Et idcirco nos uidentes quia tu impius iustum deuorare temptaueras uirum, non solum non tacuimus male te agere, sed nec tacebimus. non enim alius es ab eo, propter quem dicitur: placens et contemptor, uir superbus nihil proficiet, qui dilatauit sicut inferus animam . non poterit dici quod non conueniat dici de te, si digneris mecum recordari scelera facinorum tuorum et si funera tua non fueris tardus recensere. quis etenim alius nostris diebus sibi placens, contemptor, superbus, nihil proficiens, qui dilatauerit sicut inferus animam suam et qui aestimari possit esse ut mors insatiabilis, reperiri potest nisi tu? sed conspice nihil te posse proficere dici tibi a deo. licet enim contemptor dei praeceptorum sis, eius licet religionem cupiens persequi eo usque dilataueris animam tuam ad dei mactandos cultores, ut toto in regno non digneris desinere gregem uexando domini, tamen nihil proficit omnis infestatio tua. cuncti etenim quos persequeris dei semper et sunt et erunt serui. tu uero, nisi tibi prouideris, in aeternum eris periturus, tibi placens, contemptor, superbus, qui sis dilatans animam tuam tamquam inferus ad nos deuorandos pariter et absorbendos, propterea quod 7 Hab. 1, 4 10 ib. 1, 13 15 ib. 2, 5 b 5 aliut m. 1 7 ambacum (corr. m. rec.) 13 uirum Latinvus, uerum Vv 15 contemtor m . 1 16 delatauit m. 1 dice 21 quia estimari Y, qui aestimari v 80 qui scripsi, quia Vv sit XIIII. 9 male tibi agenti resistamus, factus ut mors insatiabilis, furiis ageris in nostram necem. adeo nequam es, Constanti, ut cum prophetam inuenio dicere: o qui fundat fundationem malam. domui suae, ut conlocet in altum nidum suum, tu mihi atque hereditas antichristi, cui faues, ante oculos obuersetur, cognoscens conatus tuos illos sacrilegos. non enim potest dubitari te conatum et conari, ut toto in regno tuo posset fundari haeresis tua, destrui uero fides catholica. sed et cum audio dicatum deo prophetam dicere: uae qui aedificant ciuitatem in sanguinibus et praeparant ciuitatem in iniquitatibus, tu mihi esse uideris qui speluncam latronum sis per sanguinis fusionem aedificans, per necem dei seruorum. aut negabis speluncam latronum esse uestrum malignum concilium Arrianorum? si non estis latrones, quomodo interficere inuenimini deo dicatos? ciuitates in sanguine qui aedificant uae habent prudentissimus imperator non uidisti uae tibi posse esse, quia haeresem tuam per sanguinis dei hominum fusionem putasti reaedificandam? dicit spiritus sanctus per Sophoniam prophetam: quaerite dominum et omnes humiles terrae iudicium operamini et iustitiam quaerite et respondete, ea sic ut tegamini in die irae domini; tu dicis: damnate innocentem, estote mecum homicidae sacrilegi . an non haec sunt quae nos facere praecipis? imperasti damnari domini sacerdotem necne ? imperasti Arrianam perfidiam tenendam, reiciendam uero fidem apud Niciam conscriptam? si haec inpleri mandasse te refragari non potes, conspice et homicidas et sacrilegos nos efficere uoluisse. dicit deus: et erit in iUo die: scrutinabo Hierusalem cum lucerna, defendam super uvros qui contemptores sunt, ne custodiant mandata; et tu inquis tua magis atque conblasphemorum tuorum custodienda. quomodo potueramus 3 Hab. 2, 9 9 ib. 2, 12 19 Soph. 2, 8 27 ib. 1, 12 1 kusaciabilis 8 qui mihi v 6 conatos 7 connatum 11 sangoinem f* m. rec.) V, sanguinum fort . 16 ue 18 rehaediilcandom m. 1 23 necne e- m. rec.) 25 aput 26 conspice te fort . 30 potueramus (corr. m. rec.) damnare iniuste iustitiae fructibus plenum domini sacerdotem, cum uideamus qualis comminatio fuerit oborta contra Iudae-orum praepositos uel contra omnes eorum conscios, qui haec quae agis egisse noscantur? o quae erat splendida et redempta ciuitas, columba. non exaudiuit uocem, non percepit disciplinam, in domino non confidit et ad deum suum non accessit. principes eius sicut leones fremunt, iudices eius sicut lupi Arabiae, non subreliqui erunt in mane. prophetae eius spiritales, uiri contemptores, sacerdotes eius contaminant se et impie agunt. dominus autem iustus est in medio eius et non faciet iniuste .