Persecutus es atque persequeris Athanasium, eius sitiens cruorem. sed uide quid spiritus sanctus dicat in nono psalmo, in quo tu mihi specialiter descriptus esse uideris: dixit in corde suo: non mouebor a saeculo in saeculum sine malo. cuius os maledictione plenum est et amaritudine et dolo, sub lingua eius labor et dolor. sedet in insidiis cum diuitibus in occultis, ut interficiat innocentem. oculi eius in pauperem respiciunt. insidiatur in absconso sicut leo in spelunca sua. insidiatur ut rapiat pauperem, rapere pauperem, donec adducat eum in conuersatione sua. in laqueo suo humiliauit eum, inclinauit se et cadet, dum dominatur pauperum. dixit in corde suo: oblitus est deus, auertit faciem suam, ne uideat usque in finem . an si in hac perseueraueris nequitia, non erit dici dignum de te: auertit faciem suam, ne uideat usque in finem ? tanta sunt funera tua, Constanti, ut, cum dicitur 21 Ps. 9, 27—32 (10, 6-11) .4p 1 septem ai 4 susceperemusque m. 1 5 tStaret (P m. rec.) b. 18 derelinquisse 15 ad (b m. rec.) 18 est m. 1 27 humiliabit eum, inclinabit fort . in psalmo decimo ex persona populi nostri: in domino confido, quomodo dicetis animae meae, transmigra in montem sicut passer? quoniam ecce peccatores intenderunt arcum., parauerunt sagittas suas in pharetra, ut sagittent in obscuro rectos corde, tu mihi descriptus esse cum scelerum tuorum participibus uidearis. cognoscimus etenim uos Arrianos esse temporis nostri antichristos. aut si non is es, qui merearis numerari inter antichristos, aestima, dei unici filii negator. dicit sanctus spiritus per prophetam: dominus in templo sancto suo, dominus in caelo sedes eius. oculi eius in pauperem respiciunt, et palpebrae eius interrogant filios hominum. dominus interrogat iustum et impium, qui autem diligit iniquitatem odit animam suam . et tu statuisti eum puniendum, quem nec ipse cognoueris reum, nisi tantum in eo, quod tuae blasphemiae restiterit, factum apud te mortis reum. audi dicere dei spiritum: qui autem diligit iniquitatem odit animam suam, et cogis iniquitatem amare quam iustitiam. si non est iniustum damnare inauditum accusantibus uobis haereticis catholicum conuince. ego etenim cum adhuc scriptum inuenio: pluet super peccatores laqueos, ignis et sulphur et spiritus procellarum pars calicis eorum, quoniam iustus dominus et iustitiam dilexit, aequitatem uidit uultus eius, te atque omnes tecum facientes in hac parte esse cognosco. ueniet utique super uos ignis et sulphur et spiritus procellarum, nisi conuersi fueritis ad deum, quia sit pars calicis uestri negatorum unici filii dei, eius diuinae maiestatis dicatorum persecutoribus, qui cum sciatis deum iustum iustitiam diligere, amare aequitatem, uos censueritis damnare innocentem, persequi domini fidelissimum sacerdotem. diligite, inquit, dominum, in psalmo XXX spiritus sanctus, omnes sancti eius, quoniam ueritatem requirit dominus, et retribuet facientibus abundanter superbiam . et tu nos 1 Ps. 10, 1. 2 9 Ps. 10, 4. 5 19 Pa. 10, 6. 7 29 Ps. 80, 24 2 dicitis V; πω̃ς ἐρει̃τε LXX 4 faretra 8 aestima] es tamen Latinius fili 9 spiritus sanctus v 10 sedis m. 1 15 aput m. 1 17 maBi*quam (magis m. rec.) 21 et pars v 24 sulfur inpuleras ad interficiendum innocentem, ad superbiam tecum possidendam. non enim te negare posses esse superbum, cum et in dei cultores funestas miseris manus et euangelicam fidem destruere fueris conatus atque firmare haereticam. in XXXII psalmo non legeras: diligit dominus misericordiam et iudicium, et misericordia domini plena est terra, ut iuberes damnari absentem? cognosce per haec opera tua quam sis inconsideratus quamque tuae salutis hostis, qui cum scriptum memineris: quis est homo qui uult uitam et amat uidere dies bonos? prohibe linguam tuam a malo, et labia tua ne loquantur dolum, et auerte a malo et fac bonum, tu tamen non quietem capias haec gerendo quae te prohibuerit gerere deus. hoc est nolle uidere dies bonos, hoc est nolle uitam, hoc est petere sibi tribui mortem. cum itaque sis talis, qui ad mortem aeternam hauriendam curras, etiam in XXXV tu mihi uideris esse praeostensus. dixit iniustus, ut delinquat in semet ipsum, non est timor dei ante oculos eius. quoniam dolose egit in conspectu eius, ut inueniat.ur iniquitas eius et odium. uerba oris eius iniquitas et dolus, noluit intellegere, ut bene ageret. iniquitatem meditatus est in cubili suo, adsistit omni uiae non bonae, malitiam autem non odiuit .