Pone interea, Constanti, hodie in corpore esse Iosaphat regem et utrosque uos dicere ad nos, ille quidem haec: uidete quid uos facietis; non enim homini iudicabitis, sed domino, et uobiscum est in uerbo. et nunc sit timor domini super uos, ut seruetis et faciatis; neque enim est cum domino deo nostro iniquitas neque personae acceptio; tu contra esse damnandum dicas inauditum et eum quidem, quem etiam ipse scias innocentem. cui oboedire potueramus nos antistites dei, nos quos ante populo suo ore Hieremiae promiserat dicens : et dabo udbis pastores secundum cor meum, et pascent uos pascentes cum disciplina . cui, inquam, oboediremus, tibine an Iosaphat dicato deo uiro, qui id nos facere conpelleret quod meminissemus fieri mandasse deum? si itaque illum cognoscis domini implere praecepisse mandata, te uero exstitisse non solum dei mandatorum destructorem, uerum etiam ipsius desertorem, superest ut uideas, quis uestrum fuerit homo dei, quis eius clementiae fecerit uoluntatem. legimus scriptum sic de illo: et factus est dominus cum Iosafat, quoniam ambulauit in uiis patris sui primis, et non quaesiuit simulacra, sed dominum deum patris sui, et in mandatis eius ambulauit, et non sic opera Israel. et direxit dominus regnum eius, et dedit omnis Iuda munera Iosafat, et factae sunt illi diuitiae et gloria multa. et exaltatum est cor eius in uiis domini, et adhuc amputauit et lucos a Iuda. et tertio anno regni sui misit duces suos et filios uirtutum, et infra: et eum illis Elimasat et loram sacerdotes, et docebant Iudam, et cum illis librum legis domini, et pertransierunt in ciuitates Iuda et docebant populum. et factus est pauor domini in regnis terrae et in circuitu Iuda, et non bellauerunt Iosafat. et ab alienigenis adferebant Iosafat munera et argentum et dona, 9 Hier. 8, 15 18 n Par. 17, 8-7 25 ib. 17, 8-12 s I 8 potueramus (corr. m. rec.) V, poterimus v antestites m. 1 11 obędiremu; 18 miminissemus m. 1 21 sicut coni. Ttlius in notis 24 ἐξη̃ρε za ύψηλὰ xal xa α̌λση LXX 26 felimasat t 27 librum pro liber dicitur 30 iosafae (\' m. rec.) et Arabes adferebant illi arietes ouium septem milia septingentos, et erat Iosafat ambulans magnificatus usque in altum . quid tu tale facis? nempe misisti per omne regnum tuum, ut cuncti mandata dei despueremus susciperemusque praeceptum tuum, quod temptaret inpugnare domini praeceptum. Iosaphat misit principes uirtutis regni sui, misit consiliarios suos, misit leuitas ac domini sacerdotes, obsecrans, ut cuncti cultores domini fuissent in regno suo, ut omnes unianimes deo tantum semet praeberent famulos; mittit etiam librum sacrae legis per gloriosum Moysen traditum, ut nihil extra fecissent quam quae fieri mandasset deus. tu non solum legem domini inueniris inpugnasse, quae praecepit innocentem et iustum non necandum, sed et ipsum dereliquisse deum, siquidem non sis apostolicam tenens fidem, sed Arrii perfidiam. ille populum errantem ab idolis conuertit ad deum, tu populum deo dicatum conatus es facere apostatam, quod es tu, hoc est sacrilegus.