Quae ne dicantur etiam de te, quaeso temet eripias a nefando Arrianorum coetu, quaeso sis Christianus ut ante eras ex Arriano, nec nobis indigneris quod actus tuos et Hieroboae aequemus; sed magis obsecro conspicias has omnes instructiones potius quam increpationes nuncupandas sospitatis tuae me bono ingerere. conpararis etenim a nobis Hieroboae. nostris temporibus quia sic cunctos a deo fueris conatus uertere, sicut ille populum fuerit conatus Israel facere apostatam ex dei cultore. nolo adhuc hinc tibi aliquid spei promittas, quod enim male sis faciens et tamen regnes, cum uideas et Hieroboam diu regnasse in scelere suo, sed et filium Salomonis totidem et idololatriam gerentem in eodem defunctum scelere, 14 m Reg. 18, 38. 34 3 et V, haec v, ea fort . 4 post dei spatium fere 15 litterarum 5 metum m. 1 7 quem v, quod V 28 aequaemus 28 cultorem 31 idolatriam item eius filium Abiud, de quo scriptum inuenio: et abiit in peccatis patris sui, quae fecit in conspectu eius, et non erat cor eius consummatum cum domino deo suo, sicut erat cor Dauid patris eius, et tamen cum seruirent idolis, fuerint in regno et mortui sint in ea dignitate, et tradiderint filiis suis auctoritatem regni. ne itaque etiam in eo plaudeas, quod enim pater uester uobis tradiderit regnum, dicens: nisi pater meus bene fecisset conferre se ad Arrianos, um eius fiMi regnaremus . nolo dicas: si haereticus essem, numquam tantum imperarem, numquam me permitteret deus adhuc in regno esse, quando uideas uiginti quatuor annis regnasse Basiam filium Achiae super Israel, de quo scriptum inuenisti in Regnorum libro terti??? : et, fecit malignum coram domino et abiit in uiam Hieroboam filii Nabath; eb in pescatis eius quemadmodum peccauit in Israel . qui Basis re-x debuerat utique metuere ne fuisset percussus ut Hieroboas, si a uiis recessisset domini. sed ita. estis qui a deo declinatis, ut cum uobis fuerit libitum in iniuriam, dei suscipere officium idololatriae, non possetis nec illorum qui iam iudicati fuerint terreri exemplo, conuerti ad deum. scriptum est etiam de Iambre. rege: et fecit malignum in conspectu domini, et maligne fecit super- omnes qui fuerunt ante eum et abiit in omnem uiam Hieroboam filii Nabath in peccatis eius ; et tamen hic quii dicitur super omnes peccasse, qui ante illum fuerant reges, non statim ut dereliquit deum exstinctus est nec per aliquam grauem ualitudinem est uexatus, ut grauiori poena fuisset nisus interemptus qui grauius describitur deliquisse.aides, Constanti, tametsi contingat tibi in summa felicitat» in hac temporaria uersari uita, tamen magis te timere debere, quod dei reserueris iudicio ; et licet etiam quii statim extinguuntur; quibus hic aliqua. diuinitus inrogatur poenarum, post descensum semper torque-. 1 m Reg. 15, 8 18 ib. 15, 34 20 ib. 16, 25. 26 1 Abia- Latinius abia m. 1 5 sant dignatbte m. 1 6 plagdas v 8 bene s. Z. m. 1- 11 Baasan Latinius 18 posntis Latinius 19 territi Latinius falso 25 aliquem XIIII. 4 antur, tamen tu si in summa uiuens felicitate fueris hinc raptus, aduerte qualiter in te uindicta sit processura, qui in tanto inueniaris scelere. ne hinc itaque quicquam tibi adscripseris felicitatis, quod cum sis negans filium unicum dei, quod cum eius familiam persequaris, tamen adhuc spiritus tuus in corpore illo carnifice sit manens, quando consideres etiam filium Asab annis triginta quinque, cum fuerit ut tu sacrilegus, regnasse apud ludaeos; de quo scriptum esse legisti: abiit in uias Asab patris sui, et non declinauit ab illis, ut faceret quod rectum erat in conspectu domini, sed ab excelsis non abstinuerunt et sacrificabant in excelsis et incendebant . ecce etiam hic describitur rex in pace dormisse. cum itaque fuerit triginta quinque annis idololatriam gerens, ne