<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0180a.stoa004.opp-lat1"><div n="1" subtype="book" type="textpart"><div n="13" subtype="chapter" type="textpart"><p rend="script">Sed ut iterum ad Athanasii redeam causam, numquid <lb/>
            non sciebas scriptum in Regnorum libro primo: <hi rend="italic">et Samukel <lb/>
            indicabat populum Israel in omnibus sanctificationibus,</hi> ut <lb/>
            imperandum putares per domini sacerdotes fuisse damnandum <lb/>
            innocentem? legisti Samuhel quod in omni sanctificatione <lb n="15"/>
            iudicarit populum dei; et quia nolumus ab hac recedere iusta <lb/>
            uia iudicandi, perpetimur persecutionem a te. non nouum, <lb/>
            quando Saul persecutus fuerit iustum Samuhelem, cur ei <lb/>
            uera dixerit, et quidem eum, per quem fuerit in regem <lb/>
            unctus, per quem eum dominus ad tantam prouexerit gloriam. <lb n="20"/>
            persequebatur Saul domini prophetam atque sacerdotem, quia <lb/>
            non compos fuerit mentis; Saul alioquin quomodo sospes persequeretur <lb/>
            eum quem sciret dei ministrum, dei spiritu plenum? <lb/>
            persequebatur eum quem iugiter propter persecutoris ignorabat <lb/>
            ingemuisse salutem. loquitur in libro primo Regnorum scriptura <lb n="25"/>
            dixisse dominum ad Samuhel: <hi rend="italic">usquequo luges tu in Saul? <lb/>
             ecce expello illum, ne regnet super Israel. imple cornu tuo<lb/>
             oleo et ueni, mittam te in domo Iesse usque in Bethlehem, <lb/>
            quoniam uidi in filiis Iesse mihi in regem. et dixit Samuhez:</hi>

<note type="footnote"> 12 I Reg. 7, 16 26 ib. 16, 1. 2 </note>

<note rend="script" type="footnote"> » h <lb/>
            1 aligenigenarum 4 qui 5 ibi <hi rend="italic">om. v</hi> 16 ac Cx <hi rend="italic">m. rec.)</hi> <lb/>
            17 a te] at hoc <hi rend="italic">add. m. rec. in mg. et v</hi> 19 et quidem <hi rend="italic">scripsi,</hi> equi- <lb/>
            A O » <lb/>
            dem <hi rend="italic">Vv</hi> 20 at prouexerit w <hi rend="italic">m. rec.)</hi> 22 compua fuerit <hi rend="italic">(corr</hi>. <lb/>
            quomodo t <lb/>
            <hi rend="italic">m. rec.)</hi> quando <hi rend="italic">(corr. m. rec.)</hi> pearsequaeretur 28 scire (\' <hi rend="italic">m</hi>. <lb/>
            n o <lb/>
            <hi rend="italic">rec.)</hi> spm <hi rend="italic">(corr. m. rec.)</hi> 26 usquequando <hi rend="italic">(corr. m. 1)</hi> 27 tuum <lb/>
            <hi rend="italic">v</hi> 28 bethleem </note> <lb/>
             
<pb n="88"/>
            <hi rend="italic">quomodo ibo, ne audiat Saul et occidat me ? </hi> eum quaerebat <lb/>
            consumere, quem iam multis meminerat modis dei esse hominem. <lb/>
            homo dei ueniam persecutori poscendo non desistit, <lb/>
            contra pestilentiae factus filius eius auferre animam quaerit; <lb/>
            eo etenim usque persecutor extitit Samuhelis domini sacerdotis<lb n="5"/>
            Saul, ut dixerit domino dicenti sibi <hi rend="italic">ueni, mittam te: et quomodo <lb/>
            ibo? audiet Saul et occidet Tne</hi>. conspicis, Constanti, <lb/>
            recedentibus uobis a deo non uos homines, sed feras, sed <lb/>
            beluas atque latrones aestimari. aut numquid in hoc, quod <lb/>
            Athanasium iniuste persequeris, non eris Sauli conparandus? <lb n="10"/>
            quando sis ita iugulare cupiens innocentem Athanasium, quomodo <lb/>
            et ille fuerit interficere desiderans non solum Samuhelem, <lb/>
            sed et Dauid, eos Saul nempe interficere minabatur, cum <lb/>
            quibus cognoscebat esse deum. <hi rend="italic">et uidit,</hi> inquit scriptura, <lb/>
            <hi rend="italic">Saul, quoniam dominus cum David est, et omnis Israel diligebat<lb n="15"/>
            eum. et magis adiecit Saul timere a facie Dauid. et <lb/>
            locutus est Saul ad Ionathan filium suum et ad omnes pueros <lb/>
            suos, occidere Dauid</hi>. responde, imperator inpudentissime, si <lb/>
            haec gerere potest dei habens spiritum. quo Saul coepit haec <lb/>
            gerere tempore? nempe quo per Samuhel maledictus reprobatus <lb n="20"/>
            est; eodem etenim tempore scriptum est recessisse deum ab <lb/>
            eo, cum Dauid uero fuisse. quibus rebus probatur uos esse <lb/>
            Arrianos sine spiritu dei, qui persequimini Athanasium uirum <lb/>
            plenum spiritu sancto. <hi rend="italic">et erat,</hi> inquit, <hi rend="italic">Dauid in omnibus <lb/>
            uiis suis sapiens, et dominus erat cum illo, et omnis Israel <lb n="25"/>
            et Luda diligebant Dauid</hi>. igitur ut ea te agere possis cognoscere <lb/>
            circa Athanasium quae egerit Saul circa Dauid, accipe <lb/>
            scriptum: <hi rend="italic">et Ionathan filius Saul diligebat Dauid ualde, et <lb/>
            indicauit Ionatha Dauid dicens: Saul quaerit occidere te,</hi> et <lb/>
            infra: <hi rend="italic">et locutus est Ionatha ad patrem suum dicens: noli</hi>

