<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0180a.stoa004.opp-lat1"><div n="1" subtype="book" type="textpart"><div n="37" subtype="chapter" type="textpart"><p rend="script">Cum haec ita se habeant et nobis licitum minime <lb/>
            sit iniustum proferre iudicium, superest aut unum te facias <lb/>
            esse ex eius semis et discas iudicium proferre aut, si semper <lb/>
            dei uis esse inter aduersarios, iudicium tuum solus prome <lb n="15"/>
            iniustum, desine nos cogere facere quod fieri cernas diuinitus <lb/>
            prohibitum. desine iam criminari Athanasium uel nos quod <lb/>
            enim nos dei destruamus domum, quando inuenias apud Zachariam <lb/>
            te atque contyrannos tuos esse descriptos, quod enim <lb/>
            futuri essetis dei hereditatis persecutores uos, quos dicit <lb n="20"/>
            supra modum uobis usurpasse potestatem. crudelitatem etenim <lb/>
            narrans uestram dicit dominus: <hi rend="italic">selatus sum Hierusalem et <lb/>
            Sion selo magno. et ira magna ego irascor super gentes quae <lb/>
            se superponunt uobis, propter quod ego iratus sum minima. <lb/>
            ipsi autem conposuerunt se in mala</hi>. audes tenebrarum amator <lb n="25"/>
            execrator luminis dicere: <hi rend="italic">damnate innocentem,</hi> cum <lb/>
            dignetur praecipere nobis deus per Zachariam dicens: <hi rend="italic">iudicium <lb/>
            iustum iudicate et pietatem et misericordiam facite unusquisque <lb/>
            ad fratrem suum. et uiduam et orphanum et proselytum <lb/>
            et pauperem per potentiam nolite nocere, et malitiam</hi>

<note type="footnote"> 4 Soph. 8, 1-5 22 Zaoh. 1, 14. 15 27 ib. 7, 9. 10 </note>

<note type="footnote"> 8 subreliquaerunt (a <hi rend="italic">in</hi> i <hi rend="italic">corr. m. 1)</hi> manae 9 se] sancta <lb/>
            <hi rend="italic">Latinius et LXX</hi> impiae 11 iniustae J3 aut <hi rend="italic">scripsi,</hi> autem <lb/>
            <hi rend="italic">Vv</hi> 18 enim <hi rend="italic">om. v</hi> 27 plllcipere iu///di//tium 29 orfanum <lb/>
            proselitum </note>

<note type="footnote"> 9* </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="132"/>
            <hi rend="italic">unusquisque non remimiscatur fratris sui</hi> in <hi rend="italic">corde suo</hi>. cum <lb/>
            haec sint mandata caelestia, tu cuius auctoritate dixisti: <hi rend="italic">laniate <lb/>
            conseruum uestrum</hi>? si dei mandatis te protulisse hanc auctoritatem <lb/>
            dixeris, non poteris probare, quoniam quidem inueniri <lb/>
            non possit in sacris scripturis praeceptum dei innocentem damnandum.<lb n="5"/>
            cum itaque ea feceris quae lex prohibet dei, constat <lb/>
            te hanc auctoritatem ex uoluntate illius protulisse qui nocetur <lb/>
            inimicus dei, unde et illis compareris necesse est, quibus dicitur <lb/>
            per prophetam: <hi rend="italic">et dissuaserunt, ne obseruarent, et dederunt <lb/>
            dorsum stultitiae et aures suas et cor</hi> suum <hi rend="italic">statuerunt insuadibile,<lb n="10"/>
            ne oboedirent; degrauauerunt, ut non oboedirent <lb/>
            legem meam,</hi> et infra: <hi rend="italic">non exaudierunt;</hi> si <hi rend="italic">clamabunt, et non <lb/>
            exaudiam eos, dicit dominus omnipotens. animae, quies(ci)tote; <lb/>
            haec sunt uerba quae faciatis: loquimini ueritatem unusquisque <lb/>
            ad proximum suum et iudicium pacificum et iustum iudicate <lb n="15"/>
            in portis uestris et unusquisque malitiam proximi tui nolite <lb/>
            cogitare in cordibus uestris, et iusiurandum falsum nolite <lb/>
            diligere, quoniam haec omnia odi, dicit dominus omnipotens</hi>. <lb/>
            quid me cogis facere ea quae odio se habere dicit dominus <lb/>
            omnipotens ? sed instruens dominus de ieiunio, <hi rend="italic">pacem,</hi> inquit, <lb n="20"/>
            <hi rend="italic">et ueritatem diligite</hi>. quomodo pacis atque ueritatis amatores <lb/>
            esse poteramus, si innocentem falsis per te ac tuos criminibus <lb/>
            praegrauatum tamquam reum puniremus ? aut quae erat pax, <lb/>
            cum haec faciendo etiam a pace domini potuissemus reici? <lb/>
            neque enim pax domini dicentis: <hi rend="italic">pacem meam relinquo uobis,<lb n="25"/>
            pacem meam do</hi> uobis, relinqueretur ab eo in nobis, cum alio <lb/>
            ipsi tulissemus iniuste. quis ignorat recedente disciplina recedere <lb/>
            et gratiam? apud Malachiam dicit deus: <hi rend="italic">filius honorificat <lb/>
            patrem et seruus dominum suum. et si pater sum ego, <lb/>
            ubi est honor meus? dicit dominus omnipotens</hi>.

<note type="footnote"> 9 Zach. 7, 11. 12 12 ib. 7, 18 18 ib. 7, 16. 17 <lb/>
            20 ib. 8, 19 25 Ioh. 14, 27 28 Mal. 1, 6 </note>

<note rend="script" type="footnote"> n <lb/>
            1 no* 2 tu cuiuB <hi rend="italic">v, tulllilllusus V,</hi> cuins usus <hi rend="italic">uel</hi> nisus <hi rend="italic">fort</hi>. <lb/>
            9 nec <hi rend="italic">(corr. m. rec.)</hi> 10 inauadibilem 18 quiescitote <hi rend="italic">scripsir</hi> <lb/>
            quiestote <hi rend="italic">Vv</hi> 16 sui <hi rend="italic">v</hi> 20 inquid <hi rend="italic">m. 1</hi> </note><lb n="30"/>
            
</p><pb n="133"/></div></div></div></body></text></TEI>