tibi adscribas ad gloriam et dicas: idcirco non aliqua uulneror plaga, idcirco non iam extinctus sum, sed adhuc ųiuo regnum imperii Romani possidens, quia sim bene credens; quia Arrii recta sit fides, quia fecerim bene remouere episcopos et alios tales instituerim quales concupierit Arrius . noli, inquam, hinc tibi gloriari, quod cum haec sis faciens, tamen superbias, quando uideas istam regem. triginta quinque annis tenuisse regnum, in pace fuisse exemptum. si igitur potuit illis, quia ita exempti sint, inpune idololatriae crimen cedere, poterit et tibi, Constanti. conuerte te itaque ad. dominum, ne talis inueniaris qualis est inuentus Achab, de quo scriptum inuenio: et fecit Achab malignum in conspectu domini, et maligne fecit super omnes qui fuerunt ante eum. et non fuit illi satis ut ambularet in peccatis Hieroboam filii Nabatk, sed et accepit uxorem Iesabel filiam Basan et Hela regis Sidoniorum. et abiit et seruiuit Baali et adorauit eum et statuit sacrarium Baali in domo religionum suarum, quam aedificauit in Samaria; et fecit Achab lucum, ut faceret 9 m Reg. 22, 43. 44 (cf. ib. 16, 28 et H Paral. 20, 82. 33) 25 m Beg. 16, 30-33. 3 quidcumque v 7 Asa Latinius, basa Y 18 idolatriam fc 18 concupiuerit v 21 exemtum 22 inpmiae 24 acap 25 acap 28 zezabel basan 29 Hela] Ethbaal Latinius habiit bahali 80 sacrario bahali regionum m . 1 \' exacerbationem, ut exacerbaret deum et animam suam disperderet, et malignum fecit super omnes reges Israel qui fuerunt ante eum . noli adhuc te sinere esse apud Arrianos, sed fac transitum ad nos Christianos, quibus sunt ita cunctae haereses ut est Baal . sic uos nunc nobis estis haeretici, ut illis illorum temporum dei cultoribus fuerint illi qui idolis immolabant; per hanc haeresim tuam mihi crede quod talis sis nostris temporibus, qualis fuerit et Achab. Ne tibi itaque placeas, quod non statim tibi reddiderit deus, quando uideas huic Achab et uxori eius Iezabel, qui etiam prophetas occiderint domini, qui in tanto scelere fuisse inueniantur uersati, ut nullum in terra Israel dei se hominem confitentem permiserint demorari, pepercitum fuerit diutissime. noli hoc intueri quod, cum sis malefaciens, superbias tamen in sceleribus tuis; sed illud, obsecro te, uideas quod, nisi te conuerteris, ut illis sero licet reddita sunt merita operum suorum, ita et tibi posse repraesentari. ne dixeris: diu hinc in regno sum, hinc potens sum, quod enim bonam fidem teneam, quod faciam recte persequendo eos qui credunt, quomodo sese continet illa fides descripta apud Niciam.: haec, inquam, ne dixeris, sed illa precor te uideas, quod enim ad hoc sis post tanta funera tua superbiens, ut aut audiens nos dei sacerdotes temet conuertas ad deum aut certe percipias digna factorum tuorum tunc, quando dicere non ualebis inscium te errasse. haec ita esse aduerte exemplo admonitus Achab et prophetarum domini interfectoris et omnium daemonum cultoris. hunc tam sceleratum intellege ideo post tanta scelera fuisse in regno diu reseruatum, ut tandem se si uelit conuerteret, cui non solum non repraesentantur malorum factorum suorum merita, sed et in angustiisjiuuatur ad hoc sine dubio, ut possit conicere non se per Baal et reliquos daemones, quos ethnici deos nuncupant, uindicatum, sed per deum Israel, cuius prophetam secum uideret loquentem atque sibi declarantem, quonam modo deus fuisset inimicos Israelitarum ad nihilum redacturus. obsederat enim filius Ader rex Samariam 7 quot 8 acab 20 apnt 21 adhoc (pro adhuc) Latinius 31 bahal 34 inimicus-\' 4* cum aliis triginta duobus regibus, iaotitans adeo tamquam nihil se habere Israelitas, ut unum se hominem omnem multitudinem Israelitarum superaturum. hunc alienigenam fecit nihil ante Israel deus. cui uieit deus regi? nempe Achab, ei qui eum