<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0180a.stoa004.opp-lat1"><div n="1" subtype="book" type="textpart"><div n="14" subtype="chapter" type="textpart"><p rend="script">Quid dicis, aequissime rex? si illi regis pueri noluisse <lb/>
            referuntur oboedire imperio regis, si illi contempsisse monstrantur <lb/>
            praecepta Saul, ne contra dei fecissent mandata, nos episcopos <lb/>
            fuerat dignum domini calcantes praecepta inplere tua sacrilegi <lb/>
            homicidae? idcirco ergo nos dignaris persequi, quia non domini<lb n="5"/>
            mandatis tua anteponamus. haec fecit et SauL quae ita esse <lb/>
            probat sacra scriptura dicens: <hi rend="italic">et dixit Saul ad Doeg: conuerte<lb/>
             te in obuiam sacerdotibus domini. et conuersus est Doeg Syrus,<lb/>
             et mortificauit ipse sacerdotes domini, et occidit illa die trecentos<lb/>
             quinque uiros et omnes portantes Ephod, in Noriban</hi><hi rend="italic"><lb n="10"/>
             ciuitatem sacerdotum occidit in ore gladii a uiro usque ad<lb/>
             nutrientem</hi>. simili nunc modo conatus es atque conaris eorum <lb/>
            laniare corpora, quos uideas praeceptorum dei memores tuo <lb/>
            reniti praecepto. non itaque mirari poterimus, si tu nos persequaris, <lb/>
            quando uideamus Saul, cur non seruum domini <lb n="15"/>
            Dauid in manus tradiderint eius, non solum trecentos quinque <lb/>
            sacerdotes, sed et totam perdidisse ciuitatem. persequebatur <lb/>
            Saul Dauid eum, in cuius ditione cum fuerit, saepe tamen <lb/>
            ei ignouerit. <hi rend="italic">et factum,</hi> dicit scriptura, <hi rend="italic">cum reuersus esset<lb/>
            Saul post alienigenas, et renuntiauerunt ei dicentes: ecce <lb n="20"/>
            Dauid in deserto Asoti est. et sumpsit secum tria millia<lb/>
             uirorum electorum ex omni Israel, et abiit quaerere Dauid <lb/>
            et uiros eius ante faciem uenationis ceruorum. et uenit ad<lb/>
             greges ouium quae erant ad uiam, et erat ibi spelunca, et<lb/>
            introiuit Saul ad sellam, et Dauid et pueri eius interius <lb n="25"/>
            speluncae sedebant. et dixerunt uiri Dauid ad eum: ecce dies<lb/>
             hic quem dixit dominus: tibi dabo inimicum tuum in manibus <lb/>
            tuis, et facies ei quae placita sunt ante oculos tuos. et exsurrexit <lb/>
            Dauid, et dempsit pinnam chlamidis Saul occulte. et <lb/>
            factum est post haec, et percussit cor Dauid eo quod dempsisset <lb n="30"/>
            pinnam chlamidis. et dixit Dauid ad pueros suos:</hi>

<note type="footnote"> 7 I Reg. 22, 18. 19 19 ib. 24, 2—16 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 2 <hi rend="intraline"><lb/>
            ala</hi>contempse 8 ne s. <hi rend="italic">1. m. 1</hi> 7 <hi rend="italic">et</hi> 8 dohaec 10 ephot (e <hi rend="italic">ex</hi> <lb/>
            o <hi rend="italic">eorr.)</hi> in nonba (o <hi rend="italic">ex</hi> u <hi rend="italic">m. 1)</hi> ciuitatem <hi rend="italic">V sed m. rec. supra scr</hi>. <lb/>
            q <lb/>
            et oben, in Nonba ciuitate <hi rend="italic">fort.,</hi> et Oben, ciuitatem <hi rend="italic">v</hi> 15 cnr (!ł <hi rend="italic">m</hi>. <lb/>
            y <hi rend="italic">y<lb/>
             rec.)</hi> 21 tria millia uirorum secum <hi rend="italic">signis transp. additis</hi> 29 clamidis <lb/>
            <hi rend="italic">et sic infra</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="91"/>
            <hi rend="italic">non mihi contingat a domino, si fecero hoc uerbum domino <lb/>
            meo christo domini, inferre manum meam in eum, quia christus <lb/>
            domini hic est. et suasit Dauid uiros suos uerbis et non permisit <lb/>
            illis, ut surgentes occiderent Saul. et surrexit Saul et <lb/>
            descendit in uiam, et exiit Dauid post Saul dicens: domine <lb n="5"/>
            rex. et respexit Saul post se, et inclinauit se Dauid in faciem <lb/>
            suam super terram et adorauit eum, et dixit Dauid ad Saul:<lb/>
             quare audis uerba populi dicentium: ecce Dauid quaerit animam <lb/>
            tuam ? et ecce in hac die uiderunt oculi tui, quomodo tradidit <lb/>
            te dominus hodie in manibus meis in spelaeo, et nolui te <lb n="10"/>
            occidere et peperci tibi et dixi: non iniciam manum meam <lb/>
            in dominum meum, quoniam christus domini est. qui accepi <lb/>
            pinnam chlamidis tuae in manu mea, et ego abscidi laciniam<lb/>
             chlamidis tuae, et non occidi te cognosce et uide hodie quoniam <lb/>
            non est in manu mea malitia neque iniustitia, et non <lb n="15"/>
            peccaui in te, et tu quaeris animam meam accipere. iudicet<lb/>
             dominus inter me et te, et uindicabit me de te, manus autem <lb/>
            mea non erit in te. sicut dicitur parabola antiqua, ex iniquis<lb/>
             exiet nequitia. manus autem mea non erit in te retro <lb/>
            quem tu persequeris? canem mortuum et retro pulicem unum? <lb n="20"/>
             fiat dominus in iudicem et in uindicem inter me et inter te" <lb/>
            uideat dominus et iudicet iudicium meum et iustificet me ex<lb/>
             manu tua</hi>. talis mos est dei cultoribus totum reseruare deo, <lb/>
            scientes esse magnum uindicari ab eo. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>