Cumque omnium Christianorum bono te hoc opus dixeris adgressum, utique inspecta opera tua datur intellegi serpentem te illum esse imitatum. cupiens dei mandatorum fieri transpressores, dedisti praecepta damnandum esse inauditum absentem negandamque audientiam purgare posse se de crimine obiecto proclamanti. Abel interficitur iustus et interrogatus Cain sumit sententiam; et tu domini inauditum uis puniri sacerdotem? factus est, inquit, Abel pastor ouium, Cain autem erat operans terram. et factum est, post dies\'\'dbtulit Cain de fructu terrae sacrificium domino, et Abel obtulit et ipse de primitiis ouium suarum, et respexit deus super Abel et super 5 Gen. 3, 14. 15 28 ib. 4, 2-7 d 1 adeum (d m. 2) fuerat v 8 nonne v 7 qui 10 obseruauit v 11 nonne v 12 incurrerit v 15 te 8. I. m. 2 19 fructos aedendos uerba et tu pacis — astruieris coniunguntur uulgo 20 cum] eis add. Y s. I m. rec. et v 28 cupiens] nos add. Gallandius 26 proclamatum v 5* munera eius, super Cain uero et super sacrificia eius non respexit. et contristatus est Cain ualde, et concidit uultus eius. et dixit dominus deus ad Cain: quare tristis factus es et quare concidit uultus tuus? quare non recte obtulisti ? peccasti, quiesce et cetera, et infra: dixit Cain ad Abel fratrem suum: eamus in campum. et factum est, cum essent ipsi in campo, insurrexit Cain super Abel fratrem suum et occidit eum. et dixit deus ad Cain: ubi est frater tuus? et dixit: nescio; numquid custos fratris mei sum ego ? et dixit deus: quid fecisti hoc ? uox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra . numquid non licuerat deo, priusquam Cain conuocaret atque interrogaret, punire ? sed noluit, dans formam, quo inciperemus genere iudicare commissos nobis, nobis inquam, de quibus per Hieremiam prophetam dicit ad populos suae maiestati dicatos: et dabo uobis pastores secundum cor meum, et pascent uos pascentes cum disciplina. damnate, inquis, eum, quem ignoratis deliquisse . cur? nempe ad hoc, ut iam non episcopi sed mereremur nuncupari uesani atque carnifices. non metuis, oro, haec mandans domini ad Noe sanctissimum dicentis uocem? sicut olera faeni dedi uobis omnia. praeter carnem et san- guinem animae non edetis. etenim uestrum sanguinem animarum uestrarum exquiram de manibus omnium bestiarum, exquiram animam hominis. qui effuderit sanguinem hominis pro sanguine hominis effundetur, quia ad imaginem dei feci hominem . non metuis, oro, tantorum te qui uideas interfectorem dei exstitisse seruorum, ut adhuc et ipse. innocentes iugules et nos participes fieri tuorum cogas funerum? cum dictum a socero suo Iethro fuisset Moysi, cur tota detineret populum die: uenit ad me, inquit, populus quaerens iudicium a deo . igitur si iudicium dei antistitum tam decet esse iustum, quod dei esse dicatur iudicio terminatum, quomodo tu inauditum 5 Gen. 4, 8-10 15 ffier. 3, 15 20 Gen. 9, 3—6 29 Eiod. 18, 15 5 et cetera om. Coleti 11 non 8.1. m. 1 12 quo genere inciperemus 1 dtcli a transpositionis signis additis 16 inquis 19 mandas aanctissin I mam 30 antestitam iubebas damnari a nobis, cum Moysen inueneris dixisse: uenit ad me populus quaerens iudicium a domino ? si populus idcirco ad nos confluit, ut secundum dei legem iudicetur, cur tu inquies: damnate innocentem ? itaque cum hoc praeceptum, quod prolatum est a te, non sit ueniens ex lege dei, sed sit plane ex uoluntate firmatum diaboli, tandem intellege quisnam sis.