dereliquerat, qui Baali et omnibus daemoniis seruire Israel fecerat, cui propterea auxiliatus est, nempe ut crederet quia sit deus solus iste cuius erat populus Israel et non alius praeter ipsum, qui ei uicerat, ut uideret Achab, quia fuisset aequum tandem corrigeret errores suos. mox ut aedificare aduersarius coepit obsidionem ad ciuitatem Israelitarum, et ecce, inquit scriptura sacra, prophetes unus accessit ad regem Israel et dixit : haec dicit dominus, si audisti sonum magnum istum? ecce ego hodie tradam eum in manus tuas, et scies quoniam ego sum dominus. et dixit rex: in quo?et dixit prophetes: in pueris principum regionum, et dixit rex : quis committet pugnam? et dixit prophetes: tu . et infra: et exierunt pueri de ciuitate principum regionum et exercitus qui post illos, et percussit unusquisque quem inuenit secus se, et fugerunt Syri, et persecutus est Israel . quomodo dicis, Constanti : si non bene seruirem deo, si non recte credens fuissem, numquam regnum Romanorum in mea uidissem potestate conlocatum aut sic diu fuissem uiuens in regno ? quando uideas Achab regi Israel more gentilium uiuenti et populum dei, sicuti et tu auertis, uertenti a deo dictum ab eo, in quem delinquebat, cuius praecepta docebat pro nihilo: trado. eum in manus tuas, ut scias quoniam ego sum deus . qu igitur ilium eripuit a filio Iaderis Syriae regis, sic etiam te ab omnibus perimere cupientibus eripuit atque eripit, ad hoc utique, ut possis cognoscere quia ipse sit deus patriarcharum ac martyrum, ad hoc ut conicere possis non pro meritis fidei 10 m Beg. ?0, 13. 14 1Q ib. 20, 17, 19. 20 2 israhelitas 3 superaturum] croderet aut diceret add. Coleti falso 5 bahali 9 cui scripsi, quia, Yv, qui Coleti 9 corrigere exspectes sed nihil mutandum enuntiatum mox ut — Israelitarum uulgo cum praecedentibus coniungitur U inquid prophetis 14 et dixit et dixit rex m. 1 20 rectae 27 Aderis Gallandius 28 perime tuae ac uitae tibi uictoriam tributam, quando sis Achab m omnibus regi similis, sed sic tibi contra merita tua exhibitam misericordiam ab eo, quem dereliquisti, ut fuerit Achab exhibita. si enim dixeris propterea te uincere aduersarios tuos, quia bene sis credens, potuit et Achab dixisse idolerum cultor et prophetarum sanctorum interemptor. ad hoc ergo te reser. uatum, ut errores corrigeres tuos, non uides? ilico ut occupasti Italiam, ecclesiam eius temptasti uertere; dixisti deum patrem non esse uerum -deum patrem, unicum negans eius filium, adfirmans non esse illum uerum filium. adstruxisti etiam sanctum paracletum spiritum fabricatum esse ex nihilo, defendere temptasti, quod unicus dei filius fuerit quando non fuerit; apostolicam atque euangelicam traditionem quo potuisses tollere e medio, operam totis tuis dedisti uiribus, episcopos dei iudicio ordinatos tua amon-eri fecisti auctoritate* haereticos locis eorundem constituendos duxisti; qui possint tuam praedicare haeresem; manu militari pugnasti contra ecclesiam in Alexandria, quam plurimos episcoporum relegasti in exiliis, in metallis, coniecisti in carcerem, certum etiam numerum interfecisti ex omnibus dei cultoribus. cum haec egeris, tamen dicis: nisi bene essem faciens et integre essem credens, numquam adhuc me deus regnare permitteret, tamquam idcirco et circa Achab ac ceteros coidololatres tuos fuerit deus patiens, quia fuerint rectam tenentes uiam. tu ergo, quia sit peccatis tuis patiens pro sua infatigabili pietate sicuti fuerit et Achab regi, arbitraris non te delinquere, sed pro meritis tuis tibi parci, quem Achab etiam in hoc imitaris quod enim sis eos diligens qui tibi mala suadeant, eos uero perdens qui tibi salutis tuae causa quae sunt uera dicant. ut enim ad Achab quadringenti illi pseudoprophetae quod possent illum omnia felicia consequi