Quid dicis, aequissime rex? si illi regis pueri noluisse referuntur oboedire imperio regis, si illi contempsisse monstrantur praecepta Saul, ne contra dei fecissent mandata, nos episcopos fuerat dignum domini calcantes praecepta inplere tua sacrilegi homicidae? idcirco ergo nos dignaris persequi, quia non domini mandatis tua anteponamus. haec fecit et SauL quae ita esse probat sacra scriptura dicens: et dixit Saul ad Doeg: conuerte te in obuiam sacerdotibus domini. et conuersus est Doeg Syrus, et mortificauit ipse sacerdotes domini, et occidit illa die trecentos quinque uiros et omnes portantes Ephod, in Noriban ciuitatem sacerdotum occidit in ore gladii a uiro usque ad nutrientem . simili nunc modo conatus es atque conaris eorum laniare corpora, quos uideas praeceptorum dei memores tuo reniti praecepto. non itaque mirari poterimus, si tu nos persequaris, quando uideamus Saul, cur non seruum domini Dauid in manus tradiderint eius, non solum trecentos quinque sacerdotes, sed et totam perdidisse ciuitatem. persequebatur Saul Dauid eum, in cuius ditione cum fuerit, saepe tamen ei ignouerit. et factum, dicit scriptura, cum reuersus esset Saul post alienigenas, et renuntiauerunt ei dicentes: ecce Dauid in deserto Asoti est. et sumpsit secum tria millia uirorum electorum ex omni Israel, et abiit quaerere Dauid et uiros eius ante faciem uenationis ceruorum. et uenit ad greges ouium quae erant ad uiam, et erat ibi spelunca, et introiuit Saul ad sellam, et Dauid et pueri eius interius speluncae sedebant. et dixerunt uiri Dauid ad eum: ecce dies hic quem dixit dominus: tibi dabo inimicum tuum in manibus tuis, et facies ei quae placita sunt ante oculos tuos. et exsurrexit Dauid, et dempsit pinnam chlamidis Saul occulte. et factum est post haec, et percussit cor Dauid eo quod dempsisset pinnam chlamidis. et dixit Dauid ad pueros suos: 7 I Reg. 22, 18. 19 19 ib. 24, 2—16 2 ala contempse 8 ne s. 1. m. 1 7 et 8 dohaec 10 ephot (e ex o eorr.) in nonba (o ex u m. 1) ciuitatem V sed m. rec. supra scr . q et oben, in Nonba ciuitate fort., et Oben, ciuitatem v 15 cnr (!ł m . y y rec.) 21 tria millia uirorum secum signis transp. additis 29 clamidis et sic infra non mihi contingat a domino, si fecero hoc uerbum domino meo christo domini, inferre manum meam in eum, quia christus domini hic est. et suasit Dauid uiros suos uerbis et non permisit illis, ut surgentes occiderent Saul. et surrexit Saul et descendit in uiam, et exiit Dauid post Saul dicens: domine rex. et respexit Saul post se, et inclinauit se Dauid in faciem suam super terram et adorauit eum, et dixit Dauid ad Saul: quare audis uerba populi dicentium: ecce Dauid quaerit animam tuam ? et ecce in hac die uiderunt oculi tui, quomodo tradidit te dominus hodie in manibus meis in spelaeo, et nolui te occidere et peperci tibi et dixi: non iniciam manum meam in dominum meum, quoniam christus domini est. qui accepi pinnam chlamidis tuae in manu mea, et ego abscidi laciniam chlamidis tuae, et non occidi te cognosce et uide hodie quoniam non est in manu mea malitia neque iniustitia, et non peccaui in te, et tu quaeris animam meam accipere. iudicet dominus inter me et te, et uindicabit me de te, manus autem mea non erit in te. sicut dicitur parabola antiqua, ex iniquis exiet nequitia. manus autem mea non erit in te retro quem tu persequeris? canem mortuum et retro pulicem unum? fiat dominus in iudicem et in uindicem inter me et inter te" uideat dominus et iudicet iudicium meum et iustificet me ex manu tua . talis mos est dei cultoribus totum reseruare deo, scientes esse magnum uindicari ab eo.