<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0180a.stoa004.opp-lat1"><div n="1" subtype="book" type="textpart"><div n="24" subtype="chapter" type="textpart"><p rend="script">Qualis es aduerte, iustissime imperator, propter <lb/>
            quem esse dicta sentiantur etiam illa quae in Scariothem ludam <lb/>
            et populum Iudaeorum fuerint dicta. quomodo potueramus, <lb/>
            Constanti, damnare innocentem ad superbiae tuae consilium? <lb n="25"/>
            cum sciremus scriptum apud Dauid: <hi rend="italic">ostende misericordiam <lb/>
            tuam scientibus te et iustitiam tuam his qui recto sunt corde. <lb/>
            non ueniat mihi pes superbiae, et manus peccatoris non moueat <lb/>
            me. ibi ceciderunt omnes qui operantur iniquitatem, expulsi <lb/>
            sunt nec poterunt stare</hi>. quid dicis ? talis est misericordia <lb n="30"/>
            dei ac iustitia, ut absentes et inauditi damnentur, et quidem <lb/>
            innocentes, quos punire nec praesentes licet? sed quid mirum <lb/>
            si haec fieri mandasti, homo nesciens deum ? quid mirum, si

<note type="footnote"> 5 Pa. 32, 5 9 Ps. 88, 18-15 16 Pa. 35, 2-5 26 Ps. 35, <lb/>
            11-13 </note>

<note rend="script" type="footnote"> I <lb/>
            1 tecum <hi rend="italic">V,</hi> tuam <hi rend="italic">v</hi> 2 posses (\' <hi rend="italic">m. rec.)</hi> 23 scariothum </note> <lb/>
             
<pb n="108"/>
            ignorans eius misericordiam atque iustitiam praeceperis peruersa <lb/>
            fieri iniqua iniusta? non te a tanto potuit remouere <lb/>
            scelere psalmographi sermo dicentis: <hi rend="italic">ibi. ceciderunt omnes</hi> qui <lb/>
            <hi rend="italic">operantur iniquitatem, expulsi sunt nec potuerunt stare </hi>? nec <lb/>
            ille in XXXVI: <hi rend="italic">desine ab ira et derelinque furorem; noli <lb n="5"/>
            aemulari ut maligneris, quoniam qui malignantur exterminabuntur <lb/>
            </hi>? haec itaque legens, quia pro nihilo habenda statuta <lb/>
            censueris domini, idcirco te esse iudico illum, de quo, <hi rend="italic">obseruabit, <lb/>
            </hi> dictum est, <hi rend="italic">peccator iustum et stridet super eum dentibus</hi> <lb/>
            suis; <hi rend="italic">dominus autem deridebit eum, quia prospicit quia ueniet <lb n="10"/>
            dies eius</hi>. inter illos te habemus, de quibus dictum cerno: <lb/>
            <hi rend="italic">gladium euaginauerunt peccatores, intenderunt arcum suum, <lb/>
            ut deiciant inopem et pauperem et trucident rectos corde. <lb/>
             gladius eorum intret in corda ipsorum, et arcus eorum confringatur. <lb/>
            melius est modicum iustum super diuitias</hi> pecca- <lb n="15"/>
            <hi rend="italic">torum multas, quoniam brachia peccatorum conterentur</hi>. tu <lb/>
            inter istos inimicos es domini constitutus, quos describit dei <lb/>
            spriritus adhuc infra: <hi rend="italic">inimici</hi> domini <hi rend="italic">mox ut honorabuntur <lb/>
            et exaltabuntur, deficientes ut fumus deficient</hi>. considera tandem <lb/>
            te cum omni tua sublimitate, (ni)si temet correxeris, ut<lb n="20"/>
            fumum interiturum, quippe dei inimicum. adhuc de te scriptum <lb/>
            uideo, quod nisi conuersus paenitueris, uenturus sis ad nihilum: <lb/>
            <hi rend="italic">uidi impium superexaltatum et eleuatum super cedros</hi> Libani. <lb/>
            <hi rend="italic">et transiui, et ecce non erat. et quaesiui eum, et non est<lb/>
            inuentus locus eius</hi>. tu es, inquam, ille, Constanti, de quo <lb n="25"/>
            etiam haec dicta uideo: <hi rend="italic">conspicit peccator iustum, et quaerit <lb/>
            mortificare eum; dominus autem non derelinquet eum in manibus <lb/>
            eius</hi>. dicit propheta plenus spiritu sancto: <hi rend="italic">noli aemulari <lb/>
            inter malignantes neque selaueris facientes iniquitatem,</hi> quoniam <lb/>
            <hi rend="italic">tamquam faenum uelociter arescent et</hi> sicut <hi rend="italic">olera her-</hi>

<note type="footnote">5 Pa. 86, 8. 9 9 Ps. 86, 12. 18 12 Ps. 86, 14—17 <lb/>
            18 Ps. 86, 20 23 Pa. 36, 85. 36 26 Ps. W, 32 28 Ps. 86, 1. 2 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 4 poterunt v 8 dictum est «bseraabit v 9 etridebit v <lb/>
            • iii <lb/>
            14 intrat (8 <hi rend="italic">m. rec.)</hi> 17 inimicos <hi rend="italic">scripsi,</hi> inimicus <hi rend="italic">Vv</hi> 20 si (aI m. <lb/>
            <hi rend="italic">rec.)</hi> 29 zelaberis (° <hi rend="italic">me rec.)</hi> 30 holera </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="109"/>
            <hi rend="italic">barum cito decident</hi>. at dicitur a te Constantio destructore <lb/>
            dei religionis: mem imitamini? quia uos imitetur nisi qui <lb/>
            uelit uobiscum tamquam olera herbarum arescere ? quis nisi <lb/>
            qui uelit dei indignatione deleri, si Uere utique dicit: iusti- <lb/>
            <hi rend="italic">tiam loquimini, iuste iudicate filii hominum,</hi> et tu in innocentis <lb n="5"/>
            exsurgis necem? 
</p></div></div></div></body></text></TEI>