Ne tibi itaque placeas, quod non statim tibi reddiderit deus, quando uideas huic Achab et uxori eius Iezabel, qui etiam prophetas occiderint domini, qui in tanto scelere fuisse inueniantur uersati, ut nullum in terra Israel dei se hominem confitentem permiserint demorari, pepercitum fuerit diutissime. noli hoc intueri quod, cum sis malefaciens, superbias tamen in sceleribus tuis; sed illud, obsecro te, uideas quod, nisi te conuerteris, ut illis sero licet reddita sunt merita operum suorum, ita et tibi posse repraesentari. ne dixeris: diu hinc in regno sum, hinc potens sum, quod enim bonam fidem teneam, quod faciam recte persequendo eos qui credunt, quomodo sese continet illa fides descripta apud Niciam.: haec, inquam, ne dixeris, sed illa precor te uideas, quod enim ad hoc sis post tanta funera tua superbiens, ut aut audiens nos dei sacerdotes temet conuertas ad deum aut certe percipias digna factorum tuorum tunc, quando dicere non ualebis inscium te errasse. haec ita esse aduerte exemplo admonitus Achab et prophetarum domini interfectoris et omnium daemonum cultoris. hunc tam sceleratum intellege ideo post tanta scelera fuisse in regno diu reseruatum, ut tandem se si uelit conuerteret, cui non solum non repraesentantur malorum factorum suorum merita, sed et in angustiisjiuuatur ad hoc sine dubio, ut possit conicere non se per Baal et reliquos daemones, quos ethnici deos nuncupant, uindicatum, sed per deum Israel, cuius prophetam secum uideret loquentem atque sibi declarantem, quonam modo deus fuisset inimicos Israelitarum ad nihilum redacturus. obsederat enim filius Ader rex Samariam 7 quot 8 acab 20 apnt 21 adhoc (pro adhuc) Latinius 31 bahal 34 inimicus-\' 4* cum aliis triginta duobus regibus, iaotitans adeo tamquam nihil se habere Israelitas, ut unum se hominem omnem multitudinem Israelitarum superaturum. hunc alienigenam fecit nihil ante Israel deus. cui uieit deus regi? nempe Achab, ei qui eum dereliquerat, qui Baali et omnibus daemoniis seruire Israel fecerat, cui propterea auxiliatus est, nempe ut crederet quia sit deus solus iste cuius erat populus Israel et non alius praeter ipsum, qui ei uicerat, ut uideret Achab, quia fuisset aequum tandem corrigeret errores suos. mox ut aedificare aduersarius coepit obsidionem ad ciuitatem Israelitarum, et ecce, inquit scriptura sacra, prophetes unus accessit ad regem Israel et dixit : haec dicit dominus, si audisti sonum magnum istum? ecce ego hodie tradam eum in manus tuas, et scies quoniam ego sum dominus. et dixit rex: in quo?et dixit prophetes: in pueris principum regionum, et dixit rex : quis committet pugnam? et dixit prophetes: tu . et infra: et exierunt pueri de ciuitate principum regionum et exercitus qui post illos, et percussit unusquisque quem inuenit secus se, et fugerunt Syri, et persecutus est Israel . quomodo dicis, Constanti : si non bene seruirem deo, si non recte credens fuissem, numquam regnum Romanorum in mea uidissem potestate conlocatum aut sic diu fuissem uiuens in regno ? quando uideas Achab regi Israel more gentilium uiuenti et populum dei, sicuti et tu auertis, uertenti a deo dictum ab eo, in quem delinquebat, cuius praecepta docebat pro nihilo: trado. eum in manus tuas, ut scias quoniam ego sum deus . qu igitur ilium eripuit a filio Iaderis Syriae regis, sic etiam te ab omnibus perimere cupientibus eripuit atque eripit, ad hoc utique, ut possis cognoscere quia ipse sit deus patriarcharum ac martyrum, ad hoc ut conicere possis non pro meritis fidei 10 m Beg. ?0, 13. 14 1Q ib. 20, 17, 19. 20 2 israhelitas 3 superaturum] croderet aut diceret add. Coleti falso 5 bahali 9 cui scripsi, quia, Yv, qui Coleti 9 corrigere exspectes sed nihil mutandum enuntiatum mox ut — Israelitarum uulgo cum praecedentibus coniungitur U inquid prophetis 14 et dixit et dixit rex m. 1 20 rectae 27 Aderis Gallandius 28 perime tuae ac uitae tibi uictoriam tributam, quando sis Achab m omnibus regi similis, sed sic tibi contra merita tua exhibitam misericordiam ab eo, quem dereliquisti, ut fuerit Achab exhibita. si enim dixeris propterea te uincere aduersarios tuos, quia bene sis credens, potuit et Achab dixisse idolerum cultor et prophetarum sanctorum interemptor. ad hoc ergo te reser. uatum, ut errores corrigeres tuos, non uides? ilico ut occupasti Italiam, ecclesiam eius temptasti uertere; dixisti deum patrem non esse