loquebantur, contra uero dei dicebat propheta Michaeas, quod essent illum cuncta consecutura mala, et ille magis diligebat eos pseudoprophetas 2 exibitam 5 cultorum Vv; em. Tfflus 7 corrigeris 9 eius negans v 15 iuditio fere semper auctoritatem 17 haeresim v 23 coidololatras v 26 acha 82 micheas quam uerum domini prophetam, ita et tu amas cohaereticos tuos Arrianos, ipsorum dictis obtemperas, nos omnes domini sacerdotes execraris, primo omnium, cur dei filium uerum dei filium confiteamur, secundo cur non tibi adulemur, cur te in periculo esse asseueramus et dicamus, nisi te conuerteris ad deum, quod sis in aeternam poenam uenturus. Et ut credere possis dei semper odio habitos homines ab hominibus apostaticis, amatos uero inimicos dei religionis, hoc est diaboli cultores, accipe quos amauerit Achab et quem odio habuerit. et dixit Iosafat rex Iuda ad regem Israel: interrogate nunc hodie dominum. et conuocauit rex Israel omnes prophetas quasi quadringentos uiros, et dixit illis rex Achab : si ibo in Remma ad Galaath in pugnam aut cessabo ? et dixerunt : ascende . et infra: et dixit Iosafat ad regem Israel: non est hic prophetes domini, et interrogabimus dominum? et dixit Achab rex Israel ad Iosafat regem: unus est per quem interrogemus dominum, sed ego odi illum, quoniam non loquitur de me bona . item, posteaquam dixisset propheta domini ad illum Michaeas ne ascenderet, quoniam si ascendisset, non esset reuersurus: dixit rex Israel ad Iosafat regem Iuda: nonne dixi ad te, quoniam prophetat mihi hic non bona, sed magis mala ? uidebantur mala et excordi ei quem iam obsederat diabolus, mala ea quae a dei dicebantur seruo et illa bona iudicabantur quae a seruis dicebantur diaboli. nec mirandum itaque, si illos audiebat Achab, quos ut audiret faciebat diabolus, mancipia uidelicet sua, et si illos audire nollet, quos deus suos esse seruos et ipsa tolerantia passionum et ipsa constantia adseuerationis manifestabat illis. pseudoprophetae ditati honoratique dimissi sunt a rege, Michaeas uero propheta domini recluditur in carcerem, et dicitur: manducet panem doloris donec redeam; et tamen iuxta serui dei 10 m Reg. 22, 5. 6 14 ib. 22, 7. 8 20 ib. 22, 18 30 ib. 22, 27 1 et Col., ut V 4 adolemur 5 asseramus fort . 7 et 10 hodio 9 et sic infra Iosafath 13 galaat 15 prophetes v, protes V 16 acaph 17 hodi 18 postea quem 19 micheas 22 et] ea fort . 25 audebat 29 miheas dictum reuersus minime est. ita et ipse agis, Constanti; diligis eos qui trahunt temet secum ad mortem perpetuam, qui ad omnem interitum tuam ducunt animam, odio habere dignaris contra eos qui te sunt optantes dei fieri amicum. ne tibi glorieris quod, cum tanta sis faciens, tamen regni gloria pollens hanc adhuc possideas fragilem uitam, quando et Hieroboam filius Ioas quod regnauerit in Israel quadraginta et unum annis in Samaria narrent sacrae litterae, et quidem derelicto deo seruiens idolis et quidem non recedens de Achab regis Israel malitiis atque Hieroboam sacrificiis. male, inquis, si fecissem, iam me deus amouisset de regno, quasi non filius Amasiae propterea quod non recesserit a superuacuis, inpletus lepra quidem fuerit, sed tamen quinquaginta duo annis regnauerit in Hierusalem. sed tu in eo potior Oziae regis, quia tu non elefantiam habeas, quae cum temet omnes consumere possit artus, sed illam quae animam ualeat penitus maculare. dole tibi nobiscum et mitte lacrimas pro te; conspice quomodo maculet corpus haec uidetur elefantia, quomodo consumat membra leprae uirus. intellege quod sic Arriana haeresis, elefantia uestra, interna illa omnia tua maculet; aduerte, quod enim sic efficiat hominem tuum interiorem sicuti et haec, quae conprehenderit hos quos uideas elefantiam infusos. ne dixeris: nisi bene agerem, numquam tanto tempore