<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0180a.stoa004.opp-lat1"><div n="1" subtype="book" type="textpart"><div n="32" subtype="chapter" type="textpart"><p rend="script">Contra accipe quantam felicitatem cupiat consequi <lb/>
            Athanasius, unde et nolit esse quod sis tu Arrianus apostata; <lb/>
            accipe quantam fuerint etiam illi, quos iam, cur se Christianos <lb/>
            dixerint, es interficere dignatus, consecuti beatitudinem: <hi rend="italic">iustorum <lb n="10"/>
            autem animae in manu dei sunt, et non tanget illos <lb/>
            tormentum. uisi sunt oculis insipientium mori, et aestimata<lb/>
             est malitia exitus illorum ab itinere iusto. abierunt in exterminium, <lb/>
            illi autem sunt in pace. etenim si coram hominibus <lb/>
            tormenta passi sunt, spes illorum inmortalitate plena est, et <lb n="15"/>
            in paucis uexati in multis bene disponentur, quoniam deus <lb/>
            temptauit illos et inuenit illos dignos se. tamquam aurum <lb/>
            in fornace probauit illos, quasi holocaustam hostiam accepit<lb/>
             illos. et in tempore erit respectus illorum, fulgebunt, tamquam<lb/>
            scintillae in arundineto discurrent. iudicabunt nationes et <lb n="20"/>
            dominabuntur populis, et regnabit dominus eorum in perpetuum</hi>. <lb/>
            desideras interficere Athanasium, existimans quod ei, si eum <lb/>
            mactaueris, possis aeternum dare malum, ignorans scriptum: <lb/>
            <hi rend="italic">condemnat iustus mortuus uiuos impios et iuuentus celerius<lb/>
            consummata longaeuitatem iniusti. uidebunt etenim finem <lb n="25"/>
            sapientis et non intellegent quid cognouerit de illo et quare <lb/>
            munierit dominus. uidebunt et contemnent, illos autem dominus<lb/>
             inridebit. et erunt post haec decidentes sine honore et in con. <lb/>
            tumelia mortis in perpetuo, quoniam disrumpet illos sine <lb/>
            uoce inflatos, et commouebit illos a fundamentis, et usque ad<lb n="30"/>
             supremum deserentur, et erunt in dolore, et memoria illorum</hi>

<note type="footnote"> 10 Sap. 3, 1—8 24 ib. 4, 16-20 </note>

<note rend="script" type="footnote"><lb/>
            3 quot <hi rend="italic">m. 1</hi> 4 in s. <hi rend="italic">1. m. rec</hi>. in imaginem <hi rend="italic">v</hi> 9 <hi rend="intraline">q</hi>cur (q<foreign xml:lang="grc">̰</foreign> ttu <lb/>
            <hi rend="italic">rea.)</hi> christianus m. 1 11 taget 20 et in <hi rend="italic">Latinius</hi> <lb/>
            arundinito 27 condemnent; <hi rend="italic">em. Lat</hi>. 31 suppraemum </note> <lb/>
             
<pb n="122"/>
            <hi rend="italic">. periet. uenient in cognitionem peccatorum suorum timidi., et<lb/>
             transducent illos ex aduerso iniquitates eorum</hi>. cernis inter<lb/>
             quos sit pars tua constituta, cernis cum qualibus temet feceris <lb/>
            stare contra dei domum; Athanasium uero uidebis inter istos, <lb/>
            de quibus infra scriptum accipe: <hi rend="italic">tunc stabunt iusti in magna<lb n="5"/>
             constantia aduersus eos qui se angustauerunt et abstulerunt <lb/>
            labores eorum. uidentes turbabuntur timore horribili et mirabuntur <lb/>
            in subitatione insperatae salutis. dicent inter se paenitentiam <lb/>
            habentes et per angustiam spiritus gementes: hi sunt <lb/>
            quos habuimus aliquando in risum et in similitudinem inproperii. <lb n="10"/>
             nos insensati uitam illorum aestimabamus insaniam<lb/>
             et finem illorum sine honore. quomodo conputati sunt inter <lb/>
            filios dei et inter sanctos sors illorum est </hi>? tunc haec dicturas, <lb/>
            nisi tibi consulueris, quando uideris te demersum in tartarum, <lb/>
            tunc dicturus haec quae dicit dicturos suos persecutores <lb n="15"/>
            militum Christi scriptura sancta: <hi rend="italic">ergo errauimus a <lb/>
            uia ueritatis, et iustitiae lumen non luxit nobis, et sol non <lb/>
            est ortus nobis; lassati sumus iniquitatis uia et perditionis<lb/>
             et ambulauimus heremias difficiles,</hi> uiam <hi rend="italic">autem domini ignorauimus. <lb/>
            quid nobis profuit superbia aut quid diuitiae cum<lb n="20"/>
             exsultatione contulerunt nobis? transierunt omnia illa tamquam <lb/>
            umbra et tamquam nuntius percurrens</hi>. contra Athanasium <lb/>
            uisurus inter illos, quorum gloriam narrans spiritus <lb/>
            sanctus dicit: <hi rend="italic">iusti autem in perpetuum uiuent, et apud dominum<lb/>
             est merces illorum et cogitatio eorum apud altissimum. <lb n="25"/>
            ideo accipient regnum decoris et diadema de manu domini, <lb/>
            quoniam dextera sua proteget illos et in brachio suo defendet<lb/>
             illos</hi>. tu contra si in hac manseris animi obstinatione, si censueris <lb/>
            finire fragilem hanc uitam inter Arrianos, eris inter <lb/>
            illos, ad quos item loquitur ore prophetae spiritus sanctus:

