Quem igitur timorem atque honorem deo facturi eramus, si fecissemus quae tu fieri mandasti? illa enim tua praecepta et timorem et honorem dei nituntur auferre dicatis eius clementiae. sed et infra tuam specialiter operam manifestans dicit: exacerbatis deum in uerbis uestris, et dixistis: in qua re exacerbauimus eum? in eo quod dicatis: omnis qui facit malum, bonum est coram deo, et in ipsis benedicet. et ubi est deus iustitiae e ? propheta dicit: ubi est deus iustitiae, contra eos qui dicunt: qui facit malum, bonum est coram deo, et ipsis benedicet; et tu das mandata fundendum cruorem iustorum et adhuc dicis te dei seruum, cum sis ipsius dissipator legis. iustum est damnare absentem et quidem innocentem, aut iniustum? si iustum non est, quia cogis facere nos eam rem per quam puniri mereamur a deo? Tobias, omnibus, inquit, diebus uitae tuae, fili, deum in mente habe et noli peccare uelle uel praeterire praecepta illius. iustitiam fac omnibus diebus uitae tuae et noli ambulare per uiam iniquitatis, quoniam agente te ex ueritate erit respectio operibus tuis et omnibus qui faciunt iustitiam . dic, Constanti, iustitiam facit qui interficit innocentes? qui seruorum dei fundit sanguinem? si non facit iustitiam, sed magis iniquitatem, restat ut te uideas esse iniquitatis amatorem atque omne iniquum fabricantem opus. etenim cum iustitiam nos in omni tempore facere hortetur sacra lex et tu conpellas facere iniustitiam, quem te alium uelis habeam nisi et iniustitiae amatorem et perpetratorem? omnibus, inquit, diebus uitae tuae, (in, deum in mente habe, cum eundem reliqueris haerendo Arrianis. hi etenim non eum derelinquimus qui fidem tenemus apostolicam. quomodo non praecepta eius praeteris, qui interficias seruos eius nomini maiestatique dicatos, cum sis eos cogens derelinquere eum et fieri conserpentes atque 5 Mal. 2, 17 15 Tob. 4, 5. 6 4 clementiam 5 exacerbastis Sabatier 9 quoram m. 1 13 quia] quare Latinius falso; nam id ipsum quia significat 15 inquid m. 1 et sic fere semper 17 no///li 27 habere 28 hi] nos coni. Gallandius coapostatas tuos? nos odio apud te laboramus, quia tibi uera dicamus, quia te uiuere nobiscum uelimusin aeternum; illos uero es diligens qui ad te transitum fecerint, illos qui cum tibi primum contra