Quid dicis, Constanti, ad haec ? credo iam desinere te dicere: si non bene agerem, non essem tanto tempore regnans, quando uideas et alterum istum Manassem talia agentem quinquaginta septem annis regnasse; et quia diximus te alterum esse Manassem, omnia ipsius te habere conspice. ille in dei domo idololatriam constituit, totidem ipse fecisti in templo et aedibus domini; ille idola fecit adorari, usurpauit sibi quod domini dicebatur, ut deinceps dici possit idolorum; omnia haec et tu fecisti, quia Arrianam haeresem introduxisti in ecclesiam et qui blasphemiam tuam tamquam fidem catholicam statuisti suscipiendam, illam uero apud Niciam scriptam, quam nos scimus apostolicam euangelicamque, despuendam mandaris. ut tu nunc haec fieri concupisti, ita et Manasses omnibus idolis seruiendum esse mandauit, recedendum uero a deo. non ergo erit mirandum si tibi uindicasti aedes, quas colligere sumus soliti dei populum, et te idololatrem dixisti esse catholicum, quando uideas et Manassem fecisse istud quod tu nunc feceris; sic denique et tibi parcet dominus uiam tenenti Manasse, quomodo illi pe* percerit et quousque pepercerit, ut scriptum sit dormisse illum 9 08 super os Latinius; στόμα ει̉ς στόμα LXX 10 quod fort . 14 qui 16 et scripsi, te Vv 22 idolorum] cultor add. Coleti haeresim v 23 qui] quia Latinius 24 aput 29 in quas LatinWs, quo fort . 30 idolatrem V, idololatram v cum patribus suis et sepultum in Hierusalem et suscepisse loco illius regnum filium eius. numquid legis in bello illum interisse (a)ut aliqua ualitudine praegrauatum ? minime; sed quid sentis? credo, pro tua illa prudentia dicis inpune omnia illa cessisse Manasse regi. talis es tu, ut ita sentias de Manasse, quod enim, quia quinquaginta septem annis regnans filio tradidit regnum et ipse in pace defecerit, potuerint inpune ei cessisse tanta admissa. noli tibi ipse misereri ut temet ad deum uertas, noli corrigere nefarios actus tuos, et inuenies te torqueri cum Manasse, quem Manasses in eo uideris tu praecedere, quod enim ille tantum intra terminos Hierusalem sanguinem iustorum fuderit, tu autem toto fudisti ac fundis in regno Romano. sed, inquis, ille filios suos ante simulacra deorum suorum concremauit uel consecrauit; et tibi si fuissent, fecisses sine dubio eosdem Arrianam suscipere blasphemiam. an ignoras quia, sicut tunc placebant diabolo hi qui filios suos comburebant, quoniam quidem una esset illis mens derelinquendi creatorem et seruire creaturae, ita nunc nihil exigat diabolus a te, nisi ut neges unicum filium dei? hoc est illi acceptissimum sacrificium, ut sis credens quomodo et Arrius crediderit; plus est illi nostris temporibus hoc, ut dei neges filium, quam si temet in honore omnium daemonum ignibus uolueris concremari. uidet enim ab omnibus idolorum culturam despectam, quod uana fuerit inuentio; nunc est cupiens per uos suos famulos haereticos decipere nos dei seruos. quomodo, inquis, decipere? quomodo et te iam deceperit, ita et nos uult decipi. cum sis Arrianus, ad hoc te fingis Christianum, donec ueneno haeresis tuae possis inermes sauciare, quo possint deinceps non esse Christiani, quod nos sumus, sed quod uos estis Arriani. haec est sagina officiorum tuorum, quae per te exhibetur daemoniis. qui etenim nisi diabolus et eius filii dicere possunt de unico dei filio: filius est et non est uerus filius; deus est et non est uerus deus ? 3 ant scripsi, ut Vv, uel coni. Tilius 4 dices fort . 