Vxor Loth conuersa in salem est, cur implere nequiuerit imperata; nobis, credo interuentu tuo, quia uidelicet sis rex Romani imperii, nihil accideret malorum, si falsis praegrauatum criminibus damnaremus? sacra scriptura in Exodo, Moyses, inquit, ascendit in montem dei, et uocauit eum deus de monte dicens: haec dices domui lacob et adnuntiabis filiis Israel: ipsi uidistis quanta fecerim Aegyptiis, et adsumpsi uos tam- quam supra pinnas aquilae et adduxi uos ad me. et nunc si auditu audieritis uocem meam et custodieritis testamentum meum, eritis mihi populus abundans prae omnibus gentibus. mea est uniuersa terra. uos autem eritis mihi regnum sacratissimum et gens sancta . quomodo gens sancta, si innocentium fuerimus necatores? quomodo regnum deo sacratissimum, si praecepta praetereamus eius? item dicit deus: non moechaberis, non occides, non falsum testimonium dices aduersus proximum tuum . tu inquis contra: crede mihi dicenti falsa et macta innocentem . monens deus dicit in Exodo: non credes auditui uano, non consenties cum iniquo fieri testis iniustus, non eris cum conpluribus in malitia. non adpones cum compluribus declinare cum turba, ut declines iudicium et pauperi non miserearis in iudicio eius, et infra: non subuertes iudicium pauperis in iudicio eius, ab omni uerbo iniqua recedes, innocentem et iustum non occides, non iustificabis inpium pro muneribus; munera enim excaecant oculos uidentium et pestiferant sermones iustos . ad haec tu excludenda praecepta 11 Ex. 19, 3—6 21 ib. 20, 13—16 24 ib. 23, 1—3 28 ib. 23, 6—8 2 querens 4 inquiens es fort . 7 sit m. 1 8 cur F, quod v 21 mqchaberis 31 et munera V (et om. v); et munera non accipies, munera fort . subuertere iudicium eius deruos conpellis, iustam temptans etiam muneribus nostram corrumpere dicatam conscientiam deo. si auditu, dicit deus, audieris uocem meam et feceris omnia quae dixero tibi, inimicus ero inimicis tuis et resistam contrariis tuis . iam tuum sit probare praecepisse deum innocentes esse percutiendos, apostolicam deserendam fidem et tuam suscipiendam perfidiam. cur haec, quae mandatis domini aduersantur, fieri praecipiendum putasti? cum etiam in Leuitico dominum memineris dixisse ad Moysen: loquere filiis Israel et dices ad eos: ego dominus deus uester, secundum studia terrae Aegypti, in qua inhabitastis, in ea non facietis, et secundum studia terrae Chananaeorum, in quam ego induxero uos, ibi non facietis et in legitima eorum non ambulabitis. iudicia mea facietis et praecepta mea custodite et ambulate in eis. ego dominus deus uester. custodite omnia praecepta mea et omnia iudicia mea et facietis ea; qui fecerit ea homo uiuet in ipsis. ego dominus deus uester . si in praeceptis domini docere uales conscriptum iustos esse ad iniustorum suggestiones puniendos, recte cuncta te egisse atque agere poteris aduertere. doce in mandatis dei conscriptum calumniis petitos eius cultores a te domus eius persecutore per nos episcopos esse interimendos.