imperarem, numquam adhuc uiuere fuissem permissus, quando et Manassem cernas filium Ezechiae regis regem Iudae \' sedecim annorum suscepisse regnum et quinquaginta septem annis regnasse; de quo quae sint scripta cum audieris, inuenies profecto eiusdem te imitatorem esse, et non incipies mirari quod, malefaciens cum sis, tamen adhuc parcatur tibi, cernens Manassem, cuius tu in crudelitate et.sacrilegio non minor es, quod tanta agentem regnum tenuerit quinquaginta 1 resnersus 3 odeo m. 1 4 obtantes m. 1 5 gloriaeris 8 narrant v 9 acab 14 regis scripsi, regi Vv 18 quae add. Latinius; haec uidelicet coni. Coleti 19 laeprae 22 elephantia Latinius .25 ezeciae 26 LVII V, quinquaginta quinque Latinius et sic infra 30 mannassem crudelitate] cf. p. 59, 11 31 tanta agentem, quod an regnum ten[ere uol]uerit (sc . deus) ? septem annis. et dermiuit, inquit scriptura.Escchias cum patribus suis, et sepultus est in ciuitate dexid, et regnauit Manasses filius eius pro eo . eum esset rex sedecim annorum Manasses cum regnaret, et quinquaginta septem annis regnauit in Hierusalem, et nomem erat matris eius Ebsibas. et fecit quod malignum est ante conspectum domini secundum abominationes gentium, quos eiecit dominus a faeie filiorum Israel. et aedificauit excelsa quae destruxerat Escchias pater ipsius, d aedificauit sacrarium Baal et fecit lucos sicut fecit Achab rex Israel, et adorauit omnem militiam caeli et seruiuit illis. et aedificauit sacrarium in ducbus aedibus domus domini et induxit filios suos in ignem et augurabatur et fecit pythones et diuinos multos, ut faceret quod malignum est im oculis animae suae, ut exacerbaret dominum deum. et fecit sculptilia lucorum quae fecit in domo, quam dixit dominus ad dauid et ad Salomonem filium eius: in domo ista et i. Hierusalem, quam elegi et omnibus tribubus Israel, ponere nomen meum i. acternum, et non adponam pedem in Israd monere a terra quam dedi, sed si audierint me per omnia. quae mandaui eis, et secundum legem, quam mandauit eis puer meus Moyses. et non audierunt . et quoniam ualide aspernatus est Manasses et seduxit eos Manasses, ut facerent quod malignum est super omnes gentes quas abstulit dominus a facie Israel. et locutus est dominus in manu puerorum suorum prophetarum quae fecit Manasses rex Iuda simulacra, secundum omnia quae fecit Amorrhaeus qui erat ante faciem eius, et peccare feeit Iuda in idolis suis; propter hoc haec dicit dominus deus Israel: ecce ego adduco mala in Hierusalem et in Iuda; omnes qui audierint haec tinnibunt aures eorum utraeque. et extendam im Hierusalem mensuram Samariae et pondus domus Achab et deleam Hierusalem quemadmodum deletur 1 im Reg. 20, 21 — 21, 18 1 inqaid ezecias 3 manases 7 quos V, quas v egecit 9 bahal 11 dnabus Coleti 12 phytones 18 et non s. L m. 1 alt. in om. Gallandius 21 andierint Vv; em. Col . adspernatus 23 facia 26 amorrens buxum de poste ante faciem eius. et dabo eos in manus ini* micorum ipsius, et erunt in direptionem et conbustionem omnibus inimicis eorum, quoniam proiecti sunt de post me, et erant de post me et erant exacerbantes me, ex qua die exierunt patres eorum de terra Aegypti usque in hunc diem. et cetera uerborum Manasse et omnia quae fecit, quemadmodum peccare fecit Israel, nonne haec scripta sunt in libro uerborum dierum regum Iuda et quemadmodum sanguinem innocentium fudit multum ualde, usque dum impleret Hierusalem super os, extra peccatum, quae peccare fecit Iuda, ut faceret quod malignum est in conspectu domini dei ? et dormiuit Manasses cum patribus suis, et regnauit filius eius pro eo, cum esset annorum uiginti duo Amos . Quid dicis, Constanti, ad haec ? credo iam desinere te dicere: si non bene agerem, non essem tanto tempore regnans, quando uideas et alterum istum Manassem