<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0180a.stoa004.opp-lat1"><div n="1" subtype="book" type="textpart"><div n="23" subtype="chapter" type="textpart"><p rend="script">Persecutus es atque persequeris Athanasium, eius <lb/>
            sitiens cruorem. sed uide quid spiritus sanctus dicat in nono <lb/>
            psalmo, in quo tu mihi specialiter descriptus esse uideris: <lb n="20"/>
            <hi rend="italic">dixit in corde suo: non mouebor a saeculo in saeculum sine<lb/>
             malo. cuius os maledictione plenum est et amaritudine et dolo,<lb/>
             sub lingua eius labor et dolor. sedet in insidiis cum diuitibus <lb/>
            in occultis, ut interficiat innocentem. oculi eius in pauperem <lb/>
            respiciunt. insidiatur in absconso sicut leo in spelunca sua. <lb n="25"/>
             insidiatur ut rapiat pauperem, rapere pauperem, donec adducat <lb/>
            eum in conuersatione sua. in laqueo suo humiliauit <lb/>
            eum, inclinauit se et cadet, dum dominatur pauperum. dixit <lb/>
            in corde suo: oblitus est deus, auertit faciem suam, ne uideat <lb/>
            usque in finem</hi>. an si in hac perseueraueris nequitia, non <lb n="30"/>
            erit dici dignum de te: <hi rend="italic">auertit faciem suam, ne uideat usque<lb/>
             in finem</hi>? tanta sunt funera tua, Constanti, ut, cum dicitur

<note type="footnote"> 21 Ps. 9, 27—32 (10, 6-11) </note>

<note rend="script" type="footnote"> .4p <lb/>
            1 septem ai 4 susceperemusque <hi rend="italic">m. 1</hi> 5 tStaret (P <hi rend="italic">m. rec.)</hi> <lb/>
            b. <lb/>
            18 derelinquisse 15 ad (b <hi rend="italic">m. rec.)</hi> 18 est <hi rend="italic">m. 1</hi> 27 humiliabit <lb/>
            eum, inclinabit <hi rend="italic">fort</hi>. </note> <lb/>
             
<pb n="106"/>
            in psalmo decimo ex persona populi nostri: <hi rend="italic">in domino confido, <lb/>
            quomodo dicetis animae meae, transmigra in montem <lb/>
            sicut passer? quoniam ecce peccatores intenderunt arcum., <lb/>
            parauerunt sagittas suas in pharetra, ut sagittent in obscuro <lb/>
            rectos corde,</hi> tu mihi descriptus esse cum scelerum tuorum<lb n="5"/>
            participibus uidearis. cognoscimus etenim uos Arrianos esse <lb/>
            temporis nostri antichristos. aut si non is es, qui merearis <lb/>
            numerari inter antichristos, aestima, dei unici filii negator. <lb/>
            dicit sanctus spiritus per prophetam: <hi rend="italic">dominus in templo sancto <lb/>
            suo, dominus in caelo sedes eius. oculi eius in pauperem respiciunt,<lb n="10"/>
            et palpebrae eius interrogant filios hominum. dominus<lb/>
             interrogat iustum et impium, qui autem diligit iniquitatem <lb/>
            odit animam suam</hi>. et tu statuisti eum puniendum, quem nec <lb/>
            ipse cognoueris reum, nisi tantum in eo, quod tuae blasphemiae <lb/>
            restiterit, factum apud te mortis reum. audi dicere dei spiritum: <lb n="15"/>
            <hi rend="italic">qui autem diligit iniquitatem odit animam suam,</hi> et <lb/>
            cogis iniquitatem amare quam iustitiam. si non est iniustum <lb/>
            damnare inauditum accusantibus uobis haereticis catholicum <lb/>
            conuince. ego etenim cum adhuc scriptum inuenio: <hi rend="italic">pluet <lb/>
            super peccatores laqueos, ignis et sulphur et spiritus procellarum<lb n="20"/>
            pars calicis eorum, quoniam iustus dominus et iustitiam dilexit, <lb/>
            aequitatem uidit uultus eius,</hi> te atque omnes tecum facientes <lb/>
            in hac parte esse cognosco. ueniet utique super uos ignis et <lb/>
            sulphur et spiritus procellarum, nisi conuersi fueritis ad deum, <lb/>
            quia sit pars calicis uestri negatorum unici filii dei, eius <lb n="25"/>
            diuinae maiestatis dicatorum persecutoribus, qui cum sciatis <lb/>
            deum iustum iustitiam diligere, amare aequitatem, uos censueritis <lb/>
            damnare innocentem, persequi domini fidelissimum sacerdotem. <lb/>
            <hi rend="italic">diligite, inquit, dominum,</hi> in psalmo XXX spiritus <lb/>
            sanctus, <hi rend="italic">omnes sancti eius, quoniam ueritatem requirit dominus, <lb n="30"/>
            et retribuet facientibus abundanter superbiam</hi>. et tu nos

<note type="footnote"> 1 Ps. 10, 1. 2 9 Ps. 10, 4. 5 19 Pa. 10, 6. 7 <lb/>
            29 Ps. 80, 24 </note>

<note type="footnote"> 2 dicitis <hi rend="italic">V;</hi> <foreign xml:lang="grc">πω̃ς</foreign> <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">ἐρει̃τε</foreign> LXX</hi> 4 faretra 8 aestima] es tamen <lb/>
            <hi rend="italic">Latinius</hi> fili 9 spiritus sanctus <hi rend="italic">v</hi> 10 sedis <hi rend="italic">m. 1</hi> 15 aput <lb/>
            <hi rend="italic">m. 1</hi> 17 maBi*quam (magis m. <hi rend="italic">rec.)</hi> 21 et pars <hi rend="italic">v</hi> 24 sulfur </note> <lb/>
             
<pb n="107"/>
            inpuleras ad interficiendum innocentem, ad superbiam tecum <lb/>
            possidendam. non enim te negare posses esse superbum, cum <lb/>
            et in dei cultores funestas miseris manus et euangelicam fidem <lb/>
            destruere fueris conatus atque firmare haereticam. in XXXII <lb/>
            psalmo non legeras: <hi rend="italic">diligit dominus misericordiam et iudicium,<lb n="5"/>
             et misericordia domini plena est terra,</hi> ut iuberes damnari <lb/>
            absentem? cognosce per haec opera tua quam sis inconsideratus <lb/>
            quamque tuae salutis hostis, qui cum scriptum memineris: <lb/>
            <hi rend="italic">quis est homo qui uult uitam et amat uidere dies bonos? prohibe <lb/>
            linguam tuam a malo, et labia tua ne loquantur dolum, <lb n="10"/>
            et auerte a malo et fac bonum,</hi> tu tamen non quietem capias <lb/>
            haec gerendo quae te prohibuerit gerere deus. hoc est nolle <lb/>
            uidere dies bonos, hoc est nolle uitam, hoc est petere sibi <lb/>
            tribui mortem. cum itaque sis talis, qui ad mortem aeternam <lb/>
            hauriendam curras, etiam in XXXV tu mihi uideris esse praeostensus. <lb n="15"/>
            <hi rend="italic">dixit iniustus, ut delinquat in semet ipsum, non est <lb/>
            timor dei ante oculos eius. quoniam dolose egit in conspectu<lb/>
             eius, ut inueniat.ur iniquitas eius et odium. uerba oris eius <lb/>
            iniquitas et dolus, noluit intellegere, ut bene ageret. iniquitatem <lb/>
            meditatus est in cubili suo, adsistit omni uiae non <lb n="20"/>
            bonae, malitiam autem non odiuit</hi>. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>