Deum dicere haec audiens, quia adhuc in malis tuis esse digneris, gaudere te etiam in hoc arbitror, quod cum praeuaricatoribus, cum deum derelinquentibus illa percepturus sis ab eo. uae tibi homicidae atque sacrilego, quoniam nisi paenitentiam factorum tuorum egeris, eris ut nunc es inter illos quos ore Isaiae increpat dicens: uae, gens peccatrix, populus plenus. delictis, semen malignum, filii sine lege, dereliquistis dominum et exacerbastis sanctum Israel eris semper unus ex illis, qui propter nequitias studiorum suorum principibus Sodomorum et populis Gomorrhae conparantur, dum dicitur: audite uerbum domini, principes Sodomorum, adtendite legem dei, plebs Gomorrhae . cum illis eris nisi te correxeris, de quibus scriptum legisti: si multiplicaueritis preces, non exaudiam uos; manus enim uestrae sanguine plenae sunt . uae tibi, Constanti, qui tantam dei incurreris offensam, ut non uidere potuisses quid tibi fuisset cauendum. cum enim dicat ore Isaiae illis prophetarum sanctorum et omnium iustorum interfectoribus: lauamini, mundi estote, auferte malitias ab inimicis uestris ante oculos meos, desinite a malitiis uestris, discite bonum facere, inquirite iudicium, eripite iniuriam accipientem, iudicate pupillo et iustificate uiduam, ad haec contra iuberes trucidandos dei cultores, ipsum deserendum deum, suscipiendam uero idololatriam, hoc fuit audisse dei monita et fuisse correctum? qua de re istud cogis nos facere, nisi quia sis cupiens nos tecum gladio consumi? et si uolueritis, dicit deus, et exaudieritis me, bona terrae edetis. si uero nolueritis neque exaudieritis me, gladius nos comedet; os enim domini locutum est ista . cui temperabimus, deone haec dicenti an tibi eius inimico? deus dicit 6 Es. 1, 4 11 ib. 1, 10 18 ib. 1, 15 18 ib. 1,16.17 26 ib. 1, 19. 20 6 increpat v, inherebat V, add . deus 8. 1. m. rec. et v 8 derelin- 1 quistis 10 populus (\' m. rec.) gomorrae 12 gomorre 17 orae 19 inimicis] animabus Latinius et LXX 21 popillo 22 haec] tn add. 8. I. m. rec . 27 editis ne (m m. rec.) 28 istam m . 1 obtemperabimus v Iudaeis, ut iam derelinquerent errores suos, abicerent malitias suas ex cordibus suis, discerent bonum facere, iustum indicarent iudicium. tu inquis: damnate iniuste . qua de re istud suades me facere? nisi quia uelis me effici illiusmodi hominem. quales sint illi, ad quos dixerit deus: uos autem, dicit deus. quid succenditis uineam meam, et rapina pauperum in domibus uestris? quid uos iniuriam facitis populo et faciem inopum confunditis ? et tu ita haec es faciens, ita cuncta gerens. quae quia faciant indignatur facientibus, tamquam placere non posse sis sciens, nisi et domini succendisses uineam Ie et rapinam pauperum constituisses intra domum tuam et multis modis semis dei inrogasses iniurias. aut dicere temptabis haec omnia te non fecisse? numquid non succendisti uineam domini, quando coegisti eam iam non scire dominum Abrahae, deum Isaac, deum Iacob, deum apostolorum, deum prophetarum ac martyrum, sed idololatriam per Arrium inuectam, per te nero exaltatam? numquid non est rapina pauperum haec dei seruorum Christianorum in domo tua, propter quos legisti scriptum: beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum, cum scias te proscripisse resistentes sacrilegio tuo? numquid dicere audebis: non feci nec facio iniuriam populo dei? et quis tantam aliquando fecit quantam tu, qui neque omnia genera tormentorum inferendo des(in)is neque uarie puniendo?