talia agentem quinquaginta septem annis regnasse; et quia diximus te alterum esse Manassem, omnia ipsius te habere conspice. ille in dei domo idololatriam constituit, totidem ipse fecisti in templo et aedibus domini; ille idola fecit adorari, usurpauit sibi quod domini dicebatur, ut deinceps dici possit idolorum; omnia haec et tu fecisti, quia Arrianam haeresem introduxisti in ecclesiam et qui blasphemiam tuam tamquam fidem catholicam statuisti suscipiendam, illam uero apud Niciam scriptam, quam nos scimus apostolicam euangelicamque, despuendam mandaris. ut tu nunc haec fieri concupisti, ita et Manasses omnibus idolis seruiendum esse mandauit, recedendum uero a deo. non ergo erit mirandum si tibi uindicasti aedes, quas colligere sumus soliti dei populum, et te idololatrem dixisti esse catholicum, quando uideas et Manassem fecisse istud quod tu nunc feceris; sic denique et tibi parcet dominus uiam tenenti Manasse, quomodo illi pe* percerit et quousque pepercerit, ut scriptum sit dormisse illum 9 08 super os Latinius; στόμα ει̉ς στόμα LXX 10 quod fort . 14 qui 16 et scripsi, te Vv 22 idolorum] cultor add. Coleti haeresim v 23 qui] quia Latinius 24 aput 29 in quas LatinWs, quo fort . 30 idolatrem V, idololatram v cum patribus suis et sepultum in Hierusalem et suscepisse loco illius regnum filium eius. numquid legis in bello illum interisse (a)ut aliqua ualitudine praegrauatum ? minime; sed quid sentis? credo, pro tua illa prudentia dicis inpune omnia illa cessisse Manasse regi. talis es tu, ut ita sentias de Manasse, quod enim, quia quinquaginta septem annis regnans filio tradidit regnum et ipse in pace defecerit, potuerint inpune ei cessisse tanta admissa. noli tibi ipse misereri ut temet ad deum uertas, noli corrigere nefarios actus tuos, et inuenies te torqueri cum Manasse, quem Manasses in eo uideris tu praecedere, quod enim ille tantum intra terminos Hierusalem sanguinem iustorum fuderit, tu autem toto fudisti ac fundis in regno Romano. sed, inquis, ille filios suos ante simulacra deorum suorum concremauit uel consecrauit; et tibi si fuissent, fecisses sine dubio eosdem Arrianam suscipere blasphemiam. an ignoras quia, sicut tunc placebant diabolo hi qui filios suos comburebant, quoniam quidem una esset illis mens derelinquendi creatorem et seruire creaturae, ita nunc nihil exigat diabolus a te, nisi ut neges unicum filium dei? hoc est illi acceptissimum sacrificium, ut sis credens quomodo et Arrius crediderit; plus est illi nostris temporibus hoc, ut dei neges filium, quam si temet in honore omnium daemonum ignibus uolueris concremari. uidet enim ab omnibus idolorum culturam despectam, quod uana fuerit inuentio; nunc est cupiens per uos suos famulos haereticos decipere nos dei seruos. quomodo, inquis, decipere? quomodo et te iam deceperit, ita et nos uult decipi. cum sis Arrianus, ad hoc te fingis Christianum, donec ueneno haeresis tuae possis inermes sauciare, quo possint deinceps non esse Christiani, quod nos sumus, sed quod uos estis Arriani. haec est sagina officiorum tuorum, quae per te exhibetur daemoniis. qui etenim nisi diabolus et eius filii dicere possunt de unico dei filio: filius est et non est uerus filius; deus est et non est uerus deus ? 3 ant scripsi, ut Vv, uel coni. Tilius 4 dices fort . 