Cum itaque tu antichristum susceperis pro Christo, quia re uera ille fuerit, quomodo non fuerit, qua fronte adhuc es resistens Christianis, nisi illa qua solent et adulterae pudicis? ausus fuisti temptare dominari uelle dei populo, subicere uelle ecclesiam dei tuo regno, diuinam maiestatem illius tantum metuentem tuo futtili imperio; et hoc quidem fecisti, quia nesciens sis scriptum esse de uobis tyrannis: propter hoc indisciplinatae animae errauerunt; dum enim persuasum habent iniqui posse se dominari nationi sanctorum, uincti tenebrarum catenis et longa nocte compediti, inclusi sub tectis, fugitiui . conspicis iam te esse inter illos dei populi persecutores, de quibus legisti, quod una catena tenebrarum sunt omnes colligati, et iterum: digni quidem illa carere lumen et pati carcerem tenebrarum, qui inclusos custodiunt filios tuos, per quos incipiebat incorruptum legis lumen uitae omnibus dari . an negabis dei antistites te tenere in claustris? et cur es detinens? ne praedicemus certe dei populo ueritatem? cur 5 Phil. 2, 6 21 Sap. 17, 1. 2 26 ib. 17, 17 27 ib. 18, 4 4 2 alint quod quam 12 quod ,v 30 antestites tenere] nos add. Latinius cur es scripsi, cum res V, cum ea v ; nos retines in careere? cur mittis ad exilia? nisi quia sis metuens ne uos lupos Arrianos rapaces canes rabidos atque : antichristos esse temporis nostri manifestemus sacris reuelan- ;\' tibus scripturis. sacrae enim scripturae probant uos ex actibus uestris non esse dei seruos, sed plane filios diaboli. si enim non es unus ex illis, quos tales futuros sacrae clamant scrip- . turae, cum scriptum inueneris in CXXXI psalmo: surge, domine, in requiem tuam, tu et area sanctificationis tuae, sacerdotes tui induantur iustitiam, cur damnari a nobis absentem uoluisti? certe ad hoc ut iustitiam, quam nos induerat dominus, amitteremus. cum enim dicat: sacerdotes tui induantur iustitiam . et tu iniustitiam nos urgueres facere, quid aliud essemus, si fecissemus quod tuae maliuolentiae fuerat uisum, nisi conscelerati tui, nisi totius iniquitatis fontes ? hi scilicet, qui deponentes iustitiae officium iniustitiae, uttibi placeremus, essemus suscepturi. persequeris dei domum, Constanti, ignorans te ipsum deum persequi in domo eius; domus etenim dei est ecclesia, in qua est inhabitans dominus, sicut scriptum est in eodem psalmo: elegit dominus Sion, praeelegit eam in habitationem sibi. haec requies mea in saeculum saeculi, hic habitabo, quoniam praeelegi eam . cum haec itaque sint, temet puniri conspice, quando aliquem nostrorum punis, tuam te salutem persequi, quando sis deo repugnans, non nos, in quos audias deum dicere quod enim dignetur requiescere. tu ergo qui templa domini temptas uiolare, nisi te conuerteris, eo disperies genere quo illi, de quibus dicit Dauid in psalmo CXXXV: qui percussit Aegyptum cum primitiuis eorum, quoniam in saecula misericordia eius, et eduxit Israel de medio eorum, quoniam in saeculum misericordia eius. qui diuisit mare rubrum in diuisionem, quoniam in saeculum misericordia eius, et transduxit Israel per medium eius, quoniam in saeculum miseri- 7 Ps. 181, 8. 9 19 Ps. 181, 18. 14 26 Ps. 185, 10-15 t n 1 carcerem exlia 2 rabidosos v, rabiosoB Latinius 4 probat i (" m. rec.) 7 CXXXI primo 10 qua v 20 abitabo 21 punire ••. (\' m. rec.) 22 ponis 25 disperies (" m. rec.) cordia eius, et excussit Pharaonem et exercitum eius in mare rubrum . qua de re haec scripta inuenio, nisi ut crederem, quia, cum tu me premere temptares, deus meus quod sic potuisset, nisi te conuertisses, extinguere quomodo Pharaonem et me quod sic fuisset erepturus de manibus tuis quomodo et illos de Pharaonis potestate? idcirco etenim dicit ad singulas uirtutes: quoniam in saeculum misericordia eius, ut mihi aperiret, quoniam domini misericordia mecum sit semper permanens, qui ei tantum sim seruiens, tecum uero esse non posse, quia uidelicet inimicus illius sis, quomodo fuit et Pharao.