<note type="footnote">5 Sap. 5, 1-5 16 ib. 5, 6--9 24 ib. 5, 16. 17 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 4 iustos <hi rend="italic">fort</hi>. 7 orribili 10 risum <hi rend="italic">Latinius,</hi> risu <hi rend="italic">Vv</hi> <lb/>
            13 dictnrus] es <hi rend="italic">add. s. l. m. rec. et v</hi> 15 suos] uos <hi rend="italic">Latinius,</hi> tuos <lb/>
            <hi rend="italic">(i. e</hi>. qui tui similes sunt) <hi rend="italic">malim</hi> persecutores v, persecuturos (° <hi rend="italic">m. <lb/>
            rec. et</hi> os <hi rend="italic">ex</hi> us <hi rend="italic">corr. m. 1) V</hi> 18 IDviae <hi rend="italic">(corr. m. rec.)</hi>, uiae <hi rend="italic">fort. <lb/>
             tenendum</hi> 23 uisurus] es <hi rend="italic">add. 8. I m. rec. etv</hi> 25 mercis </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="123"/>
            <hi rend="italic">audite ergo, reges, et intellegite, discite, iudices finium terrae, <lb/>
            praebete aures. uos, qui continetis multitudinem et placetisuobis <lb/>
            in turbis nationum; quoniam data est a domino potestas<lb/>
             uobis et uirtus ab altissimo, qui interrogabit opera uestra et <lb/>
            cogitationes scrutabitur, regni quoniam cum essetis ministri :<lb n="5"/>
             eius, non recte iudicastis neque custodistis legem neque secundum <lb/>
            uoluntatem dei ambulastis. horrende et cito apparebit <lb/>
            uobis, quoniam iudicium durissimum in his qui praesunt, <lb/>
            fiet. exiguo enim conceditur misericordia, potentes autem \' <lb/>
            potenter tormenta patiuntur. non subtransiet personam cuiusquam <lb n="10"/>
            dominus nec reuerebitur magnitudinem cuiusquam, <lb/>
            quoniam et pusillum et magnum ipse fecit, et aequaliter cura<lb/>
             est illi de omnibus, fortioribus autem fortior instat cruciatio. <lb/>
            ad uos ergo o mali tyranni, sunt sermones mei, ut discatis <lb/>
            sapientiam et non excidatis</hi>. tunc, si necdum nos audieris, <lb n="15"/>
            Constanti, uisurus quae nunc uidere uales minime per incredulitatem <lb/>
            tuam; uidebis tunc, cum inter contyrannos tuos <lb/>
            fueris conlocatus in illa loca tormentorum, non solum quod <lb/>
            iniusta amaueris iudicia, sed et quod dei domum destruere <lb/>
            uolueris, quod negator dei filii exstiteris, quod aliter fidem <lb n="20"/>
            praedicari sanxeris per minantem potentiam tuam quam prophetae <lb/>
            et apostoli praedicauerunt. nec poteris dicere: <hi rend="italic">non sum <lb/>
            inter illos quos describit per Salomonem spiritus sanctus,</hi> <lb/>
            quando audias dicere: <hi rend="italic">ad uos ergo, o mali tyranni, sunt sermones <lb/>
            mei</hi>. <lb n="25"/>
            
</p></div></div></div></body></text></TEI>