, et non glorietur fortis in fortitudine sua, nec glorietur diues in diuitiis suis, sed in hoc glorietur qui gloriatur, inquirere me et intellegere et scire in deum gloriari, quia ego sum dominus qui facio misericordiam et iudicium et iustitiam super terram, quia in his est uoluntas mea, dicit dominus . cum igitur uideas in his esse uoluntatem domini, quomodo haec quae amare se dicat dominus perosa habere dignaris? in hoc, inquit, glorietur qui gloriatur, inquirere me et intellegere et scire indominumgloriari . quomodo poteris te dicere nunc in deum gloriari? quomodo poteris requirere te illum adstruere, cum sis prouocans omnes cultores eius maiestatis ad deserendam fidem apostolorum, ad blasphemiam dogmatis uestrae suscipiendam ? in hoc glorietur qui gloriatur, inquirere me et intellegere et scire in dominum gloriari, quia ego sum dominus qui facio misericordiam et iudicium et iustitiam super terram, quia in his est uoluntas mea, dicit dominus . cum itaque iudicium uis iniustum a dei proferri sacerdotibus, cum sis fusor innocentium sanguinis, non es eius seruus qui haec ore loqui dignatus sit prophetae, sed plane es illius famulus qui repleuerit cor Cain, ut iustum puerum primum cultorem interficeret domini. hinc est quod, cum sis tanta in sublimitate positus, unus tamen ex his esse inueniaris, de quibus dominum locutum in euangelio legisti: uos de diabolo patre nati estis et concupiscentiam patris 7 Hier. 9, 23. 24 15 et 20 ib. 9, 24 81 lob. 8, 44 1 non uisitabo Latinius; μὴ eni τούτοις ovx ἐπισϰέψομαι LXX . 3 eripite (° m. rec.) 4 consacrilegis coni. 1\'ilius, sacrilegis Vv 8 gloriaetur sapientia v, pacientia V 14 amare se v, amares V dicit v 20 uestrae (\' m. rec.); cf. 26, 25. 62, 18 21 deum v 24 ad • uestri facere uultis; ille enim homicida fuit ab initio et in ueritate non stetit . es mendax et homicida, mendax, quia crimina falsa obieceris dei seruo Athanasio, mendax, quia haereticam fidem dicas catholicam et catholicam dicas haereticam, homicida, quia et sanguinem persequeris Athanasii et iam interfeceris certum numerum dei cultorum. non stetisti sine dubio in ueritate, quia sis haec gerens, sed es totus in mendacio constitutus, quia et mendax sit pater tuus, qui te cogit ad unicum negandum dei filium, qui te inpellit ad eius seruorum effundendum cruorem. noluimus damnare absentem, noluimus nocentum ferre sententiam, noluimus haeresim suscipere tuam, ne facti tibi similes mereremur audire quae audiunt coerratici tui Iudaei, in quorum obprobrium colligimus per Hieremiam dictum: omnes gentes sine circumcisione sunt, et omnis domus Israel sine circumcisione sunt cordis . es atque eris, nisi te nobis tradideris, inter illos quos contra clamat spiritus sanctus ex persona nostri populi ad deum dicens: scio, domine, quoniam non sunt hominis uiae eius, neque uir ibit et corriget cogitationem suam. doce nos domine, sed in iudicio et non in ira, ne paucos nos facias. effunde iram tuam super gentes quae nesciunt te et super regna quae nomen tuum non inuocauerunt, quia comederunt Iacob et consumpserunt illum et pascua eius exterminauerunt .