<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0180a.stoa004.opp-lat1"><div n="1" subtype="book" type="textpart"><div n="34" subtype="chapter" type="textpart"><p rend="script">Cum itaque tu antichristum susceperis pro Christo, <lb n="15"/>
            quia re uera ille <hi rend="italic">fuerit, quomodo non fuerit,</hi> qua fronte adhuc <lb/>
            es resistens Christianis, nisi illa qua solent et adulterae <lb/>
            pudicis? ausus fuisti temptare dominari uelle dei populo, subicere <lb/>
            uelle ecclesiam dei tuo regno, diuinam maiestatem illius <lb/>
            tantum metuentem tuo futtili imperio; et hoc quidem fecisti, <lb n="20"/>
            quia nesciens sis scriptum esse de uobis tyrannis: <hi rend="italic">propter <lb/>
            hoc indisciplinatae animae errauerunt; dum enim persuasum<lb/>
             habent iniqui posse se dominari nationi sanctorum, uincti <lb/>
            tenebrarum catenis et longa nocte compediti, inclusi sub tectis,<lb/>
            fugitiui</hi>. conspicis iam te esse inter illos dei populi persecutores, <lb n="25"/>
            de quibus legisti, quod <hi rend="italic">una catena tenebrarum sunt<lb/>
             omnes colligati,</hi> et iterum: <hi rend="italic">digni quidem illa carere lumen et <lb/>
            pati carcerem tenebrarum, qui inclusos custodiunt filios tuos,<lb/>
             per quos incipiebat incorruptum legis lumen uitae omnibus <lb/>
            dari</hi>. an negabis dei antistites te tenere in claustris? et cur <lb n="30"/>
            es detinens? ne praedicemus certe dei populo ueritatem? cur

<note type="footnote"> 5 Phil. 2, 6 21 Sap. 17, 1. 2 26 ib. 17, 17 27 ib. 18, 4 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 4 <lb/>
            2 alint quod quam 12 quod <hi rend="italic">,v</hi> 30 antestites tenere] nos <hi rend="italic">add. <lb/>
            Latinius</hi> cur es <hi rend="italic">scripsi,</hi> cum res <hi rend="italic">V,</hi> cum ea <hi rend="italic">v</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="126"/>
            ; nos retines in careere? cur mittis ad exilia? nisi quia sis <lb/>
            metuens ne uos lupos Arrianos rapaces canes rabidos atque <lb/>
            : antichristos esse temporis nostri manifestemus sacris reuelan- <lb/>
            ;\' tibus scripturis. sacrae enim scripturae probant uos ex actibus <lb/>
            uestris non esse dei seruos, sed plane filios diaboli. si enim <lb n="5"/>
            non es unus ex illis, quos tales futuros sacrae clamant scrip- <lb/>
            . turae, cum scriptum inueneris in CXXXI <hi rend="italic">psalmo: surge, domine, <lb/>
            in requiem tuam, tu et area sanctificationis</hi> tuae, <hi rend="italic">sacerdotes <lb/>
            tui induantur iustitiam,</hi> cur damnari a nobis absentem uoluisti? <lb/>
            certe ad hoc ut iustitiam, quam nos induerat dominus, amitteremus.<lb n="10"/>
            cum enim dicat: <hi rend="italic">sacerdotes tui induantur iustitiam</hi>. <lb/>
            et tu iniustitiam nos urgueres facere, quid aliud essemus, si <lb/>
            fecissemus quod tuae maliuolentiae fuerat uisum, nisi conscelerati <lb/>
            tui, nisi totius iniquitatis fontes ? hi scilicet, qui deponentes <lb/>
            iustitiae officium iniustitiae, uttibi placeremus, essemus <lb n="15"/>
            suscepturi. persequeris dei domum, Constanti, ignorans te ipsum <lb/>
            deum persequi in domo eius; domus etenim dei est ecclesia, <lb/>
            in qua est inhabitans dominus, sicut scriptum est in eodem <lb/>
            psalmo: <hi rend="italic">elegit dominus Sion, praeelegit eam in habitationem <lb/>
            sibi. haec requies mea in saeculum saeculi, hic habitabo, quoniam<lb n="20"/>
            praeelegi eam</hi>. cum haec itaque sint, temet puniri conspice, <lb/>
            quando aliquem nostrorum punis, tuam te salutem persequi, <lb/>
            quando sis deo repugnans, non nos, in quos audias deum <lb/>
            dicere quod enim dignetur requiescere. tu ergo qui templa <lb/>
            domini temptas uiolare, nisi te conuerteris, eo disperies genere <lb n="25"/>
            quo illi, de quibus dicit Dauid in psalmo CXXXV: <hi rend="italic">qui percussit <lb/>
            Aegyptum cum primitiuis eorum, quoniam in saecula <lb/>
            misericordia eius, et eduxit Israel de medio eorum, quoniam <lb/>
            in saeculum misericordia eius. qui diuisit mare rubrum in<lb/>
            diuisionem, quoniam in saeculum misericordia eius, et transduxit<lb n="30"/>
            Israel per medium eius, quoniam in saeculum miseri-</hi>

<note type="footnote"> 7 Ps. 181, 8. 9 19 Ps. 181, 18. 14 26 Ps. 185, 10-15 </note>

<note rend="script" type="footnote"> t n <lb/>
            1 carcerem exlia 2 rabidosos <hi rend="italic">v,</hi> rabiosoB <hi rend="italic">Latinius</hi> 4 probat <lb/>
            i <lb/>
            (" <hi rend="italic">m. rec.)</hi> 7 CXXXI primo 10 qua <hi rend="italic">v</hi> 20 abitabo 21 punire <lb/>
            ••. <lb/>
            (\' <hi rend="italic">m. rec.)</hi> 22 ponis 25 disperies (" <hi rend="italic">m. rec.)</hi> </note><lb/>
             
<pb n="127"/>
            <hi rend="italic">cordia eius, et excussit Pharaonem et exercitum eius in mare <lb/>
            rubrum</hi>. qua de re haec scripta inuenio, nisi ut crederem, <lb/>
            quia, cum tu me premere temptares, deus meus quod sic <lb/>
            potuisset, nisi te conuertisses, extinguere quomodo Pharaonem <lb/>
            et me quod sic fuisset erepturus de manibus tuis quomodo <lb n="5"/>
            et illos de Pharaonis potestate? idcirco etenim dicit ad singulas <lb/>
            uirtutes: <hi rend="italic">quoniam in saeculum misericordia eius,</hi> ut <lb/>
            mihi aperiret, quoniam domini misericordia mecum sit semper <lb/>
            permanens, qui ei tantum sim seruiens, tecum uero esse non <lb/>
            posse, quia uidelicet inimicus illius sis, quomodo fuit et Pharao. <lb n="10"/>
            
</p></div></div></div></body></text></TEI>