<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0180a.stoa004.opp-lat1"><div n="1" subtype="book" type="textpart"><div n="38" subtype="chapter" type="textpart"><p rend="script">Quem igitur timorem atque honorem deo facturi <lb/>
            eramus, si fecissemus quae tu fieri mandasti? illa enim tua <lb/>
            praecepta et timorem et honorem dei nituntur auferre dicatis <lb/>
            eius clementiae. sed et infra tuam specialiter operam manifestans <lb/>
            dicit: <hi rend="italic">exacerbatis deum in uerbis uestris, et dixistis: <lb n="5"/>
            in qua re exacerbauimus eum? in eo quod dicatis: omnis qui <lb/>
            facit malum, bonum est coram deo, et in ipsis benedicet. et <lb/>
            ubi est deus iustitiae e</hi>? propheta dicit: <hi rend="italic">ubi est deus iustitiae,</hi> <lb/>
            contra eos qui dicunt: <hi rend="italic">qui facit malum, bonum est coram deo, <lb/>
            et ipsis benedicet;</hi> et tu das mandata fundendum cruorem <lb n="10"/>
            iustorum et adhuc dicis te dei seruum, cum sis ipsius dissipator <lb/>
            legis. iustum est damnare absentem et quidem innocentem, <lb/>
            aut iniustum? si iustum non est, quia cogis facere <lb/>
            nos eam rem per quam puniri mereamur a deo? Tobias, <lb/>
            <hi rend="italic">omnibus,</hi> inquit, <hi rend="italic">diebus uitae tuae, fili, deum in mente habe <lb n="15"/>
            et noli peccare uelle uel praeterire praecepta illius. iustitiam <lb/>
            fac omnibus diebus uitae tuae et noli ambulare per uiam <lb/>
            iniquitatis, quoniam agente te ex ueritate erit respectio operibus<lb/>
             tuis et omnibus qui faciunt iustitiam</hi>. dic, Constanti, iustitiam <lb/>
            facit qui interficit innocentes? qui seruorum dei fundit <lb n="20"/>
            sanguinem? si non facit iustitiam, sed magis iniquitatem, <lb/>
            restat ut te uideas esse iniquitatis amatorem atque omne <lb/>
            iniquum fabricantem opus. etenim cum iustitiam nos in omni <lb/>
            tempore facere hortetur sacra lex et tu conpellas facere <lb/>
            iniustitiam, quem te alium uelis habeam nisi et iniustitiae <lb n="25"/>
            amatorem et perpetratorem? <hi rend="italic">omnibus,</hi> inquit, <hi rend="italic">diebus uitae <lb/>
            tuae, (in, deum in mente habe,</hi> cum eundem reliqueris haerendo <lb/>
            Arrianis. hi etenim non eum derelinquimus qui fidem <lb/>
            tenemus apostolicam. quomodo non praecepta eius praeteris, <lb/>
            qui interficias seruos eius nomini maiestatique dicatos, cum <lb n="30"/>
            sis eos cogens derelinquere eum et fieri conserpentes atque

