Interfici certe tecum merebamur et quidem a deo, si tecum dei hominem fuissemus persecuti. sed quomodo istud fecissemus ? qui sciebamus scriptum: noli fabricare in amicum tuum mala, in incolam et confidentem. noli inimicitias exercere aduersus hominem sine causa, ne quid tibi operetur malum . aut numquid non erat sine causa, si prout insanus furor cohaereticorum tuorum per te iusserat, in innocentem mortis tulissemus sententiam? uae tibi, quia dictum de te persecutore nostro uideo: oculus contumeliosus, lingua iniqua, manus sunt effundentes sanguinem iusti, et cor fabricans cogitationes malas, et pedes festinantes ad male faciendum . legisti: fili, honora dominum, et ualebis; praeter.eum ne timeas alterum; et tamen te timeri uoluisti, deum uero contemni. unde etenim solum deum potueramus reperiri metuentes, si minis tuis succumbentes absentem inauditum et quidem eum, quem sciremus iustum, damnaremus? Salomon dicit: statera doti abominatio est coram domino, pondus autem aequum acceptum est ei . tu contra mandare non dubitas: damnate iniusto iudicio uirum, hoc rectum putans quod peruersum est adhuc Salomon de te ac tibi similibus: uiae insipientium rectae coram ipsis, exaudit autem consilia sapiens. damnate, inquis, Athanasium, et quidem ubi ualere non potuisti ingenio detestandae subtilitatis tuae, uiribus imperii tui coepisti. de te itaque scriptum accipe: malus cum contumelia agit mala, et iterum, quod temet sic laqueo iam necaueris, haerendo Arrianis, sicuti et ludas Scariothes Iudaeis: lex sapienti fons est uitae, stultus 9 Prou. 8, 29. 30 15 ib. 6, 17. 18 18 ib. 7, 1 22 ib. 11, 1 26 ib. 12, 15 30 ib. 13, 10 32 ib. 13, 14 5 aedent 19 contempni 20 potuerimus v repperiri I I 28 detestande subtalitates 32 charioth et (et exp. m. rec.) autem laqueo morietur . adhuc dicitur de te: rex audax incidet ita mala . utique incidisti in haec mala, quia nihil sapientiae tibi reliqueris, negando unicum dei filium, sed totum temet uerteris in stultitiam, quae res effecerit te mactare deo caros. scriptum est: sapiens timendo declinabit a malo, insipiens autem miscetur confidens iniquo . non legeras scriptum: qui contumeliam facil pauperi inritat eum, qui fecit illum, ut innocentem tecum nos interficere traheres? si enim contumeliam facienti irascitur deus, quanto magis ei, qui interfecerit eius sacerdotem! scriptum adhuc non retinebas: ini- tium uiae bonae facere iusta; accepta autem sunt apud dominum magis quam immolare hostias, ut tu iniusta um facere cogeres? sed et alio in loco: qui iustum uocat iniustum, iniustum autem ut iustum, abominabilis est apud deum . abominabiles sine dubio essemus, si te iustum pronuntiaremus et uirum deo acceptum Athanasium iniustum iudicaremus. mirari, inquit, personam impii non est bonum, neque sanctum declinare iustum in iudicio . tu dicis contra, qui in impii persona uideris descriptus: damnate insontem, imitati meam personam; et licet haec nos facere coegeris, quae nobis possent deum quaerere iratum, tamen hortamur te inimicum sospitatis nostrae ex impio pium fieri, saluum ex aegro, uiuum ei mortuo, religiosum ei sacrilego.