Sed ut iterum ad Athanasium redeamus, in quo hanc persequeris sacram fidem, non timuisti, oro te, indignationem domini contra illos prolatam, qui exprobrare temptauerunt Iob iustissimum, ut falsis criminibus peteres dei antistitem? non metuis etiam nunc, ne ad te dicat deus quae dixit illi regi loquenti contra Iob sanctissimum: peccasti tu et amici tui ambo. nihil enim ueri locuti estis coram me . interea sic uos Arriani superiores poteritis Athanasio inueniri nunc apud deum, quomodo et illi tunc inuenti sunt qui Iob exprobrant. utile est tibi, Constanti, ut per Athanasium domini sacerdotem pro facinoribus tuis sis supplex deo, per ipsum dirigas uota tua, sicuti et illi per Iob; per Athanasium siue per coepiscopos eius des operam salutarem consequi baptismum. ceterum quo uelitis uos torqueatis modo aduersus Athanasium, uos de filiis esse inuenimini, quippe haeretici, illius anguis, colubri refugae desertoris; Athanasius uero est dei domesticus, ut fuit Iob; est de filiis lucis et ipsam tenens iustitiae uiam quam tenuit seruus dei lob; est ipse possidens fidem, unde et de filiis Athanasius Abrahae est. sic dei filium confitetur Athanasius, ut confessus est Iob. qui Iob unde de filiis Abrahae, nisi quia sic crediderit, quomodo fuit credens et Abraham? si haec ita se habere ignoras, percurre beatum Paulum apostolum non solum ad Romanos, sed ad Galatas, et inuenies uera esse quae defendam. aut numquid, quia Iob iusti beatus apostolus nominis specialiter non fecit mentionem, negabitur lob de filiis esse Abrahae? si non potest negari Iob esse de 11 Iob 42, 7 2 inter uides et contra rase 9 fere litt . 4 tenuerunt v 7 pera Bequaeris m. 1 9 antestitem m. 1 10 ate 15 exprobrabant Latinius 16 snplex 23 ipsa m. 1 24 abraae m. 1 28 galathas filiis Israel, dubitari non potest hinc illum tantum factum ac talem, quia crediderit in deum, ut fuerit credens beatus Abraham. non enim operibus legis, sed per fidem iustificari credentes reuelat apostolus; neque enim illarum temptationum uictoria ei fuisset reputata ad iustitiam, nisi fuisset sic credens in deum ut crediderit Abraham. aut unde uinceret diabolum, nisi quia fuisset credens in deum patrem innatum et unicum filium eius, natum ex innato et uero patre, et in sanctum. paraclitum spiritum? aut si putas quia non ita est semper creditum, ut hodie credimus, proba beatos apostolos ac martyres potuisse superare concarnifices tuos atque uicto amico uestro diabolo consequi regna caelestia nisi credentes in patrem et in filium et in spiritum sanctum. igitur si ita hi credendo uicerunt qui post domini unici filii dei aduentum crediderunt, crede quia et ante aduentum eius qui uicerunt diabolum non aliter crediderunt quam quomodo hodie credimus. neque enim Danihel leones et tres pueri uincerent ignes, nisi quia credentes fuissent, ut hodie credit ecclesia. inde denique Abrahae fidem prouocat apostolus probans, auctoritatem usus sacrarum litterarum, sic credidisse Abraham, quomodo nunc fuerit credens Paulus, tunc uero se fuisse filium irae erroneum, quando cum Iudaeis negabat unicum dei filium.