<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0180a.stoa004.opp-lat1"><div n="1" subtype="book" type="textpart"><div n="43" subtype="chapter" type="textpart"><p rend="script">Sane unum de his omnibus domini sacris mandatis <lb/>
            inueniris implere, quod enim domesticos seminis tui non <lb/>
            despicias. non despicis re uera conuiperinos tuos Arrianos,<lb n="30"/>
            natos uidelicet de inpuderato patre uestro diabolo; diligis <lb/>
            fratres tuos, quia hos uideas tibi proximiores; hos amas

<note rend="script" type="footnote"> 6 dispernendos 14 nariae 15 demisisti <hi rend="italic">V testibus Coletis</hi> <lb/>
            16 carceris <hi rend="italic">V, em. Latinius</hi> 19 seruus <hi rend="italic">m. 1</hi> dicator <hi rend="italic">m. 1</hi> <lb/>
            18 <lb/>
            23 idolatriam 28 sane] anne <hi rend="italic">Latinius</hi> is f1 <hi rend="italic">m. rec.)</hi> 29 inneneris <lb/>
            .«I <lb/>
            <hi rend="italic">Y, em. Latinius</hi> 80 despias (el <hi rend="italic">m. 1)</hi> 81 inuiperato <hi rend="italic">coni. Poncius <lb/>
            </hi> 82 ut fratres <hi rend="italic">fort</hi>. </note> <lb/>
             
<pb n="143"/>
            singulari affectu, his cunctam gloriam regni tui exhibes, hos socios <lb/>
            atque participes ad dei delendam hereditatem in tuo regno <lb/>
            habes; illos fecisti locupletes, illos extulisti supra omnes constitutos <lb/>
            in sublimitate, hoc est eos, qui se uestris miscere <lb/>
            censuerunt tenebris. igitur cum sis haec agens quae odio <lb n="5"/>
            habeat deus, quomodo arbitraris te audiri posse a deo aut, <lb/>
            si feceris eleemosynam, posse tibi ferri accepto? cum audias <lb/>
            eum dicere: <hi rend="italic">tunc orietur matutinum lumen tuum, et sanitas<lb/>
             tua cito orietur, et praecedet ante te iustitia, et maiestas dei <lb/>
            circumdabit te. tunc clamabis, et deus exaudiet te. adhuc <lb n="10"/>
            loquenti tibi dicet: ecce adsum</hi>. aliquid te eorum posse consequi <lb/>
            arbitraris, quandoquidem non ortum tibi fuerit matutinum <lb/>
            lumen, sed tenebrae inextricabiles obsederint animum <lb/>
            tuum atque pertexerint errorum caligines? quae sanitas tibi <lb/>
            oborta est, cum sis positus in omni uulnere mortis, cum cotidie <lb n="15"/>
            augmenta parias uulneribus tuis, cum dans operam sis, quo <lb/>
            possis penitus temet extinguere? nobis etenim non aliunde est <lb/>
            sanitas, nisi primo in loco quia crediderimus, ut crediderunt <lb/>
            patriarchae prophetae apostoli ac martyres. quomodo potest <lb/>
            te praecedere iustitia, cum totus in iniustitia sis permanens, <lb n="20"/>
            cum sentina sis Arriani dogmatis, cum Christianorum sis fusor <lb/>
            sanguinis? quomodo te maiestas dei circumdabit, cum expugnans <lb/>
            ipsam maiestatem sis, quam derelinquens idololatriam <lb/>
            Arriani dogmatis suscipere censueris? quomodo tunc clamabis, . <lb/>
            et deus exaudiet te, adhuc loquenti tibi dicet: <hi rend="italic">ego adsum,</hi> <lb n="25"/>
            cum sis negans deum patrem, negans unicum filium eius, <lb/>
            negans sanctum paraclitum spiritum? quomodo aut exaudire <lb/>
            te poterit aut dicere tibi: <hi rend="italic">ecce adsum,</hi> cum uertis, quantum <lb/>
            apud te est, eius religionem, cum eius antistites catholicos <lb/>
            remoueris et haereticos constitueris? quomodo te exaudiet

<note type="footnote"> 8 Ea. 58, 8. 9 </note>

<note rend="script" type="footnote"> I <lb/>
            1 exibes 5 hodio 6 audire 7 elymosinam ferre (\' m. <lb/>
            wo <lb/>
            <hi rend="italic">rec.)</hi> 14 praetexerint <hi rend="italic">fort</hi>. errum (10 <hi rend="italic">m.l)</hi> caligine <hi rend="italic">Latinius</hi> <lb/>
            19 patriarcae 23 idolatriam 27 exaudiri <hi rend="italic">m</hi>. 1 29 aput <hi rend="italic">m. 1</hi> <lb/>
            anteatites <hi rend="italic">m. 1</hi> 30 remoueres (\' <hi rend="italic">m. rec.)</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="144"/>
            quem calcandum putasti modis omnibus, nisi paenitentiam <lb/>
            malorum factorum egeris, nisi uias tuas nefarias deserens <lb/>
            sanctae ecclesiae iustum iter conprehenderis ? tunc utique haec <lb/>
            promissa dei consequi poteris. scriptum est enim propter eos, <lb/>
            qui corde ex toto sese ad deum conuerterint: <hi rend="italic">haec dicit excelsus<lb n="5"/>
            in excelsis habitans, in aeternum sanctus in sanctis,<lb/>
             nomen ei dominus altissimus in sanctis requiescens, et pusillianimis<lb/>
             dans animae aequitatem et dans uindictam contribulatis<lb/>
             corde. non in aeternum irascar uobis nec semper uindictam <lb/>
            de uobis exigam</hi>. sed quibus hoc dicit? nempe eis, qui se<lb n="10"/>
            conuerterint per satisfactionem ad delicta sua delenda. unde <lb/>
            et, <hi rend="italic">non tale ieiunium elegi,</hi> dicit dominus, <hi rend="italic">sed solue omnem <lb/>
            nodum iniquitatis, sed solue obligationes uiolentorum contractorum;<lb/>
             dimitte confractos in remissionem et omnem conscriptionem <lb/>
            iniquam àisrumpe. frange esurienti panem tuum et<lb n="15"/>
            pauperes qui sine tecto sunt induc in domum tuam. si uideris <lb/>
            nudum, operi et domesticos seminis tui non àespicies. tunc <lb/>
            orietur ma(tu)tinum lumen tuum et sanitas tua cito orietur, <lb/>
            et praecedet ante te iustitia et maiestas dei circumdabit te. <lb/>
             tunc clamabis, et deus exaudiet te, et adhuc loquenti tibi dicet:<lb n="20"/>
            ecce adsum</hi>. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>