uerum -deum patrem, unicum negans eius filium, adfirmans non esse illum uerum filium. adstruxisti etiam sanctum paracletum spiritum fabricatum esse ex nihilo, defendere temptasti, quod unicus dei filius fuerit quando non fuerit; apostolicam atque euangelicam traditionem quo potuisses tollere e medio, operam totis tuis dedisti uiribus, episcopos dei iudicio ordinatos tua amon-eri fecisti auctoritate* haereticos locis eorundem constituendos duxisti; qui possint tuam praedicare haeresem; manu militari pugnasti contra ecclesiam in Alexandria, quam plurimos episcoporum relegasti in exiliis, in metallis, coniecisti in carcerem, certum etiam numerum interfecisti ex omnibus dei cultoribus. cum haec egeris, tamen dicis: nisi bene essem faciens et integre essem credens, numquam adhuc me deus regnare permitteret, tamquam idcirco et circa Achab ac ceteros coidololatres tuos fuerit deus patiens, quia fuerint rectam tenentes uiam. tu ergo, quia sit peccatis tuis patiens pro sua infatigabili pietate sicuti fuerit et Achab regi, arbitraris non te delinquere, sed pro meritis tuis tibi parci, quem Achab etiam in hoc imitaris quod enim sis eos diligens qui tibi mala suadeant, eos uero perdens qui tibi salutis tuae causa quae sunt uera dicant. ut enim ad Achab quadringenti illi pseudoprophetae quod possent illum omnia felicia consequi loquebantur, contra uero dei dicebat propheta Michaeas, quod essent illum cuncta consecutura mala, et ille magis diligebat eos pseudoprophetas 2 exibitam 5 cultorum Vv; em. Tfflus 7 corrigeris 9 eius negans v 15 iuditio fere semper auctoritatem 17 haeresim v 23 coidololatras v 26 acha 82 micheas quam uerum domini prophetam, ita et tu amas cohaereticos tuos Arrianos, ipsorum dictis obtemperas, nos omnes domini sacerdotes execraris, primo omnium, cur dei filium uerum dei filium confiteamur, secundo cur non tibi adulemur, cur te in periculo esse asseueramus et dicamus, nisi te conuerteris ad deum, quod sis in aeternam poenam uenturus. Et ut credere possis dei semper odio habitos homines ab hominibus apostaticis, amatos uero inimicos dei religionis, hoc est diaboli cultores, accipe quos amauerit Achab et quem odio habuerit. et dixit Iosafat rex Iuda ad regem Israel: interrogate nunc hodie dominum. et conuocauit rex Israel omnes prophetas quasi quadringentos uiros, et dixit illis rex Achab : si ibo in Remma ad Galaath in pugnam aut cessabo ? et dixerunt : ascende . et infra: et dixit Iosafat ad regem Israel: non est hic prophetes domini, et interrogabimus dominum? et dixit Achab rex Israel ad Iosafat regem: unus est per quem interrogemus dominum, sed ego odi illum, quoniam non loquitur de me bona . item, posteaquam dixisset propheta domini ad illum Michaeas ne ascenderet, quoniam si ascendisset, non esset reuersurus: dixit rex Israel ad Iosafat regem Iuda: nonne dixi ad te, quoniam prophetat mihi hic non bona, sed magis mala ? uidebantur mala et excordi ei quem iam obsederat diabolus, mala ea quae a dei dicebantur seruo et illa bona iudicabantur quae a seruis dicebantur diaboli. nec mirandum itaque, si illos audiebat Achab, quos ut audiret faciebat diabolus, mancipia uidelicet sua, et si illos audire nollet, quos deus suos esse seruos et ipsa tolerantia passionum et ipsa constantia adseuerationis manifestabat illis. pseudoprophetae ditati honoratique dimissi sunt a rege, Michaeas uero propheta domini recluditur in carcerem, et dicitur: manducet panem doloris donec redeam; et tamen iuxta serui dei 10 m Reg. 22, 5. 6 14 ib. 22, 7. 8 20 ib. 22, 18 30 ib. 22, 27 1 et Col., ut V 4 adolemur 5 asseramus fort . 7 et 10 hodio 9 et sic infra Iosafath 13 galaat 15 prophetes v, protes V 16 acaph 17 hodi 18 postea quem 19 micheas 22 et] ea fort . 