Haec idcirco indidi, ut tandem posses conicere, sic te siue Athanasium siue nos iniuste persequi, sic te stimulari in tuae salutis necem, sic tibimet mortis apud diuinitatem contrahere pericula, ut sibi per haec quae egerit contraxerit Saul. si haec non ita sunt, dic cur nos persequaris; nempe quia non fundamus sanguinem innocentem. quem uis imitemur, tene aut Dauid? de Dauid enim scriptum inuenio: et Dauid regnauit in Israel, et erat faciens indicium et iustitiam in toto populo suo; te uero esse cernimus iniustum iudicem, cultorum dei interfectorem. cur nos persequeris? nempe quia noluerimus, ut tu es, fieri apostatae, quia noluerimus unicum dei negare filium. Dauid liber et trinitatem loquitur perfectam et unam narrat deitatem patris et filii et spiritus sancti; et tu esse inueniris apostata. quem, inquam, sequar, tene an Dauid ? illumne cultorem domini, misericordiae amatorem an te sacrilegum, carnificem? cuius sapientiae homo persequeris Athanasium? mirarer te haec agere, si non et Achab rex sic Heliam et ceteros domini prophetas fuisset persecutus; mirarer te persequi dei hominem, si non in omnibus te Achab esse cernerem. denique talia tibi dicuntur a nobis, qualia et illi a dei dicta sint domesticis: noli Baal colere, noli idolis seruire, sed deo; serui deo Abrahae, deo Isaac, deo Lacob, serui deo Israel . si talia meministi dixisse Heliam et ceteros prophetas domini ad Achab apostatam regem, aduerte similia tibi ab eis, quibus docendi dederit auctoritatem dominus, dici. noli, Constanti, cum Arrianis pugnare contra dei domum, noli idololatriam Arrii introducere in ecclesiam, noli negare unicum filium dei, desine persequi apostolicam atque euangelicam fidem. haec quia dicamus, uidemur esse tibi inimici. sic fuerunt regi uera sibi dicentes inimici. percurramus denique quaenam fuerint orta, quae facta inter Heliam domini prophetam et 7 II Reg. 8, 15 2 **stinralari V, famulari v 8 aput m. 1 4 egeris 7 de dauit m . 1 11 uoluerimus 17 ahab 21 bahal 22 *°abraae 26 idolatriam m. 1 Achab tuum coapostatam, et inuenies te esse hodie Achab. uiuit, inquit Helias, dominus, cui adsisto ante conspectam, si erit annis istis ros et pluuia, nisi per uerbum oris mei . quod utique cum impletum fuisset, debuerat uecors cognoscere uere deum solum potentem totum non fuisse nisi illum cui seruiret Helias. quid agit Achab ? uidet per triennium et eo amplius non esse pluuiam, et magis est idolis sentiens, magis est cupiens interficere Heliam. audit dei propheta ore sacrilegi Achab: si tu es ipse, qui euertis Israel ? sic et tu dicis Athanasio uel nobis, quod enim nos sumus uertentes dei populum, cum tu sis ad tuam suscipiendam haeresim Christianos conuocans. sed audis a nobis quae audiit Achab ille cultor idololatriae ab Helia glorioso: non nos euertimus dei domum, sed euertis tu et domus patris tui . aut negabis nihil te cogitare, nisi ut omnes nos coapostatas efficias tuos?