<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0180a.stoa004.opp-lat1"><div n="1" subtype="book" type="textpart"><div n="16" subtype="chapter" type="textpart"><p rend="script">Haec idcirco indidi, ut tandem posses conicere, sic <lb/>
            te siue Athanasium siue nos iniuste persequi, sic te stimulari <lb/>
            in tuae salutis necem, sic tibimet mortis apud diuinitatem <lb/>
            contrahere pericula, ut sibi per haec quae egerit contraxerit <lb/>
            Saul. si haec non ita sunt, dic cur nos persequaris; nempe<lb n="5"/>
            quia non fundamus sanguinem innocentem. quem uis imitemur, <lb/>
            tene aut Dauid? de Dauid enim scriptum inuenio: <hi rend="italic">et Dauid<lb/>
             regnauit in Israel, et erat faciens indicium et iustitiam in <lb/>
            toto populo suo;</hi> te uero esse cernimus iniustum iudicem, cultorum <lb/>
            dei interfectorem. cur nos persequeris? nempe quia <lb n="10"/>
            noluerimus, ut tu es, fieri apostatae, quia noluerimus unicum <lb/>
            dei negare filium. Dauid liber et trinitatem loquitur perfectam <lb/>
            et unam narrat deitatem patris et filii et spiritus <lb/>
            sancti; et tu esse inueniris apostata. quem, inquam, sequar, <lb/>
            tene an Dauid ? illumne cultorem domini, misericordiae amatorem<lb n="15"/>
            an te sacrilegum, carnificem? cuius sapientiae homo persequeris <lb/>
            Athanasium? mirarer te haec agere, si non et Achab rex sic <lb/>
            Heliam et ceteros domini prophetas fuisset persecutus; mirarer <lb/>
            te persequi dei hominem, si non in omnibus te Achab esse <lb/>
            cernerem. denique talia tibi dicuntur a nobis, qualia et illi a <lb n="20"/>
            dei dicta sint domesticis: <hi rend="italic">noli Baal colere, noli idolis seruire,<lb/>
             sed deo; serui deo Abrahae, deo Isaac, deo Lacob, serui deo<lb/>
             Israel</hi>. si talia meministi dixisse Heliam et ceteros prophetas <lb/>
            domini ad Achab apostatam regem, aduerte similia tibi ab <lb/>
            eis, quibus docendi dederit auctoritatem dominus, dici. noli, <lb n="25"/>
            Constanti, cum Arrianis pugnare contra dei domum, noli idololatriam <lb/>
            Arrii introducere in ecclesiam, noli negare unicum <lb/>
            filium dei, desine persequi apostolicam atque euangelicam <lb/>
            fidem. haec quia dicamus, uidemur esse tibi inimici. sic fuerunt <lb/>
            regi uera sibi dicentes inimici. percurramus denique quaenam <lb n="30"/>
            fuerint orta, quae facta inter Heliam domini prophetam et

<note type="footnote"> 7 II Reg. 8, 15 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 2 **stinralari <hi rend="italic">V,</hi> famulari <hi rend="italic">v</hi> 8 aput <hi rend="italic">m. 1</hi> 4 egeris 7 de dauit <lb/>
            <hi rend="italic">m</hi>. 1 11 uoluerimus 17 ahab 21 bahal 22 *°abraae <lb/>
            26 idolatriam m. 1 </note> <lb/>
             
<pb n="95"/>
            Achab tuum coapostatam, et inuenies te esse hodie Achab. <lb/>
            <hi rend="italic">uiuit,</hi> inquit Helias, <hi rend="italic">dominus, cui adsisto ante conspectam, si<lb/>
             erit annis istis ros et pluuia, nisi per uerbum oris mei</hi>. quod <lb/>
            utique cum impletum fuisset, debuerat uecors cognoscere uere <lb/>
            deum solum potentem totum non fuisse nisi illum cui seruiret <lb n="5"/>
            Helias. quid agit Achab ? uidet per triennium et eo amplius <lb/>
            non esse pluuiam, et magis est idolis sentiens, magis <lb/>
            est cupiens interficere Heliam. audit dei propheta ore sacrilegi <lb/>
            Achab: <hi rend="italic">si tu es ipse, qui euertis Israel</hi>? sic et tu dicis <lb/>
            Athanasio uel nobis, quod enim nos sumus uertentes dei populum, <lb n="10"/>
            cum tu sis ad tuam suscipiendam haeresim Christianos <lb/>
            conuocans. sed audis a nobis quae audiit Achab ille cultor <lb/>
            idololatriae ab Helia glorioso: <hi rend="italic">non nos euertimus dei domum, <lb/>
            sed euertis tu et domus patris tui</hi>. aut negabis nihil te cogitare, <lb/>
            nisi ut omnes nos coapostatas efficias tuos? <lb n="15"/>
            
</p></div></div></div></body></text></TEI>