<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0180a.stoa004.opp-lat1"><div n="2" subtype="book" type="textpart"><div n="1" subtype="chapter" type="textpart"><p>Audes ad deo dicatos tendere, Constanti, manus, ad eos <lb/>
            uexandos, quorum felicitatem declarat apostolus dicens: <hi rend="italic">scimus <lb/>
            autem quoniam diligentibus dominum omnia procedunt in <lb n="5"/>
            bonum, his qui secundum propositum uocati sunt, quos praesciit <lb/>
            et praedestinauit conformes fieri imagini filii eius</hi>. procedunt <lb/>
            quidem nobis in bonum tuae persecutiones, sed aduerte <lb/>
            per Hieremiam quae uobis persecutoribus promittat deus <lb/>
            dicens: <hi rend="italic">sanctus Israel domino initium generationum eius, <lb n="10"/>
            omnes qui edunt eum paenitebunt. mala inducam super eos, <lb/>
            dicit dominus</hi>. uenient super te mala quae tibi promittit deus. <lb/>
            Constanti, nisi temet correxeris, sicut uenerunt super illum <lb/>
            populum carnalem comblasphemum tuum, ad quem dicitur: <lb/>
            <hi rend="italic">tu malignatus es ut coinquinares uias tuas, et in manibus <lb n="15"/>
            tuis inuentus est sanguis animarum innocentium</hi>. eris in <lb/>
            aeternum inter dei inimicos, nisi audieris audiens eius sanctam <lb/>
            dicentis admonitionem: <hi rend="italic">si emendantes emendabitis uias uestras<lb/>
             et cogitationes uestras et facientes feceritis iudicium inter <lb/>
            uirum et proximum eius, et proselytum et pauperem et uiduam <lb n="20"/>
            non potentabitis, sanguinem innocentis non effuderitis in hoc <lb/>
            loco et post alienos deos non abibitis</hi>. emendabis uias tuas. <lb/>
            si iam desinas persequi dei seruos, si te Christianum fueris <lb/>
            confessus et esse Arrianum negaueris, si filium dei, uerum

<note type="footnote"> 4 Rom. 8, 28. 29 10 Hier. 2, 3 15 ib. 2, 33. 34 <lb/>
            19 ib. 7, 5. 6 </note>

<note rend="script" type="footnote"> d 7 <lb/>
            3 adeo 12 didns 14 at <hi rend="italic">m. 1</hi> 15 quoinquinares <hi rend="italic">m. 1</hi> <lb/>
            21 effunderitis <hi rend="italic">m. 1</hi> 24 si <hi rend="italic">v,</hi> nisi <hi rend="italic">V</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="147"/>
            dei filium credideris, si anathema feceris dicentes: <hi rend="italic">erat quando<lb/>
             non erat</hi> et <hi rend="italic">factus est ex nihilo</hi>. mutabis uias tuas, si <lb/>
            paenitueris pro homicidiis proque sacrilegio tuo; alioquin eris, <lb/>
            ut nunc es, ex illis, in quorum exprobrationem dicitur a deo: <lb/>
            <hi rend="italic">numquid spelunca latronum est domus mea, in qua uocatum <lb n="5"/>
            est nomen meum</hi>? quos uis esse dei domum, uosne Arrianos <lb/>
            an nos Christianos? si enim uestra maligna congregatio est <lb/>
            domus dei, ergo latronum congregatio est domus dei. uos <lb/>
            etenim fundendo sanguinem dei seruorum, ut tunc fundebant <lb/>
            Iudaei, inspicimini esse latrones. ex fructibus tuis, imperator <lb n="10"/>
            Constanti, non esse Christianus, sed plane manceps latronum <lb/>
            cognosceris. praecipis denique innocentes interimi, habitans <lb/>
            scilicet non in ecclesia domini, sed in spelunca latronum. non <lb/>
            desinis interficere eos quos uideas interfici paratos pro unici <lb/>
            dei filii claritate, pro aeterna illius maiestate. noluimus ad <lb n="15"/>
            falsas suggestiones tuas dare contra uirum iustum sententiam, <lb/>
            ne et nos percuteret tecum et cum Iudaeis ista domini increpatio: <lb/>
            <hi rend="italic">extendit linguam suam sicut arcum. in falso, et fides <lb/>
            non inualuit super terram, quia de malis mala exierunt, et <lb/>
            me nescierunt</hi>. tu, qui falsorum es criminum concinnator pariter <lb n="20"/>
            et amator, tu dominum nesciens, nisi te correxeris, ut es, unus <lb/>
            eris ex illis, de quibus scriptum legisti: <hi rend="italic">ueritatem non loquuntur, <lb/>
            didicit lingua eorum loqui mendacium. reuerti<lb/>
             noluerunt et non obreliquerunt usuram super usuram, dolum <lb/>
            super dotum. noluerunt me nosse, dicit dominus. propter haec,<lb n="25"/>
             hoc dicit dominus, ecce ego conburo eos et probabo eos, quia <lb/>
            sic faciam a facie malignitatis filiae populi mei. sagitta uulnerans<lb/>
             lingua eorum, maligna uerba oris eorum. proximo <lb/>
            suo loquitur pacifica, et in semet ipsum detinet inimicitiam</hi>.

<note type="footnote">5 Hier. 7, 11 18 ib. 9, 8 22 ib. 9, 5-9 </note>

<note rend="script" type="footnote"><lb/>
            3 proquo <hi rend="italic">Vv, em. Latinius</hi> 4 nunc <hi rend="intraline">unus ex</hi>es ex (nunc es ex <hi rend="italic">exp. et</hi> unus <lb/>
            ex <hi rend="italic">supra ser. m. rec.);</hi> eris unus ex <hi rend="italic">Tilius</hi> 8 <hi rend="italic">post pr</hi>. dei <hi rend="italic">dimidia linea <lb/>
            uacua</hi> 10 latrones (es <hi rend="italic">in ras. m. rec.)</hi> 11 christianos <hi rend="italic">m. 1</hi> <lb/>
            <lb/>
            18 in arcum <hi rend="italic">V;</hi> in <hi rend="italic">om. v</hi> 21 ut es <hi rend="intraline">ut unus</hi>unus eris (ut unus <hi rend="italic">m. rec.) V,</hi> eris <lb/>
            unus (ut es <hi rend="italic">om.) Latvnius -</hi> </note>

<note type="footnote"> 10* </note> <lb/>
             
<pb n="148"/>
            <hi rend="italic">numquid in his uisitabo, dicit dominus, aut in gentem talem <lb/>
            non uindicabit anima mea</hi>? 
</p></div></div></div></body></text></TEI>