Interea, sicuti superius dixi, uide Saul, ubi compos mentis est, quae dicat, at ubi inpos efficitur, quomodo sitiens sit Dauid iusti et innocentis sanguinem: et factum est, inquit, cum consummasset Dauid uerba haec loquens ad Saul, dixit Saul: uox tua haec, fili Dauid ? et exclamauit Saul et plo-rauit. et dixit ad Dauid: iustus es tu quam ego, quoniam tu reddidisti mihi bona, ego autem retribui mala tibi. et renuntiasti mihi hodie quae fecisti mihi bona, sicut conclusit 27 I Reg. 24, 17-28 8 dauit m. 1 .. 10 speleo 20 persequaeris 28 "totum (Dt m rec.) ut totum reseruent v 25 secuti m. 1 26 ad m. 1 mpos (\' m. rec.) 27. inquid 81 tribui v me dominus in manibus tuis, et non occidisti me. et sicut inueniat quis amicum suum et praemittat eum in uiam bonam. et dominus retribuat tibi bona pro quibus fecisti mihi hodie. et nunc ecce ego scio quoniam regnando regnabis et constituetur in manu tua regnum Israel, et nunc iura tu mihi in domino, si non eradicabis semen meum post me et si non exterminabis nomen de domo patris mei. et iurauit Dauid Saul . post haec utique debuerat iam mutari Saul, sed adhuc nec iste desinit persequi nec deficit parcere Dauid. et surrexit, dicit scriptura, Saul et descendit in desertum opacum et cum eo tria millia uirorum electorum ex Israel quaerere Dauid, et infra: et misit Dauid exploratores et cognouit quoniam uenit Saul in Sicelet. et surrexit Dauid occulte et abiit in locum, ubi dormiebat Saul et Abner filius Ner princeps militiae eius. et Saul dormiebat in stragulis praedaris, et plebs erat circa eum. et Dauid dixit ad Amalech Gethaeum et Abessa filium Saruiae fratrem Ioab dicens: quis introibit mecum in castris ad Saul? et dixit Abessa ad Dauid: ego ibo tecum. et intrauerunt Dauid et Abessa ad populum nocte, et ecce Saul dormiebat in stragulis pretiosis, et lancea fixa ad caput eius praeclara, et Abner dormiebat circa eum. et dixit Abessa ad Dauid: conclusit dominus hodie inimicum tuum in manibus tuis, et nunc occidam de lancea semel in terram figens et non repetam illam. et dixit Dauid ad Abessa: non continges illum, quoniam quis iniciet manum suam in christum domini et purus erit? et dixit David: uiuit dominus, quoniam nisi dominus percusserit illum aut nisi hora illius uenerit et moriatur uel in pugnam descenderit et adponatur, mihi autem non sit a domino inicere manum meam in christum domini. et nunc accipe lanceam quae est ad caput illius et lentem aquae, et recedamus nos. et accepit Dauid lanceam et lentem aquae a capite eius, et abierunt ipsi. et non erat qui uideret neque qui sciret, et non erat qui uigilaret; omnes enim 9 I Reg. 26, 2 12 ib. 26, 4-25 tu 5 iuraati (tu m. rec.) 16 amalec cetheum 17 saruie 21 capud m. 1 25 ini***ciet 29 meam om. v 80 capad m. 1 dormiebant, quoniam timor domini inruerat in illos. et transiuit Dauid contra et stetit in cacumine montis longe, et erat magnum iter inter eos. et deprecatus est Dauid populum et Abner et locutus est dicens: non respondes, Abner? et respondit Abner et dixit: quis es tu qui uocas me ? quid est ? et dixit Dauid ad Abner: uir tu es, et quis sicut tu in Israel? quare non custodis dominum tuum regem? quoniam intrauit unus de populo disperdere dominum tuum regem. non est bonum hoc quod fecisti. uiuit dominus, quoniam filii mortificationis uos estis, qui non custodistis dominum regem uestrum, christum domini. et nunc uide tibi est lancea regis et lentis aquae quae erat ad caput eius. et cognouit rex Saul uocem Dauid et dixit: uox tua haec, fili Dauid ? seruus tuus, domine rex. et adiecit Dauid: ut quid hoc persequitur dominus meus retro seruum suum? quoniam quid deliqui et quae est a me malitia? et nunc audiat dominus meus rex uerba serui sui, si dominus deus incutit te in meum dolorem et uictimam immolationis; quod si filii hominum, maledicti hi in conspectu domini, quoniam eiecerunt me hodie non confirmatum esse in testamentum domini dicentes: uade, serui diis alienis. et nunc non cadet sanguis meus in terram ante conspectum domini, quoniam exiit rex Israel quaerere pulicem unum, sicut persequitur noctua in montibus. et dixit Saul: peccaui, conuerte, fili Dauid, quoniam non malignabor in te iam, ideo quoniam anima mea accepta est ante oculos tuos in diem hunc, in quo stultus factus sum, et ignoraui multa uehementer. et respondit Dauid dicens: ecce lancea regis, accedat unus ex\' pueris et accipiat eam. et dominus restituat unicuique iustitias et fidem suam, sicut tradidit te hodie in manibus meis et nolui inicere manum meam in christum domini. ecce sicut exaltauit se anima tua in diem hunc ante oculos meos, sic significetur anima mea in conspectu domini, et abripiat me et eruat me ex omnibus tribulationibus. et dixit Saul ad Dauid: benedictus tu, fili, et (facies) faciens et potens poteris . 12 aq;quae 16 sui om. v 17 tuus incutit te in me, odoretur uictimam Latinius 19 egecerunt 82 conspectum m. 1 34 facies add. Gallandius, notmv noirjaHs LXX