<note type="footnote"> 14 I Reg. 18, 28 — 19, 1 24 ib. 18, 14. 16 28 ib. 19, 2. <lb/>
            30 ib. 19, 4-6 </note>

<note type="footnote"> 11 quando si <hi rend="italic">(sed</hi> uando <hi rend="italic">linea tramuersa m. 1 expunxit) V,</hi> quando <lb/>
            sis <hi rend="italic">v,</hi> quasi <hi rend="italic">fort</hi>. 14 inquid 17 ionatha 21 dominum <hi rend="italic">v</hi> <lb/>
            22 fuisset <hi rend="italic">m. 1</hi> 25 et dñs — israel <hi rend="italic">add. m. 1 in mg. inferiore <lb/>
            30 locuttus m. 1</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="89"/>
            <hi rend="italic">peccare, rex, in seruum tuum Dauid, quoniam non peccauit <lb/>
            in te, et facta eius bona sunt ualde. et posuit animam suam<lb/>
             in manibus suis et occidit alienigenam, et fecit dominus salutem <lb/>
            in Israel, et omnis Israel uiderunt et gauisi sunt. et ut quid <lb/>
            peccas in sanguinem innocentem et occidere Dauid sine <lb n="5"/>
            causa? et audiuit Saul uocem Ionathae filii sui, et iurauit <lb/>
            Saul dicens: uiuit dominus, si mortuus fuerit Dauid,</hi> et infra: <lb/>
            <hi rend="italic">et adiectum est bellum fieri, et mualuit Dauid et expugnauit<lb/>
             alienigenas et percussit illos plaga magna, et fugerunt a facie <lb/>
            Dauid. et factus est in Saul spiritus malus, et ipse in domo <lb n="10"/>
            sua dormiebat, et erat in manu eius lancea, et ecce psallebat<lb/>
             in manibus suis. et quaerebat Saul percutere lancea Dauid <lb/>
            et percussit, et declinauit Dauid a facie Saul. et percussit <lb/>
            lancea in parietem, et Dauid fugit et saluus factus est. et<lb/>
            factum est in illa nocte, et misit Saul nuntios ad domum <lb n="15"/>
            Dauid, ut custodirent illum, quo mane occideret illum. et <lb/>
            Dauid fugit et saluus factus est. et uenit ad Samuhel in <lb/>
            Armathen, et renuntiauit ei omnia quae fecit Saul,</hi> et infra: <lb/>
            <hi rend="italic">et factus est iratus in Ionathan Saul ualde,</hi> et infra: <hi rend="italic">et dixit:<lb/>
            </hi><hi rend="italic">mitte haec, accipe iuuenem, quoniam filius mortis est. et respondit <lb n="20"/>
            Lonathan patri suo: quare moritur? quid fecit? et<lb/>
             sustulit Saul lanceam in Ionathan, ut occideret eum</hi>. cui <lb/>
            parceret Saul, uera sibi dicenti quando nec filio pepercerit? <lb/>
            sic estis praetereuntes &lt; dei) mandata atque uestra statuentes. <lb/>
            denique non miramur, si, quia dicitur: <hi rend="italic">non potest damnari <lb n="25"/>
            absens,</hi> domini persequaris sacerdotes, quando uideamus sic <lb/>
            fuisse deo famulantes persecutum Saul. loquitur scriptura <lb/>
            dicens: <hi rend="italic">et dixit rex: morte morieris, Abimelech, et tu et omnis <lb/>
            domus patris tui,</hi> et infra: <hi rend="italic">et dixit rex cursoribus et stantibus <lb/>
            sibi: adducite et occidite sacerdotes domini, quoniam manus . <lb n="30"/>
             eorum cum Dauid est, quoniam cognouerant quod Dauid fugeret <lb/>
            et non, decooperuerunt aurem meam. et noluerunt pueri regis <lb/>
            ingerere manus suas aduersus sacerdotes domini</hi>.

<note type="footnote"> 8 I Reg. 19, 8—12. 18 18 ib. 20, 30 19 ib. 20, 31—33 <lb/>
            28 ib. 22, 16 29 ib. 22, 17 </note>

<note type="footnote"> 5 innocentem <hi rend="italic">om. v</hi> occidere] uis <hi rend="italic">add. V s. l. m. rec. et v</hi> <lb/>
            21 morietur v 24 dei <hi rend="italic">add. m. rec. in mg</hi>. 28 acimelech <lb/>
            31 dauit est <hi rend="italic">m. 1</hi> </note> 
<pb n="90"/>
            
</p></div></div></div></body></text></TEI>