Sed ut iterum ad Athanasii redeam causam, numquid non sciebas scriptum in Regnorum libro primo: et Samukel indicabat populum Israel in omnibus sanctificationibus, ut imperandum putares per domini sacerdotes fuisse damnandum innocentem? legisti Samuhel quod in omni sanctificatione iudicarit populum dei; et quia nolumus ab hac recedere iusta uia iudicandi, perpetimur persecutionem a te. non nouum, quando Saul persecutus fuerit iustum Samuhelem, cur ei uera dixerit, et quidem eum, per quem fuerit in regem unctus, per quem eum dominus ad tantam prouexerit gloriam. persequebatur Saul domini prophetam atque sacerdotem, quia non compos fuerit mentis; Saul alioquin quomodo sospes persequeretur eum quem sciret dei ministrum, dei spiritu plenum? persequebatur eum quem iugiter propter persecutoris ignorabat ingemuisse salutem. loquitur in libro primo Regnorum scriptura dixisse dominum ad Samuhel: usquequo luges tu in Saul? ecce expello illum, ne regnet super Israel. imple cornu tuo oleo et ueni, mittam te in domo Iesse usque in Bethlehem, quoniam uidi in filiis Iesse mihi in regem. et dixit Samuhez: 12 I Reg. 7, 16 26 ib. 16, 1. 2 » h 1 aligenigenarum 4 qui 5 ibi om. v 16 ac Cx m. rec.) 17 a te] at hoc add. m. rec. in mg. et v 19 et quidem scripsi, equi- A O » dem Vv 20 at prouexerit w m. rec.) 22 compua fuerit (corr . quomodo t m. rec.) quando (corr. m. rec.) pearsequaeretur 28 scire (\' m . n o rec.) spm (corr. m. rec.) 26 usquequando (corr. m. 1) 27 tuum v 28 bethleem quomodo ibo, ne audiat Saul et occidat me ? eum quaerebat consumere, quem iam multis meminerat modis dei esse hominem. homo dei ueniam persecutori poscendo non desistit, contra pestilentiae factus filius eius auferre animam quaerit; eo etenim usque persecutor extitit Samuhelis domini sacerdotis Saul, ut dixerit domino dicenti sibi ueni, mittam te: et quomodo ibo? audiet Saul et occidet Tne . conspicis, Constanti, recedentibus uobis a deo non uos homines, sed feras, sed beluas atque latrones aestimari. aut numquid in hoc, quod Athanasium iniuste persequeris, non eris Sauli conparandus? quando sis ita iugulare cupiens innocentem Athanasium, quomodo et ille fuerit interficere desiderans non solum Samuhelem, sed et Dauid, eos Saul nempe interficere minabatur, cum quibus cognoscebat esse deum. et uidit, inquit scriptura, Saul, quoniam dominus cum David est, et omnis Israel diligebat eum. et magis adiecit Saul timere a facie Dauid. et locutus est Saul ad Ionathan filium suum et ad omnes pueros suos, occidere Dauid . responde, imperator inpudentissime, si haec gerere potest dei habens spiritum. quo Saul coepit haec gerere tempore? nempe quo per Samuhel maledictus reprobatus est; eodem etenim tempore scriptum est recessisse deum ab eo, cum Dauid uero fuisse. quibus rebus probatur uos esse Arrianos sine spiritu dei, qui persequimini Athanasium uirum plenum spiritu sancto. et erat, inquit, Dauid in omnibus uiis suis sapiens, et dominus erat cum illo, et omnis Israel et Luda diligebant Dauid . igitur ut ea te agere possis cognoscere circa Athanasium quae egerit Saul circa Dauid, accipe scriptum: et Ionathan filius Saul diligebat Dauid ualde, et indicauit Ionatha Dauid dicens: Saul quaerit occidere te, et infra: et locutus est Ionatha ad patrem suum dicens: noli 14 I Reg. 18, 28 — 19, 1 24 ib. 18, 14. 16 28 ib. 19, 2. 30 ib. 19, 4-6 11 quando si (sed uando linea tramuersa m. 1 expunxit) V, quando sis v, quasi fort . 14 inquid 17 ionatha 21 dominum v 22 fuisset m. 1 25 et dñs — israel add. m. 1 in mg. inferiore 30 locuttus m. 1 peccare, rex, in seruum tuum Dauid, quoniam non peccauit in te, et facta eius bona sunt ualde. et posuit animam suam in manibus suis et occidit alienigenam, et fecit dominus salutem in Israel, et omnis Israel uiderunt et gauisi sunt. et ut quid peccas in sanguinem innocentem et occidere Dauid sine causa? et audiuit Saul uocem Ionathae filii sui, et iurauit Saul dicens: uiuit dominus, si mortuus fuerit Dauid, et infra: et adiectum est bellum fieri, et mualuit Dauid et expugnauit alienigenas et percussit illos plaga magna, et fugerunt a facie Dauid. et factus est in Saul spiritus malus, et ipse in domo sua dormiebat, et erat in manu eius lancea, et ecce psallebat in manibus suis. et quaerebat Saul percutere lancea Dauid et percussit, et declinauit Dauid a facie Saul. et percussit lancea in parietem, et Dauid fugit et saluus factus est. et factum est in illa nocte, et misit Saul nuntios ad domum Dauid, ut custodirent illum, quo mane occideret illum. et Dauid fugit et saluus factus est. et uenit ad Samuhel in Armathen, et renuntiauit ei omnia quae fecit Saul, et infra: et factus est iratus in Ionathan Saul ualde, et infra: et dixit: mitte haec, accipe iuuenem, quoniam filius mortis est. et respondit Lonathan patri suo: quare moritur? quid fecit? et sustulit Saul lanceam in Ionathan, ut occideret eum . cui parceret Saul, uera sibi dicenti quando nec filio pepercerit? sic estis praetereuntes < dei) mandata atque uestra statuentes. denique non miramur, si, quia dicitur: non potest damnari absens, domini persequaris sacerdotes, quando uideamus sic fuisse deo famulantes persecutum Saul. loquitur scriptura dicens: et dixit rex: morte morieris, Abimelech, et tu et omnis domus patris tui, et infra: et dixit rex cursoribus et stantibus sibi: adducite et occidite sacerdotes domini, quoniam manus . eorum cum Dauid est, quoniam cognouerant quod Dauid fugeret et non, decooperuerunt aurem meam. et noluerunt pueri regis ingerere manus suas aduersus sacerdotes domini . 8 I Reg. 19, 8—12. 18 18 ib. 20, 30 19 ib. 20, 31—33 28 ib. 22, 16 29 ib. 22, 17 5 innocentem om. v occidere] uis add. V s. l. m. rec. et v 21 morietur v 24 dei add. m. rec. in mg . 28 acimelech 31 dauit est m. 1