25 audebat 29 miheas dictum reuersus minime est. ita et ipse agis, Constanti; diligis eos qui trahunt temet secum ad mortem perpetuam, qui ad omnem interitum tuam ducunt animam, odio habere dignaris contra eos qui te sunt optantes dei fieri amicum. ne tibi glorieris quod, cum tanta sis faciens, tamen regni gloria pollens hanc adhuc possideas fragilem uitam, quando et Hieroboam filius Ioas quod regnauerit in Israel quadraginta et unum annis in Samaria narrent sacrae litterae, et quidem derelicto deo seruiens idolis et quidem non recedens de Achab regis Israel malitiis atque Hieroboam sacrificiis. male, inquis, si fecissem, iam me deus amouisset de regno, quasi non filius Amasiae propterea quod non recesserit a superuacuis, inpletus lepra quidem fuerit, sed tamen quinquaginta duo annis regnauerit in Hierusalem. sed tu in eo potior Oziae regis, quia tu non elefantiam habeas, quae cum temet omnes consumere possit artus, sed illam quae animam ualeat penitus maculare. dole tibi nobiscum et mitte lacrimas pro te; conspice quomodo maculet corpus haec uidetur elefantia, quomodo consumat membra leprae uirus. intellege quod sic Arriana haeresis, elefantia uestra, interna illa omnia tua maculet; aduerte, quod enim sic efficiat hominem tuum interiorem sicuti et haec, quae conprehenderit hos quos uideas elefantiam infusos. ne dixeris: nisi bene agerem, numquam tanto tempore imperarem, numquam adhuc uiuere fuissem permissus, quando et Manassem cernas filium Ezechiae regis regem Iudae \' sedecim annorum suscepisse regnum et quinquaginta septem annis regnasse; de quo quae sint scripta cum audieris, inuenies profecto eiusdem te imitatorem esse, et non incipies mirari quod, malefaciens cum sis, tamen adhuc parcatur tibi, cernens Manassem, cuius tu in crudelitate et.sacrilegio non minor es, quod tanta agentem regnum tenuerit quinquaginta 1 resnersus 3 odeo m. 1 4 obtantes m. 1 5 gloriaeris 8 narrant v 9 acab 14 regis scripsi, regi Vv 18 quae add. Latinius; haec uidelicet coni. Coleti 19 laeprae 22 elephantia Latinius .25 ezeciae 26 LVII V, quinquaginta quinque Latinius et sic infra 30 mannassem crudelitate] cf. p. 59, 11 31 tanta agentem, quod an regnum ten[ere uol]uerit (sc . deus) ? septem annis. et dermiuit, inquit scriptura.Escchias cum patribus suis, et sepultus est in ciuitate dexid, et regnauit Manasses filius eius pro eo . eum esset rex sedecim annorum Manasses cum regnaret, et quinquaginta septem annis regnauit in Hierusalem, et nomem erat matris eius Ebsibas. et fecit quod malignum est ante conspectum domini secundum abominationes gentium, quos eiecit dominus a faeie filiorum Israel. et aedificauit excelsa quae destruxerat Escchias pater ipsius, d aedificauit sacrarium Baal et fecit lucos sicut fecit Achab rex Israel, et adorauit omnem militiam caeli et seruiuit illis. et aedificauit sacrarium in ducbus aedibus domus domini et induxit filios suos in ignem et augurabatur et fecit pythones et diuinos multos, ut faceret quod malignum est im oculis animae suae, ut exacerbaret dominum deum. et fecit sculptilia lucorum quae fecit in domo, quam dixit dominus ad dauid et ad Salomonem filium eius: in domo ista et i. Hierusalem, quam elegi et omnibus tribubus Israel, ponere nomen meum i. acternum, et non adponam pedem in Israd monere a terra quam dedi, sed si audierint me per omnia. quae mandaui eis, et secundum legem, quam mandauit eis puer meus Moyses. et non audierunt . et quoniam ualide aspernatus est Manasses et seduxit eos Manasses, ut facerent quod malignum est super omnes gentes quas abstulit dominus a facie Israel. et locutus est dominus in manu puerorum suorum prophetarum quae fecit Manasses rex Iuda simulacra, secundum omnia quae fecit Amorrhaeus qui erat ante faciem eius, et peccare feeit Iuda in idolis suis; propter hoc haec dicit dominus deus Israel: ecce ego adduco mala in Hierusalem et in Iuda; omnes qui audierint haec tinnibunt aures eorum utraeque. et extendam im Hierusalem mensuram Samariae et pondus domus Achab et deleam Hierusalem quemadmodum deletur 1 im Reg. 20, 21 — 21, 18 1 inqaid ezecias 3 manases 7 quos V, quas v egecit 9 bahal 11 dnabus Coleti 12 phytones 18 et non s. L m. 1 alt. in om. Gallandius 21 andierint Vv; em. Col . adspernatus 23 facia 26 amorrens buxum de poste ante faciem eius. et dabo eos in manus ini* micorum ipsius, et erunt in direptionem et conbustionem omnibus inimicis eorum, quoniam proiecti sunt de post me, et erant de post me et erant exacerbantes me, ex qua die exierunt patres eorum de terra Aegypti usque in hunc diem. et cetera uerborum Manasse et omnia quae fecit, quemadmodum peccare fecit Israel, nonne haec scripta sunt in libro uerborum dierum regum Iuda et quemadmodum sanguinem innocentium fudit multum ualde, usque dum impleret Hierusalem super os, extra peccatum, quae peccare fecit Iuda, ut faceret quod malignum est in conspectu domini dei ? et dormiuit Manasses cum patribus suis, et regnauit filius eius pro eo, cum esset annorum uiginti duo Amos .