<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0180a.stoa004.opp-lat1"><div n="1" subtype="book" type="textpart"><div n="41" subtype="chapter" type="textpart"><p rend="script">Sed ut iterum ad Athanasium redeamus, in quo <lb/>
            hanc persequeris sacram fidem, non timuisti, oro te, indignationem <lb/>
            domini contra illos prolatam, qui exprobrare temptauerunt <lb/>
            Iob iustissimum, ut falsis criminibus peteres dei antistitem? <lb/>
            non metuis etiam nunc, ne ad te dicat deus quae <lb n="10"/>
            dixit illi regi loquenti contra Iob sanctissimum: <hi rend="italic">peccasti tu<lb/>
             et amici tui ambo. nihil enim ueri locuti estis coram me</hi>. <lb/>
            interea sic uos Arriani superiores poteritis Athanasio inueniri <lb/>
            nunc apud deum, quomodo et illi tunc inuenti sunt qui Iob <lb/>
            exprobrant. utile est tibi, Constanti, ut per Athanasium domini <lb n="15"/>
            sacerdotem pro facinoribus tuis sis supplex deo, per ipsum <lb/>
            dirigas uota tua, sicuti et illi per Iob; per Athanasium siue <lb/>
            per coepiscopos eius des operam salutarem consequi baptismum. <lb/>
            ceterum quo uelitis uos torqueatis modo aduersus Athanasium, <lb/>
            uos de filiis esse inuenimini, quippe haeretici, illius anguis, <lb n="20"/>
            colubri refugae desertoris; Athanasius uero est dei domesticus, <lb/>
            ut fuit Iob; est de filiis lucis et ipsam tenens iustitiae uiam <lb/>
            quam tenuit seruus dei lob; est ipse possidens fidem, unde <lb/>
            et de filiis Athanasius Abrahae est. sic dei filium confitetur <lb/>
            Athanasius, ut confessus est Iob. qui Iob unde de filiis Abrahae, <lb n="25"/>
            nisi quia sic crediderit, quomodo fuit credens et Abraham? <lb/>
            si haec ita se habere ignoras, percurre beatum Paulum apostolum <lb/>
            non solum ad Romanos, sed ad Galatas, et inuenies <lb/>
            uera esse quae defendam. aut numquid, quia Iob iusti beatus <lb/>
            apostolus nominis specialiter non fecit mentionem, negabitur <lb n="30"/>
            lob de filiis esse Abrahae? si non potest negari Iob esse de

<note type="footnote"> 11 Iob 42, 7 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 2 <hi rend="italic">inter</hi> uides <hi rend="italic">et</hi> contra <hi rend="italic">rase 9 fere litt</hi>. 4 tenuerunt <hi rend="italic">v</hi> 7 pera <lb/>
            <lb/>
             Bequaeris <hi rend="italic">m. 1</hi> 9 antestitem <hi rend="italic">m. 1</hi> 10 ate 15 exprobrabant <lb/>
            <hi rend="italic">Latinius</hi> 16 snplex 23 ipsa <hi rend="italic">m. 1</hi> 24 abraae <hi rend="italic">m. 1</hi> <lb/>
            28 galathas </note> <lb/>
             
<pb n="140"/>
            filiis Israel, dubitari non potest hinc illum tantum factum ac <lb/>
            talem, quia crediderit in deum, ut fuerit credens beatus <lb/>
            Abraham. non enim operibus legis, sed per fidem iustificari <lb/>
            credentes reuelat apostolus; neque enim illarum temptationum <lb/>
            uictoria ei fuisset reputata ad iustitiam, nisi fuisset sic credens <lb n="5"/>
            in deum ut crediderit Abraham. aut unde uinceret diabolum, <lb/>
            nisi quia fuisset credens in deum patrem innatum et unicum <lb/>
            filium eius, natum ex innato et uero patre, et in sanctum. <lb/>
            paraclitum spiritum? aut si putas quia non ita est semper <lb/>
            creditum, ut hodie credimus, proba beatos apostolos ac martyres <lb n="10"/>
            potuisse superare concarnifices tuos atque uicto amico <lb/>
            uestro diabolo consequi regna caelestia nisi credentes in patrem <lb/>
            et in filium et in spiritum sanctum. igitur si ita hi credendo <lb/>
            uicerunt qui post domini unici filii dei aduentum crediderunt, <lb/>
            crede quia et ante aduentum eius qui uicerunt diabolum <lb n="15"/>
            non aliter crediderunt quam quomodo hodie credimus. neque <lb/>
            enim Danihel leones et tres pueri uincerent ignes, nisi quia <lb/>
            credentes fuissent, ut hodie credit ecclesia. inde denique <lb/>
            Abrahae fidem prouocat apostolus probans, auctoritatem usus <lb/>
            sacrarum litterarum, sic credidisse Abraham, quomodo nunc <lb n="20"/>
            fuerit credens Paulus, tunc uero se fuisse filium irae erroneum, <lb/>
            quando cum Iudaeis negabat unicum dei filium. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>