<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0180a.stoa004.opp-lat1"><div n="1" subtype="book" type="textpart"><div n="35" subtype="chapter" type="textpart"><p rend="script">Noluimus damnare absentem, noluimus in eum quem <lb/>
            scimus innocentem et in eum quem nouimus catholicae fidei <lb/>
            praedicatorem dare iuxta desiderium tuum sententiam. quare? <lb/>
            quia nos Christiani in deum porreximus spem nostram, non <lb/>
            in te ac regnum tuum caducum. noluimus de gloria regni <lb n="15"/>
            tui nobis placere, qui gloriam consequi sumus expectantes ab <lb/>
            eo, in quem solum confidendum esse atque sperandum docens <lb/>
            dicit Dauid in psalmo CXLV: <hi rend="italic">nolite confidere in principibus <lb/>
            et in filiis hominum, quibus non est salus. exibit spiritus eius<lb/>
            et reuertetur in terram suam. in illa die peribunt omnes<lb n="20"/>
             cogitationes eorum. beatus cuius deus lacob adiutor eius, et <lb/>
            spes eius in domino deo ipsius qui fecit caelum et terram, <lb/>
            mare et omnia quae in eis. qui custodit ueritatem in saeculum <lb/>
            facit iudicium iniuriam patientibus</hi>. noluimus iniuste tecum <lb/>
            persequi iustitiae plenum fructibus, ne dum de te uindictam <lb n="25"/>
            coepisset consequi, fuisset consecutus etiam de nobis; non fecimus <lb/>
            quod iniuste praecepisti nos implere, ne tecum ueniremus <lb/>
            ad illum locum, qui in Ecclesiastico describitur: <hi rend="italic">et deus requiret<lb/>
             eum qui persecutionem patitur,</hi> et adhuc: <hi rend="italic">uidi sub <lb/>
            sole locum iudicii, illic impius, et locum iusti, illic pius</hi>. <lb n="30"/>
            noluimus nobis coniungi haereticis, noluimus tecum dare

<note type="footnote"> 18 Pe. 145, 3—6 28 Eccli. 3, 15 29 ib. 3, 16 </note>

<note rend="script" type="footnote"><lb/>
            1 <hi rend="intraline">l</hi>mare <hi rend="intraline">o</hi>rubrum <hi rend="italic">(io m. rec.)</hi> 8 praemere si (c <hi rend="italic">m. rec.)</hi> <lb/>
            16 consequi <hi rend="italic">V,</hi> conaequuturi <hi rend="italic">v</hi> 18 confitere 20 terra sua C ~ <hi rend="italic">m. <lb/>
             rec.)</hi> 23 ell/is 24 pacientibus 25 uindictam <hi rend="italic">scripsi,</hi> uindicta <lb/>
            * <lb/>
            <hi rend="italic">Vv</hi> 26 consecutus (• <hi rend="italic">m. rec.) V,</hi> consecuta <hi rend="italic">v</hi>. </note> <lb/>
             
<pb n="128"/>
            manus ad dei inpugnandam domum, noluimus tecum idololatriam <lb/>
            suscipere in contumeliam dei, noluimus sacrilegio tuo <lb/>
            misceri, ne et nos audire mereremur tecum illa quae ore <lb/>
            Oseae prophetae audient sacerdotes, populus et rex Israel, <lb/>
            qui cuncti derelicto deo ad idololatriam se contulerant: <hi rend="italic">audite<lb n="5"/>
            haec sacerdotes et adtendite domus Israel, et domus regis <lb/>
            intuemini; ad uos est iudicium, quia ut laqueum facti estis<lb/>
             ad insidiam et sicut retia extensa ad auiarium uenantis</hi>. <lb/>
            apud Amos prophetam sciebas utique scriptum, quando dedisti <lb/>
            disciplinam exemplum damnandi scilicet innocentem: <hi rend="italic">qui fecit <lb n="10"/>
            in excelso iudicium, et iustitiam in terra posuit</hi>. dei iustitiae <lb/>
            uiolator, Michaeam prophetam dixisse numquid ignorabas de <lb/>
            Iudaeorum principibus? <hi rend="italic">non leuauerunt ad deum manus suas, <lb/>
            et concupiebant agros et diripiebant orphanos et domum eius, <lb/>
            uirum et hereditatem eius. propter hoc haec dicit dominus: <lb n="15"/>
            ecce ego cognosco super plebem mala, ex quibus non leuabitis <lb/>
            ceruices uestras</hi>. sed tibi, cum proscribere digneris deportare <lb/>
            mittere in carcerem torquere, postremo interficere dei cultores, <lb/>
            nihil malorum repraesentabitur? noluimus misceri actibus tuis <lb/>
            nefandis, ne tecum ad aeternam damnati poenam haec audiremus<lb n="20"/>
            quae dicuntur apud Michaeam a deo: <hi rend="italic">audite itaque <lb/>
            haec, praepositi domus Iacob et residui domus Israel, qui<lb/>
             abominamini iudicium et omnia recta peruertitis, qui aedificastis<lb/>
             Sion et Hierusalem in sanguinem iniquitatibus. iudices <lb/>
            eius cum muneribus iudicabant et sacerdotes eius cum mercede <lb n="25"/>
            respondebant et prophetae cum pecuniis diuinabant et in àomilw<lb/>
             requiescebant dicentes: dominus in nobis est, et non uenient <lb/>
            in nos mala</hi>. non legeras adhuc apud istum sanctissimum <lb/>
            prophetam, ut damnari iuberes uirum deo dicatum? <hi rend="italic">in quo <lb/>
            conprehendam dominum, adsumam deum meum excelsum ? si <lb n="30"/>
             conprehendam eum in holocaustis aut in uitulis anniculis,</hi>

<note type="footnote"> 5 Os. 5. 1 10 Am. 5, 7 18 Mich. 2, 1-8 21 ib. 3, <lb/>
            9-11 29 ib. 6, 6-8 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 idolatriam 4 osee 5 concti m. 1 7 laqaeus <hi rend="italic">Latmius</hi> <lb/>
            10 exemplo <hi rend="italic">fort</hi>. 12 mihaeam 13 iuda et eorum <hi rend="italic">v et sic uidetur<lb/>
             V m. rec</hi>. 14 oifanos 21 micheam 24 sanguine et in <hi rend="italic">fort</hi>. <lb/>
            28 aput m. 1 </note> <lb/>
             
<pb n="129"/>
            <hi rend="italic">aut</hi> si <hi rend="italic">suscipiet dominus in millia arietum aut in decem millia <lb/>
            haedorum pinguium? aut dabo primogenita mea impietatis, <lb/>
            fructum uentris mei pro peccatis animae meae? renuntiandunt <lb/>
            tibi est, homo, quod sit bonum. aut quid dominus exquisiuit<lb/>
            a te aliud nisi ut facias iudicium . et iustitiam et diligas <lb n="5"/>
            misericordiam et paratus sis ire cum domino deo tuo</hi>? nec <lb/>
            apud Ambacum inueneras scriptum: <hi rend="italic">impius per potentiam <lb/>
            oppressit iustum,</hi> ut ita sceleratum fuisses adgressus opus, <lb/>
            quod te apud deum posset facere impium? item infra non <lb/>
            inueneras positum: <hi rend="italic">cur inspicis super contemptores? tacebis <lb n="10"/>
            ob hoc, quod deuoret impius iustum </hi>? 
</p></div></div></div></body></text></TEI>