<note type="footnote"> 5 Mal. 2, 17 15 Tob. 4, 5. 6 </note>

<note type="footnote"> 4 clementiam 5 exacerbastis <hi rend="italic">Sabatier</hi> 9 quoram <hi rend="italic">m. 1</hi> <lb/>
            13 quia] quare <hi rend="italic">Latinius falso; nam id ipsum</hi> quia <hi rend="italic">significat</hi> 15 inquid <lb/>
            <hi rend="italic">m. 1 et sic fere semper</hi> 17 no///li 27 habere 28 hi] nos <lb/>
            <hi rend="italic">coni. Gallandius</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="134"/>
            coapostatas tuos? nos odio apud te laboramus, quia tibi <lb/>
            uera dicamus, quia te uiuere nobiscum uelimusin aeternum; <lb/>
            illos uero es diligens qui ad te transitum fecerint, illos <lb/>
            qui cum tibi primum contra&lt;di)xerint, postea tamen seruire <lb/>
            nefariis meditationibus tuis quam dei parere praeceptis maluerint.<lb n="5"/>
            gaudens es cur eosdem tua calliditate inliciens ad <lb/>
            suscipiendam perduxeris haeresem tuam, quod in omnibus eos <lb/>
            habeas subiectos, illos quos iam pridem uideras pro nihilo te <lb/>
            ducere, quos cernebas calcare ueritate regni tui auctoritatem. <lb/>
            sed scire te nolumus non esse nouum hoc factum. <lb n="10"/>
            sed saepe ita esse actum a perfidis atque inconsideratis, ab <lb/>
            eis quos praescius futurorum ore sanctissimo Malachiae praeostenderit <lb/>
            prophetae: <hi rend="italic">grauastis aduersum me consilia uestra, <lb/>
            dicit dominus omnipotens, et dixistis: in qua re detraximus <lb/>
            de te ? quia dixistis: uanus est omnis</hi> qui <hi rend="italic">seruit deo. et quid <lb n="15"/>
            amplius, quod custodiuimus praecepta illius et ambulauimus <lb/>
            deprecantes ante conspectum</hi> domini omnipotentis? <hi rend="italic">et nunc nos <lb/>
            magnificamus alienos, et renouantur omnes facientes</hi> iniqua, <lb/>
            <hi rend="italic">et restiterunt deo et saluati sunt. haec detraxerunt qui timent</hi> <lb/>
            deum, <hi rend="italic">unusquisque ad proximum suum. et intendit dominus<lb n="20"/>
             et exaudiuit et scripsit librum</hi> memorialem <hi rend="italic">coram se timentibus<lb/>
             dominum et metuentibus nomen</hi> suum. <hi rend="italic">et erit mihi, dicit <lb/>
            dominus omnipotens, in die qua ego</hi> facio <hi rend="italic">in possessione; et<lb/>
             eligam eos, quemadmodum eligit homo filium suum bene seruientem <lb/>
            sibi. et conuersi uidebitis quantum sit inter iustum<lb n="25"/>
            et iniustum, inter seruientem deo et non seruientem</hi>. quia <hi rend="italic">ecce <lb/>
            dies uenit domini ardens sicut clibanus et uret eos, et erunt <lb/>
            omnes alienigenae et omnes qui faciunt scelera ut sarmenta, <lb/>
            et succendet eos dies domini quae uenit, dicit dominus omnipotens, <lb/>
            et non derelinquetur ex eis radix nec uitis</hi>.

<note type="footnote"> 18 MaL 3, 13 — 4, 1 </note>

<note rend="script" type="footnote"> M ■ <lb/>
            1 quoapostata <hi rend="italic">(corr. m. rec.)</hi> 4 contradiierint <hi rend="italic">Latinius,</hi> contra- <lb/>
            ...4 a11 1 <lb/>
            xennt <hi rend="italic">.Vv</hi> 6 cur (q<foreign xml:lang="grc">̰</foreign> <hi rend="italic">m. rec.)</hi> inlicens <hi rend="italic">(corr. m. rec.)</hi> 7 haeresem <lb/>
            <hi rend="italic">(\' m. rec.)</hi> 9 ducere <hi rend="italic">Latinius,</hi> dicere <hi rend="italic">Vv</hi> ueritate <hi rend="italic">scripsi,</hi> ueritatem <lb/>
            <hi rend="italic">V,</hi> propter ueritatem <hi rend="italic">Y m. rec. et v</hi> 12 sanctissimo <hi rend="italic">scripsi,</hi> <lb/>
            sanctissimum (\' <hi rend="italic">m. rec.)</hi> 21 coram (c in <hi rend="italic">ras.)</hi> </note><lb n="30"/>
            
</p><pb n="135"/></div></div></div></body></text></TEI>