<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0180a.stoa004.opp-lat1"><div n="1" subtype="book" type="textpart"><div n="36" subtype="chapter" type="textpart"><p rend="script">Et idcirco nos uidentes quia tu impius iustum <lb/>
            deuorare temptaueras uirum, non solum non tacuimus male <lb/>
            te agere, sed nec tacebimus. non enim alius es ab eo, propter <lb/>
            quem dicitur: <hi rend="italic">placens et contemptor, uir superbus nihil proficiet, <lb n="15"/>
            qui dilatauit sicut inferus animam</hi>. non poterit dici <lb/>
            quod non conueniat dici de te, si digneris mecum recordari <lb/>
            scelera facinorum tuorum et si funera tua non fueris tardus <lb/>
            recensere. quis etenim alius nostris diebus sibi placens, contemptor, <lb/>
            superbus, nihil proficiens, qui dilatauerit sicut inferus <lb n="20"/>
            animam suam et qui aestimari possit esse ut mors insatiabilis, <lb/>
            reperiri potest nisi tu? sed conspice nihil te posse proficere <lb/>
            dici tibi a deo. licet enim contemptor dei praeceptorum sis, <lb/>
            eius licet religionem cupiens persequi eo usque dilataueris <lb/>
            animam tuam ad dei mactandos cultores, ut toto in regno <lb n="25"/>
            non digneris desinere gregem uexando domini, tamen nihil <lb/>
            proficit omnis infestatio tua. cuncti etenim quos persequeris <lb/>
            dei semper et sunt et erunt serui. tu uero, nisi tibi prouideris, <lb/>
            in aeternum eris periturus, tibi placens, contemptor, <lb/>
            superbus, qui sis dilatans animam tuam tamquam inferus <lb n="30"/>
            ad nos deuorandos pariter et absorbendos, propterea quod

<note type="footnote"> 7 Hab. 1, 4 10 ib. 1, 13 15 ib. 2, 5 </note>

<note rend="script" type="footnote"> b <lb/>
            5 aliut <hi rend="italic">m. 1</hi> 7 ambacum <hi rend="italic">(corr. m. rec.)</hi> 13 uirum <hi rend="italic">Latinvus,</hi> <lb/>
            uerum <hi rend="italic">Vv</hi> 15 contemtor <hi rend="italic">m</hi>. 1 16 delatauit <hi rend="italic">m. 1</hi> dice <lb/>
            21 quia estimari <hi rend="italic">Y,</hi> qui aestimari <hi rend="italic">v</hi> 80 qui <hi rend="italic">scripsi,</hi> quia <hi rend="italic">Vv</hi> sit </note>

<note type="footnote"> XIIII. </note>

<note type="footnote"> 9 </note> <lb/>
             
<pb n="130"/>
            male tibi agenti resistamus, factus ut mors insatiabilis, furiis <lb/>
            ageris in nostram necem. adeo nequam es, Constanti, ut cum <lb/>
            prophetam inuenio dicere: <hi rend="italic">o qui fundat fundationem malam. <lb/>
             domui suae, ut conlocet in altum nidum suum,</hi> tu mihi atque <lb/>
            hereditas antichristi, cui faues, ante oculos obuersetur, cognoscens<lb n="5"/>
            conatus tuos illos sacrilegos. non enim potest dubitari <lb/>
            te conatum et conari, ut toto in regno tuo posset fundari <lb/>
            haeresis tua, destrui uero fides catholica. sed et cum audio <lb/>
            dicatum deo prophetam dicere: <hi rend="italic">uae qui aedificant ciuitatem <lb/>
            in sanguinibus et praeparant ciuitatem in iniquitatibus,</hi> tu <lb n="10"/>
            mihi esse uideris qui speluncam latronum sis per sanguinis <lb/>
            fusionem aedificans, per necem dei seruorum. aut negabis <lb/>
            speluncam latronum esse uestrum malignum concilium Arrianorum? <lb/>
            si non estis latrones, quomodo interficere inuenimini <lb/>
            deo dicatos? ciuitates in sanguine qui aedificant uae habent <lb n="15"/>
            prudentissimus imperator non uidisti uae tibi posse esse, <lb/>
            quia haeresem tuam per sanguinis dei hominum fusionem <lb/>
            putasti reaedificandam? dicit spiritus sanctus per Sophoniam <lb/>
            prophetam: <hi rend="italic">quaerite dominum et omnes humiles terrae iudicium<lb/>
            operamini et iustitiam quaerite et respondete, ea sic ut tegamini<lb n="20"/>
            in die irae domini;</hi> tu dicis: <hi rend="italic">damnate innocentem, estote <lb/>
            mecum homicidae sacrilegi</hi>. an non haec sunt quae nos facere <lb/>
            praecipis? imperasti damnari domini sacerdotem necne ? imperasti <lb/>
            Arrianam perfidiam tenendam, reiciendam uero fidem <lb/>
            apud Niciam conscriptam? si haec inpleri mandasse te refragari <lb n="25"/>
            non potes, conspice et homicidas et sacrilegos nos efficere <lb/>
            uoluisse. dicit deus: <hi rend="italic">et erit in iUo die: scrutinabo Hierusalem <lb/>
            cum lucerna, defendam super uvros qui contemptores sunt,<lb/>
             ne custodiant mandata;</hi> et tu inquis tua magis atque conblasphemorum <lb/>
            tuorum custodienda. quomodo potueramus

<note type="footnote"> 3 Hab. 2, 9 9 ib. 2, 12 19 Soph. 2, 8 27 ib. 1, 12 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 kusaciabilis 8 qui mihi v 6 conatos 7 connatum <lb/>
             <lb/>
            11 sangoinem f* m. <hi rend="italic">rec.) V,</hi> sanguinum <hi rend="italic">fort</hi>. 16 ue 18 rehaediilcandom<lb/>
             <hi rend="italic">m. 1</hi> 23 necne e- <hi rend="italic">m. rec.)</hi> 25 aput 26 conspice te <lb/>
            <hi rend="italic">fort</hi>. 30 potueramus (corr. <hi rend="italic">m. rec.)</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="131"/>
            damnare iniuste iustitiae fructibus plenum domini sacerdotem, <lb/>
            cum uideamus qualis comminatio fuerit oborta contra Iudae-orum <lb/>
            praepositos uel contra omnes eorum conscios, qui haec <lb/>
            quae agis egisse noscantur? <hi rend="italic">o quae erat splendida et redempta <lb/>
            ciuitas, columba. non exaudiuit uocem, non percepit disciplinam,<lb n="5"/>
             in domino non confidit et ad deum suum non accessit. <lb/>
            principes eius sicut leones fremunt, iudices eius sicut lupi<lb/>
             Arabiae, non subreliqui erunt in mane. prophetae eius spiritales, <lb/>
            uiri contemptores, sacerdotes eius contaminant se et impie <lb/>
            agunt. dominus autem iustus est in medio eius et non faciet <lb n="10"/>
            iniuste</hi>. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>