Audes ad deo dicatos tendere, Constanti, manus, ad eos uexandos, quorum felicitatem declarat apostolus dicens: scimus autem quoniam diligentibus dominum omnia procedunt in bonum, his qui secundum propositum uocati sunt, quos praesciit et praedestinauit conformes fieri imagini filii eius . procedunt quidem nobis in bonum tuae persecutiones, sed aduerte per Hieremiam quae uobis persecutoribus promittat deus dicens: sanctus Israel domino initium generationum eius, omnes qui edunt eum paenitebunt. mala inducam super eos, dicit dominus . uenient super te mala quae tibi promittit deus. Constanti, nisi temet correxeris, sicut uenerunt super illum populum carnalem comblasphemum tuum, ad quem dicitur: tu malignatus es ut coinquinares uias tuas, et in manibus tuis inuentus est sanguis animarum innocentium . eris in aeternum inter dei inimicos, nisi audieris audiens eius sanctam dicentis admonitionem: si emendantes emendabitis uias uestras et cogitationes uestras et facientes feceritis iudicium inter uirum et proximum eius, et proselytum et pauperem et uiduam non potentabitis, sanguinem innocentis non effuderitis in hoc loco et post alienos deos non abibitis . emendabis uias tuas. si iam desinas persequi dei seruos, si te Christianum fueris confessus et esse Arrianum negaueris, si filium dei, uerum 4 Rom. 8, 28. 29 10 Hier. 2, 3 15 ib. 2, 33. 34 19 ib. 7, 5. 6 d 7 3 adeo 12 didns 14 at m. 1 15 quoinquinares m. 1 21 effunderitis m. 1 24 si v, nisi V dei filium credideris, si anathema feceris dicentes: erat quando non erat et factus est ex nihilo . mutabis uias tuas, si paenitueris pro homicidiis proque sacrilegio tuo; alioquin eris, ut nunc es, ex illis, in quorum exprobrationem dicitur a deo: numquid spelunca latronum est domus mea, in qua uocatum est nomen meum ? quos uis esse dei domum, uosne Arrianos an nos Christianos? si enim uestra maligna congregatio est domus dei, ergo latronum congregatio est domus dei. uos etenim fundendo sanguinem dei seruorum, ut tunc fundebant Iudaei, inspicimini esse latrones. ex fructibus tuis, imperator Constanti, non esse Christianus, sed plane manceps latronum cognosceris. praecipis denique innocentes interimi, habitans scilicet non in ecclesia domini, sed in spelunca latronum. non desinis interficere eos quos uideas interfici paratos pro unici dei filii claritate, pro aeterna illius maiestate. noluimus ad falsas suggestiones tuas dare contra uirum iustum sententiam, ne et nos percuteret tecum et cum Iudaeis ista domini increpatio: extendit linguam suam sicut arcum. in falso, et fides non inualuit super terram, quia de malis mala exierunt, et me nescierunt . tu, qui falsorum es criminum concinnator pariter et amator, tu dominum nesciens, nisi te correxeris, ut es, unus eris ex illis, de quibus scriptum legisti: ueritatem non loquuntur, didicit lingua eorum loqui mendacium. reuerti noluerunt et non obreliquerunt usuram super usuram, dolum super dotum. noluerunt me nosse, dicit dominus. propter haec, hoc dicit dominus, ecce ego conburo eos et probabo eos, quia sic faciam a facie malignitatis filiae populi mei. sagitta uulnerans lingua eorum, maligna uerba oris eorum. proximo suo loquitur pacifica, et in semet ipsum detinet inimicitiam . 5 Hier. 7, 11 18 ib. 9, 8 22 ib. 9, 5-9 3 proquo Vv, em. Latinius 4 nunc unus ex es ex (nunc es ex exp. et unus ex supra ser. m. rec.); eris unus ex Tilius 8 post pr . dei dimidia linea uacua 10 latrones (es in ras. m. rec.) 11 christianos m. 1 18 in arcum V; in om. v 21 ut es ut unus unus eris (ut unus m. rec.) V, eris unus (ut es om.) Latvnius - 10* numquid in his uisitabo, dicit dominus, aut in gentem talem non uindicabit anima mea ?