Noluimus damnare absentem, noluimus in eum quem scimus innocentem et in eum quem nouimus catholicae fidei praedicatorem dare iuxta desiderium tuum sententiam. quare? quia nos Christiani in deum porreximus spem nostram, non in te ac regnum tuum caducum. noluimus de gloria regni tui nobis placere, qui gloriam consequi sumus expectantes ab eo, in quem solum confidendum esse atque sperandum docens dicit Dauid in psalmo CXLV: nolite confidere in principibus et in filiis hominum, quibus non est salus. exibit spiritus eius et reuertetur in terram suam. in illa die peribunt omnes cogitationes eorum. beatus cuius deus lacob adiutor eius, et spes eius in domino deo ipsius qui fecit caelum et terram, mare et omnia quae in eis. qui custodit ueritatem in saeculum facit iudicium iniuriam patientibus . noluimus iniuste tecum persequi iustitiae plenum fructibus, ne dum de te uindictam coepisset consequi, fuisset consecutus etiam de nobis; non fecimus quod iniuste praecepisti nos implere, ne tecum ueniremus ad illum locum, qui in Ecclesiastico describitur: et deus requiret eum qui persecutionem patitur, et adhuc: uidi sub sole locum iudicii, illic impius, et locum iusti, illic pius . noluimus nobis coniungi haereticis, noluimus tecum dare 18 Pe. 145, 3—6 28 Eccli. 3, 15 29 ib. 3, 16 1 l mare o rubrum (io m. rec.) 8 praemere si (c m. rec.) 16 consequi V, conaequuturi v 18 confitere 20 terra sua C ~ m. rec.) 23 ell/is 24 pacientibus 25 uindictam scripsi, uindicta * Vv 26 consecutus (• m. rec.) V, consecuta v . manus ad dei inpugnandam domum, noluimus tecum idololatriam suscipere in contumeliam dei, noluimus sacrilegio tuo misceri, ne et nos audire mereremur tecum illa quae ore Oseae prophetae audient sacerdotes, populus et rex Israel, qui cuncti derelicto deo ad idololatriam se contulerant: audite haec sacerdotes et adtendite domus Israel, et domus regis intuemini; ad uos est iudicium, quia ut laqueum facti estis ad insidiam et sicut retia extensa ad auiarium uenantis . apud Amos prophetam sciebas utique scriptum, quando dedisti disciplinam exemplum damnandi scilicet innocentem: qui fecit in excelso iudicium, et iustitiam in terra posuit . dei iustitiae uiolator, Michaeam prophetam dixisse numquid ignorabas de Iudaeorum principibus? non leuauerunt ad deum manus suas, et concupiebant agros et diripiebant orphanos et domum eius, uirum et hereditatem eius. propter hoc haec dicit dominus: ecce ego cognosco super plebem mala, ex quibus non leuabitis ceruices uestras . sed tibi, cum proscribere digneris deportare mittere in carcerem torquere, postremo interficere dei cultores, nihil malorum repraesentabitur? noluimus misceri actibus tuis nefandis, ne tecum ad aeternam damnati poenam haec audiremus quae dicuntur apud Michaeam a deo: audite itaque haec, praepositi domus Iacob et residui domus Israel, qui abominamini iudicium et omnia recta peruertitis, qui aedificastis Sion et Hierusalem in sanguinem iniquitatibus. iudices eius cum muneribus iudicabant et sacerdotes eius cum mercede respondebant et prophetae cum pecuniis diuinabant et in àomilw requiescebant dicentes: dominus in nobis est, et non uenient in nos mala . non legeras adhuc apud istum sanctissimum prophetam, ut damnari iuberes uirum deo dicatum? in quo conprehendam dominum, adsumam deum meum excelsum ? si conprehendam eum in holocaustis aut in uitulis anniculis, 5 Os. 5. 1 10 Am. 5, 7 18 Mich. 2, 1-8 21 ib. 3, 9-11 29 ib. 6, 6-8 1 idolatriam 4 osee 5 concti m. 1 7 laqaeus Latmius 10 exemplo fort . 12 mihaeam 13 iuda et eorum v et sic uidetur V m. rec . 14 oifanos 21 micheam 24 sanguine et in fort . 28 aput m. 1 aut si suscipiet dominus in millia arietum aut in decem millia haedorum pinguium? aut dabo primogenita mea impietatis, fructum uentris mei pro peccatis animae meae? renuntiandunt tibi est, homo, quod sit bonum. aut quid dominus exquisiuit a te aliud nisi ut facias iudicium . et iustitiam et diligas misericordiam et paratus sis ire cum domino deo tuo ? nec apud Ambacum inueneras scriptum: impius per potentiam oppressit iustum, ut ita sceleratum fuisses adgressus opus, quod te apud deum posset facere impium? item infra non inueneras positum: cur inspicis super contemptores? tacebis ob hoc, quod deuoret impius iustum ?