5 illi v 9 adetun actos 10 manaeses Y, manaasem v 13 fundes 20 illa 28 inermes Y, uermes v ergo tu cum dicis, Christianus sum sed non credo deum uerum habere filium, non credo unam potentiam patris et filii, cum dicis filium creaturam, factum illum ex nihilo, cum dicis fuisse, quando non fuerit, melius tu sacrificas diabolo quam tunc Manasses, quando filios suos aut per ignem omnibus consecrabat daemoniis aut cum concremabat. Doleo tibi, imperator, cum tantae sis insipientiae et cum sis tanta faciens mala, digneris tamen dicere: si non bene facerem, non adhuc in regno essem; iam me deus extinxisset . non conspicis istum Manassem in sacrilegio et in. crudelitate tibi comparandum, quod quinquaginta septem annis, ut saepe dixi, regnum tenuerit in Iudaea? hic utique qui fecerit derelinquere populum deum et seruirė idolis, hic utique qui in templo domini et in aedibus dei simulacra collocauerit, qui domum dei, qui sacrarium eius maiestatis idolorum fecerit sacrarium. sic et te patitur deus, sic sustinet quoad usque et familiam probet suam et dignos coronet et indignos tecum, nisi te correxeris, ad aeternam puniat poenam. ceterum crede quod possit sic et tunc Manassem et nunc te, in uno atomo exstinguere oculorum, sed parcit, non quia non possit, sed quia dignum sit et eius coronari cultores contra uestram manentes crudelitatem immobiles et uos inimicos eius clementiae, si tales ut estis durare censueritis, ad poenam damnet sempiternam. tu ut dicas: si non bene agerem, numquam adhuc imperarem, faciunt illi qui te errantem non solum corrigi nolunt, sed ut et pereas inpellunt. non mirum; scriptum est enim et te et illos tales futuros: laudatur peccator in desideriis animae suae, et qui iniqua gerit benedicetur. exacerbauit dominum peccator, secundum multitudinem irae. suae non inquiret; non est deus in conspectu eius, inquinat.ae sunt uiae eius in omni tempore; auferuntur iudicia eius a . 27 Ps. 9, 24—26 (10, 3-5) 6 cum] p add. V 7 cur addidi 9 extincxisset 10 incredulitate v; cf. 58, 12 12 iudea 18 delinquere populum domini v . 17 et (ante familiam) om. v 31 auferantur v facie eius . cum igitur tu dicis: bene facimus tollere episcopos illos qui confitentur se tenere fidem apud Niciam scriptam et constituere eos qui confiteantur, sicuti confitebatur Arrius; et illi dicant: recte utique tu es paccator ille qui laudaris iniuste pro desideriis animae tuae; et tu es iniquus, qui, cum sis derelictus pro blasphemiis tuis a deo, tamen cum adulatoribus tuis quodcumque delinquis non reprehendatur, sed magis dicatur bene te agere . cum dicis: bene feci ad Alexandriam mittere militem ad auferendum Athanasium, et illi rectissime dicunt: tu cui conparandus eris, nisi illi qui per psalmographum notatur a spiritu sancto, quod enim, cum gerat iniqua, cum sit pessimus et execrabilis, tamen cupiens sit laudari ? dicis: nisi bene agerem, non adhuc mihi pepercisset deus; et inuenio dictam ad deum; propterea quod hos qui exerrarint partibus corripis, et eos qui peccant admonens adloqueris, ut derelicta mal ilia credant in te, domine. et illos enim antiquos inhabitatores terrae tuae odiens, quoniam odibilia tibi opera faciebant per medicamina et sacramenta iniusta, et filiorum necatores sine misericordia uoluisti perdere per manus parentum nostrorum, ut dignam percipiat peregrinationem filiorum dei quae tibi omnium carior est terra. sed et his tamquam hominibus pepercisti et misisti antecessores exercitus uespas, ut illos partibus exterminarent. numquid inpotens eras inpugnare, impios iustis subicere aut bestiis saeuissimis aut uerbo duro simul perdere ? sed portibus iudicans dabas locum paenitentiae, non ignorans quoniam nequam est natio eorum et naturalis malitia illorum et quoniam non poterat mutari cogitatio illorum in perpetuo; semen enim erat maledictum ab initio nec timens aliquem ueniam dabas peccatis eorum. quis enim dicet tibi: quid fecisti? aut quis stabit contra iudicium tuum ? 14 Sap. 12, 2—12 f 4 rectae 5 iniustae 6 adolatoribus 7 deliqais 11 psalmografum 18 laudare 15 exer///rarint V, execrarint v partibus Tilius in not., patribaa Vv 16 adloquaeris militiae 20 percipiat scripsi, percipiant Vv peregrinationea V; em. Tilius in notis 29 aliquam v 30 aut quis t1, aut qui V