Contra accipe quantam felicitatem cupiat consequi Athanasius, unde et nolit esse quod sis tu Arrianus apostata; accipe quantam fuerint etiam illi, quos iam, cur se Christianos dixerint, es interficere dignatus, consecuti beatitudinem: iustorum autem animae in manu dei sunt, et non tanget illos tormentum. uisi sunt oculis insipientium mori, et aestimata est malitia exitus illorum ab itinere iusto. abierunt in exterminium, illi autem sunt in pace. etenim si coram hominibus tormenta passi sunt, spes illorum inmortalitate plena est, et in paucis uexati in multis bene disponentur, quoniam deus temptauit illos et inuenit illos dignos se. tamquam aurum in fornace probauit illos, quasi holocaustam hostiam accepit illos. et in tempore erit respectus illorum, fulgebunt, tamquam scintillae in arundineto discurrent. iudicabunt nationes et dominabuntur populis, et regnabit dominus eorum in perpetuum . desideras interficere Athanasium, existimans quod ei, si eum mactaueris, possis aeternum dare malum, ignorans scriptum: condemnat iustus mortuus uiuos impios et iuuentus celerius consummata longaeuitatem iniusti. uidebunt etenim finem sapientis et non intellegent quid cognouerit de illo et quare munierit dominus. uidebunt et contemnent, illos autem dominus inridebit. et erunt post haec decidentes sine honore et in con. tumelia mortis in perpetuo, quoniam disrumpet illos sine uoce inflatos, et commouebit illos a fundamentis, et usque ad supremum deserentur, et erunt in dolore, et memoria illorum 10 Sap. 3, 1—8 24 ib. 4, 16-20 3 quot m. 1 4 in s. 1. m. rec . in imaginem v 9 q cur (q ̰ ttu rea.) christianus m. 1 11 taget 20 et in Latinius arundinito 27 condemnent; em. Lat . 31 suppraemum . periet. uenient in cognitionem peccatorum suorum timidi., et transducent illos ex aduerso iniquitates eorum . cernis inter quos sit pars tua constituta, cernis cum qualibus temet feceris stare contra dei domum; Athanasium uero uidebis inter istos, de quibus infra scriptum accipe: tunc stabunt iusti in magna constantia aduersus eos qui se angustauerunt et abstulerunt labores eorum. uidentes turbabuntur timore horribili et mirabuntur in subitatione insperatae salutis. dicent inter se paenitentiam habentes et per angustiam spiritus gementes: hi sunt quos habuimus aliquando in risum et in similitudinem inproperii. nos insensati uitam illorum aestimabamus insaniam et finem illorum sine honore. quomodo conputati sunt inter filios dei et inter sanctos sors illorum est ? tunc haec dicturas, nisi tibi consulueris, quando uideris te demersum in tartarum, tunc dicturus haec quae dicit dicturos suos persecutores militum Christi scriptura sancta: ergo errauimus a uia ueritatis, et iustitiae lumen non luxit nobis, et sol non est ortus nobis; lassati sumus iniquitatis uia et perditionis et ambulauimus heremias difficiles, uiam autem domini ignorauimus. quid nobis profuit superbia aut quid diuitiae cum exsultatione contulerunt nobis? transierunt omnia illa tamquam umbra et tamquam nuntius percurrens . contra Athanasium uisurus inter illos, quorum gloriam narrans spiritus sanctus dicit: iusti autem in perpetuum uiuent, et apud dominum est merces illorum et cogitatio eorum apud altissimum. ideo accipient regnum decoris et diadema de manu domini, quoniam dextera sua proteget illos et in brachio suo defendet illos . tu contra si in hac manseris animi obstinatione, si censueris finire fragilem hanc uitam inter Arrianos, eris inter illos, ad quos item loquitur ore prophetae spiritus sanctus: 5 Sap. 5, 1-5 16 ib. 5, 6--9 24 ib. 5, 16. 17 4 iustos fort . 7 orribili 10 risum Latinius, risu Vv 13 dictnrus] es add. s. l. m. rec. et v 15 suos] uos Latinius, tuos (i. e . qui tui similes sunt) malim persecutores v, persecuturos (° m. rec. et os ex us corr. m. 1) V 18 IDviae (corr. m. rec.) , uiae fort. tenendum 23 uisurus] es add. 8. I m. rec. etv 25 mercis audite ergo, reges, et intellegite, discite, iudices finium terrae, praebete aures. uos, qui continetis multitudinem et placetisuobis in turbis nationum; quoniam data est a domino potestas uobis et uirtus ab altissimo, qui interrogabit opera uestra et cogitationes scrutabitur, regni quoniam cum essetis ministri : eius, non recte iudicastis neque custodistis legem neque secundum uoluntatem dei ambulastis. horrende et cito apparebit uobis, quoniam iudicium durissimum in his qui praesunt, fiet. exiguo enim conceditur misericordia, potentes autem \' potenter tormenta patiuntur. non subtransiet personam cuiusquam dominus nec reuerebitur magnitudinem cuiusquam, quoniam et pusillum et magnum ipse fecit, et aequaliter cura est illi de omnibus, fortioribus autem fortior instat cruciatio. ad uos ergo o mali tyranni, sunt sermones mei, ut discatis sapientiam et non excidatis . tunc, si necdum nos audieris, Constanti, uisurus quae nunc uidere uales minime per incredulitatem tuam; uidebis tunc, cum inter contyrannos tuos fueris conlocatus in illa loca tormentorum, non solum quod iniusta amaueris iudicia, sed et quod dei domum destruere uolueris, quod negator dei filii exstiteris, quod aliter fidem praedicari sanxeris per minantem potentiam tuam quam prophetae et apostoli praedicauerunt. nec poteris dicere: non sum inter illos quos describit per Salomonem spiritus sanctus, quando audias dicere: ad uos ergo, o mali tyranni, sunt sermones mei .