Cum haec ita sint, obsecro te ut iam contra dei domum gerere pugnam desinas accipiasque hortamenta caelestia, quae te perducere possint ad consequendam salutem perpetuam. ore accipe quae dicat ad uos Isaiae deus: audite me, qui perdidistis cor uestrum qui longe estis a iustitia . aut si cor tuum tecum est, si non a iustitia es longe, cui dicis nobis dei sacerdotibus: damnate absentem, punite innocentem ? si enim cor tuum non amisisti et iustitiae tenes uiam, cur non retines scriptum: custodite iudicium, facite iustitia. . 26 Es. 46, 12 31 ib. 56, 1. 2 iln 2 at fuerit ut 6 lllceret (eorr. m. rec.) 7 innatum om . v et in v 17 quia 8. I. fII. 1 19 auctoritate v 24 accipiasquae fcortamenta (corr. m. rec.) 25 consequandam m. 11 . adpropiauit enim salutare meum aduenire et misericordia mea reuelari. beatus uir . qui facit eam et homo qui amplectitur eam, sabbata mea non uiolare, custodiens manus suas ne faciat iniustitias, et iterum: non est gaudere impiis, dicit dominus. exclama in virtute, ne parcas. sicut tubae exalta uocem tuam et adnuntia populo meo peccata eorum et domui lacob iniquitates suas. me de die in diem quaerunt et scire uias meas uolunt, tamquam populus qui iustitiam . fecerit et iudicium dei non dereliquerit. petunt a me nunc iudicium iustum et appropiare deo desiderant . quam, infelix, spem habere potes, nisi paenitentiam malorum tuorum factorum. egeris, cum audias deum dicere: non est gaudere impiis ? aut negabis te impium dei cultorem, cum te non neges fusorem sanguinis? deinde si, tempore ieiuniorum subditos quia percusserint pugnis et aliis iniuriarum generibus laeserint, contra eos huiusmodi increpationes protulit deus, qualem contra nos. protulisset, si contra praecepta diuinae magnitudinis eius damnaremus inauditum absentem et quidem innocentem? nec si flectas ut circulum ceruicem tuam et cilicium et cinerem substernas nec sic uocabitis ieiunium acceptum . cernimus per hanc comminationem quanta esse possit aduersus nos dei ira, si innocentem damnaremus. si enim, tempore ieiuniorum pugnis subditos nobis (quia) percusserimus, taliter indignatur dominus, quanto magis, si eius cultores mactauerimus! si pugnis non licet mihi percutere subditos tempore ieiuniorum, poterit licere quouis tempore gladio percutere consacerdotem meum? non tale ieiunium elegi, dicit dominus, sed solue obligationes uiolentorum contractorum; dimitte confractos in remissionem et omnem conscriptionem iniquam disrumpe; frange esurienti panem tuum et egenos qui sine tecto sunt induc in domum 4 Es. 57, 21 - 58, 2 12 ib. 57, 21 18 ib. 58, 5 26 ib. 58, 6. 7 1 salutarem 5 tuba Sabatier; ὡς σάλπιγγι ὓψωσον LXX 6* 7 in die 13 cultorum 16 increpationib; (" m. rec.) 23 quia 3," addidi 27 ieiunio (corr. m. 1) 28 remisionem tuam. si uideris nudum, operi et domesticos seminis tui noli despicere . quam tenes, rex prudentissime, spem, cum haec omnia uerteris in contrarium? quomodo enim omnem nodum soluisti iniquitatis, cum sine incredulitate tua qualem te institueris aduersum nos sis talis permanens et magis magisque sis crescens in maleuolentia tua ad nos disperdendos, sine in blasphemia tua auctor sacrilegii creueris magis etiam edicto blasphemiam tuam catholicam esse adserendo fidem, more scilicet meretricum, quae primo clam scortentur, postea uero ita sint inuerecundae, ita amittentes pudicitiae decus, ut uelint scortari in propatulis? quomodo dissoluisti omnem nodum iniquitatis, cum contra beatum Athanasium susceptum ante annos furorem adhuc ita retineas, ut uelis eius fundi cruorem? quomodo dimisisti confractos in requiem, cum torquendo uarie non desinas seruos dei? et quomodo dimisisti confractos in requiem, quando uideas carceres metalla exilia uix iam capere posse Christianorum numerum per te damnatorum? quomodo, etiamsi fregeris esurientibus panem tuum, acceptum habebit dominus, cum seruos fame neces dicatos eius aeternitati? quomodo, si inducas egenos sine tecto in domum tuam, respicere dignabitur super opus tuum deus, cum uideat seruos suae claritatis reiectos de domibus priuatis, propterea exules factos, quod noluerint suscipere idololatriam tuam per Arrium institutam? quomodo, si nudos texeris, poteris deo placere, cum seruis ipsius patrimonia tuleris et dixeris: si damnaueritis fidem apostolicam atque Arrianam susceperitis, cuncta uestra recipietis ?