<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0180a.stoa004.opp-lat1"><div n="1" subtype="book" type="textpart"><div n="39" subtype="chapter" type="textpart"><p rend="script">Deum dicere haec audiens, quia adhuc in malis <lb/>
            tuis esse digneris, gaudere te etiam in hoc arbitror, quod <lb/>
            cum praeuaricatoribus, cum deum derelinquentibus illa percepturus <lb/>
            sis ab eo. uae tibi homicidae atque sacrilego, quoniam <lb/>
            nisi paenitentiam factorum tuorum egeris, eris ut nunc es <lb n="5"/>
            inter illos quos ore Isaiae increpat dicens: <hi rend="italic">uae, gens <lb/>
            peccatrix, populus plenus. delictis, semen malignum, filii sine<lb/>
             lege, dereliquistis dominum et exacerbastis sanctum Israel</hi> <lb/>
            eris semper unus ex illis, qui propter nequitias studiorum <lb/>
            suorum principibus Sodomorum et populis Gomorrhae conparantur, <lb n="10"/>
            dum dicitur: <hi rend="italic">audite uerbum domini, principes Sodomorum,<lb/>
             adtendite legem dei, plebs Gomorrhae</hi>. cum illis eris <lb/>
            nisi te correxeris, de quibus scriptum legisti: <hi rend="italic">si multiplicaueritis<lb/>
             preces, non exaudiam uos; manus enim uestrae sanguine <lb/>
            plenae sunt</hi>. uae tibi, Constanti, qui tantam dei incurreris <lb n="15"/>
            offensam, ut non uidere potuisses quid tibi fuisset cauendum. <lb/>
            cum enim dicat ore Isaiae illis prophetarum sanctorum <lb/>
            et omnium iustorum interfectoribus: <hi rend="italic">lauamini, mundi estote, <lb/>
            auferte malitias ab inimicis uestris ante oculos meos, desinite <lb/>
            a malitiis uestris, discite bonum facere, inquirite iudicium, <lb n="20"/>
            eripite iniuriam accipientem, iudicate pupillo et iustificate <lb/>
            uiduam,</hi> ad haec contra iuberes trucidandos dei cultores, <lb/>
            ipsum deserendum deum, suscipiendam uero idololatriam, hoc <lb/>
            fuit audisse dei monita et fuisse correctum? qua de re istud <lb/>
            cogis nos facere, nisi quia sis cupiens nos tecum gladio consumi? <lb n="25"/>
            <hi rend="italic">et si uolueritis,</hi> dicit deus, <hi rend="italic">et exaudieritis me, bona<lb/>
             terrae edetis. si uero nolueritis neque exaudieritis me, gladius<lb/>
             nos comedet; os enim domini locutum est ista</hi>. cui temperabimus, <lb/>
            deone haec dicenti an tibi eius inimico? deus dicit

<note type="footnote"> 6 Es. 1, 4 11 ib. 1, 10 18 ib. 1, 15 18 ib. 1,16.17 <lb/>
            26 ib. 1, 19. 20 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 6 increpat <hi rend="italic">v,</hi> inherebat <hi rend="italic">V, add</hi>. deus <hi rend="italic">8. 1. m. rec. et v</hi> 8 derelin- <lb/>
            1 <lb/>
            quistis 10 populus (\' <hi rend="italic">m. rec.)</hi> gomorrae 12 gomorre <lb/>
            17 orae 19 inimicis] animabus <hi rend="italic">Latinius et LXX</hi> 21 popillo <lb/>
            22 haec] tn <hi rend="italic">add. 8. I. m. rec</hi>. 27 editis ne (m <hi rend="italic">m. rec.)</hi> 28 istam <lb/>
            <hi rend="italic">m</hi>. 1 obtemperabimus <hi rend="italic">v</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="136"/>
            Iudaeis, ut iam derelinquerent errores suos, abicerent malitias <lb/>
            suas ex cordibus suis, discerent bonum facere, iustum indicarent <lb/>
            iudicium. tu inquis: damnate <hi rend="italic">iniuste</hi>. qua de re istud <lb/>
            suades me facere? nisi quia uelis me effici illiusmodi hominem. <lb/>
             quales sint illi, ad quos dixerit deus: <hi rend="italic">uos autem,</hi> dicit deus. <lb n="5"/>
            quid <hi rend="italic">succenditis uineam meam, et rapina</hi> pauperum in <hi rend="italic">domibus<lb/>
             uestris? quid uos iniuriam facitis populo et</hi> faciem inopum <lb/>
            <hi rend="italic">confunditis</hi>? et tu ita haec es faciens, ita cuncta gerens. <lb/>
            quae quia faciant indignatur facientibus, tamquam placere <lb/>
            non posse sis sciens, nisi et domini succendisses uineam <sic>Ie</sic> <lb n="10"/>
            et rapinam pauperum constituisses intra domum tuam et multis <lb/>
            modis semis dei inrogasses iniurias. aut dicere temptabis haec<lb/>
             omnia te non fecisse? numquid non succendisti uineam domini, <lb/>
            quando coegisti eam iam non scire dominum Abrahae, deum <lb/>
            Isaac, deum Iacob, deum apostolorum, deum prophetarum ac<lb n="15"/>
            martyrum, sed idololatriam per Arrium inuectam, per te nero <lb/>
            exaltatam? numquid non est rapina pauperum haec dei seruorum <lb/>
            Christianorum in domo tua, propter quos legisti scriptum: <lb/>
            <hi rend="italic">beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum,</hi> <lb/>
            cum scias te proscripisse resistentes sacrilegio tuo? numquid<lb n="20"/>
            dicere audebis: <hi rend="italic">non feci nec facio iniuriam populo</hi> dei? et <lb/>
            quis tantam aliquando fecit quantam tu, qui neque omnia <lb/>
            genera tormentorum inferendo des(in)is neque uarie puniendo? 
</p></div></div></div></body></text></TEI>