Sciens tu degens sine notitia dei persequeris Athanasium uera tibi dicentem, ex toto amantem deum corde. sic et Achab persecutus Heliam. sed uide exitum Heliae atque inimici eius Achab. Heliam conspice translatum ad amicitias dei perfruendas aeternas, et nune Achab torquetur in exterioribus tenebris. est Helias de dei gaudens amicitiis, et est Achab exsoluens perpetuas poenas. erit sine dubio Athanssius in conuiuio, ubi est Helias; et tu eris in loco illo tormentorum, nisi tibi consulueris, in quo detinetur Achab, cuius in omnibus imitator reperiris. istud est sapere, ut elegisses infelicitatem aeternam Achab regis quam frui felicitatem perpetuam, quam est consecutus Helias? cuius translationem loquitur scriptura in quarto Regnorum libro dicens: euntibus autem illis et loquentibus ecce currus igneus et equi ignei, et ?epauit inter utrosque. et ascendit Helias in commotione quasi in caelum. et Helisaeus uidebat, et ipse clamdbat$t dixit: pater, pater, agitator Israel. et non uidit eum amplius . non nouum nobis tuum haeretici factum poterit uideri, si BOS persequaris domini sacerdotes, cum in libro Paralipomenop 9 Ioh. 16, 2 24 nn Reg. 2, 11. 12 4 acab 7 athuc m. JL 9 ora m. 1 15 heliae 21 reppereris b b ... (corr. m. rec.) V, reperieris v eligisses 22 aeap (eorr. m. rec.) ra. magis quam f. felicitate pęrpetua v 26 sepanit (n m. rec.) commqtionem 29 heretici f m. rec.) V, haeretice v 30 paralipemenon secundo inueniamus Hieroboam et eius filios haec egisse. sacra scriptura, Iuda, inquit, et Beniamin et leuitae et sacerdotes, qui erant in omni Israel, conuenerunt ex omnibus finibus, quoniam dereliquerunt leuitae et tabernacula sua et possessiones suas et abierunt ad Roboam, quoniam repellit eos Hieroboam et filii eius, ut non seruirent domino. et constituit ibi sacerdotes excelsorum et simulacris et daemoniis et uitulis, quae fecit Hieroboam. et proiecit eos a filiis Israel et a tribubus Israel, qui dederant cor suum quaerere dominum deum Israel . non erit itaque admirandum, si tu nos uel nobis diuinitus commissos persequeris, si de re nobis commissa nos pellis, si denique locis nostris ordines dei inimicos eos, qui tecum dereliquerunt deum, quando uideas haec te implere quae fecerit Hieroboas. quid est enim dicere: fidem apud Niciam damnate conscriptam et suscipite meam, nisi hoc quod dixit Hieroboas: et relinquite deum et seruite simulacris meis ? quis homo dicis: damnate absentem inauditum innocentem ? certe is, qui iam fidem apostolicam negaueras atque euangelicam, nempe is, qui traditionem beatorum destruxeras, quantum apud te ac tuos est, apostolorum. inde denique factum est, ut ad tantam uenires uecordiam, quia fueris ut Hieroboas sine deo. ceterum si deum habuisses, si te eius meminisses cultorem, numquam profecto diceres: damnate innocentem, percutite inauditum absentem consacerdotem uestrum .