5 illi v 9 adetun actos 10 manaeses Y, manaasem v 13 fundes 20 illa 28 inermes Y, uermes v ergo tu cum dicis, Christianus sum sed non credo deum uerum habere filium, non credo unam potentiam patris et filii, cum dicis filium creaturam, factum illum ex nihilo, cum dicis fuisse, quando non fuerit, melius tu sacrificas diabolo quam tunc Manasses, quando filios suos aut per ignem omnibus consecrabat daemoniis aut cum concremabat. Doleo tibi, imperator, cum tantae sis insipientiae et cum sis tanta faciens mala, digneris tamen dicere: si non bene facerem, non adhuc in regno essem; iam me deus extinxisset . non conspicis istum Manassem in sacrilegio et in. crudelitate tibi comparandum, quod quinquaginta septem annis, ut saepe dixi, regnum tenuerit in Iudaea? hic utique qui fecerit derelinquere populum deum et seruirė idolis, hic utique qui in templo domini et in aedibus dei simulacra collocauerit, qui domum dei, qui sacrarium eius maiestatis idolorum fecerit sacrarium. sic et te patitur deus, sic sustinet quoad usque et familiam probet suam et dignos coronet et indignos tecum, nisi te correxeris, ad aeternam puniat poenam. ceterum crede quod possit sic et tunc Manassem et nunc te, in uno atomo exstinguere oculorum, sed parcit, non quia non possit, sed quia dignum sit et eius coronari cultores contra uestram manentes crudelitatem immobiles et uos inimicos eius clementiae, si tales ut estis durare censueritis, ad poenam damnet sempiternam. tu ut dicas: si non bene agerem, numquam adhuc imperarem, faciunt illi qui te errantem non solum corrigi nolunt, sed ut et pereas inpellunt. non mirum; scriptum est enim et te et illos tales futuros: laudatur peccator in desideriis animae suae, et qui iniqua gerit benedicetur. exacerbauit dominum peccator, secundum multitudinem irae. suae non inquiret; non est deus in conspectu eius, inquinat.ae sunt uiae eius in omni tempore; auferuntur iudicia eius a . 27 Ps. 9, 24—26 (10, 3-5) 6 cum] p add. V 7 cur addidi 9 extincxisset 10 incredulitate v; cf. 58, 12 12 iudea 18 delinquere populum domini v . 17 et (ante familiam) om. v 31 auferantur v facie eius . cum igitur tu dicis: bene facimus tollere episcopos illos qui confitentur se tenere fidem apud Niciam scriptam et constituere eos qui confiteantur, sicuti confitebatur Arrius; et illi dicant: recte utique tu es paccator ille qui laudaris iniuste pro desideriis animae tuae; et tu es iniquus, qui, cum sis derelictus pro blasphemiis tuis a deo, tamen cum adulatoribus tuis quodcumque delinquis non reprehendatur, sed magis dicatur bene te agere . cum dicis: bene feci ad Alexandriam mittere militem ad auferendum Athanasium, et illi rectissime dicunt: tu cui conparandus eris, nisi illi qui per psalmographum notatur a spiritu sancto, quod enim, cum gerat iniqua, cum sit pessimus et execrabilis, tamen cupiens sit laudari ? dicis: nisi bene agerem, non adhuc mihi pepercisset deus; et inuenio dictam ad deum; propterea quod hos qui exerrarint partibus corripis, et eos qui peccant admonens adloqueris, ut derelicta mal ilia credant in te, domine. et illos enim antiquos inhabitatores terrae tuae odiens, quoniam odibilia tibi opera faciebant per medicamina et sacramenta iniusta, et filiorum necatores sine misericordia uoluisti perdere per manus parentum nostrorum, ut dignam percipiat peregrinationem filiorum dei quae tibi omnium carior est terra. sed et his tamquam hominibus pepercisti et misisti antecessores exercitus uespas, ut illos partibus exterminarent. numquid inpotens eras inpugnare, impios iustis subicere aut bestiis saeuissimis aut uerbo duro simul perdere ? sed portibus iudicans dabas locum paenitentiae, non ignorans quoniam nequam est natio eorum et naturalis malitia illorum et quoniam non poterat mutari cogitatio illorum in perpetuo; semen enim erat maledictum ab initio nec timens aliquem ueniam dabas peccatis eorum. quis enim dicet tibi: quid fecisti? aut quis stabit contra iudicium tuum ? 14 Sap. 12, 2—12 f 4 rectae 5 iniustae 6 adolatoribus 7 deliqais 11 psalmografum 18 laudare 15 exer///rarint V, execrarint v partibus Tilius in not., patribaa Vv 16 adloquaeris militiae 20 percipiat scripsi, percipiant Vv peregrinationea V; em. Tilius in notis 29 aliquam v 30 aut quis t1, aut qui V