<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0180a.stoa003.opp-lat1"><div n="5" subtype="chapter" type="textpart"><p>Dicitur tibi a nobis, quod nisi te correxeris, nisi in uiis <lb/>
            deo placitis esse coeperis, sis nouo periturus exemplo; et tu <lb/>
            in tua manens es iniquitate, in tuo es perseuerans sacrilegio. <lb/>
            non nouum, siquidem isti Hieroboae regi et deus per hominem suum <lb n="25"/>
            illa quae iam dicta sunt perferri fecerit et cum ingenti <lb/>
            detinetur filius eius infirmitate, miserit ad dei domesticum et <lb/>
            audierit futura, et tamen cum ea quae sibi fuerant etiam <lb/>
            mala promissa uideret impleri, ille magis atque magis contra <lb/>
            deum fecerit, dei uoluerit destrui domum. <hi rend="italic">et homo,</hi> inquit, <lb n="30"/>
            <hi rend="italic">erat ex Silo et nomen ei Achiab, et hic erat sexaginta an-</hi>

<note type="footnote">30 m Reg. 12,ainter 24 et 25 (14, 2—11) </note>

<note type="footnote">15 hortus 24 <hi rend="italic">prius</hi> es B. <hi rend="italic">l. m. 1</hi> 25 quod et deus <hi rend="italic">coni. Col</hi>. <lb/>
            31 ex Silo <hi rend="italic">coni. TUius in notis,</hi> exilon <hi rend="italic">V,</hi> exilis <hi rend="italic">v et Sabat.,</hi> in Silo- <lb/>
            <hi rend="italic">Latinim</hi> Achiab, et hic <hi rend="italic">coni. Tilius,</hi> achiabeth <hi rend="italic">Vv</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="46"/>
            <hi rend="italic">norum et uerbum domini erat cum illo. et dixit Hieroboam <lb/>
            ad uxorem suam: surge et accipe in manu tua homini dei <lb/>
            panes et collyrides filiis eius et uuas et uas mellis. et surrexit <lb/>
            mulier et fecit sicut dixit ei uir eius. et Achiab homo senex <lb/>
            erat ualde et oculi eius caliginabantur uidere. et surrexit<lb n="5"/>
            mulier ex Baria et abiit. et factum est, cum intrasset ipsa<lb/>
             in ciuitate ad Achiab Selonitem, et dixit Achiab puero suo: <lb/>
            exi nunc in obuiam Annae uxori Hieroboam et dices ei : intra<lb/>
             et noli stare, quoniam haec dicit dominus: dura ego mitto<lb/>
             in te. et intrauit Anna ad hominem dei, et dixit ei Achiab:<lb n="10"/>
            ut quid mihi adtulisti panes et uuam et collyrides et</hi> uas <lb/>
            <hi rend="italic">mellis? haec dicit dominus: ecce tu ibis a me, et erit cum <lb/>
            intraueris portam ciuitatis Arira, et puellae tuae exient in <lb/>
            obuiam et dicent tibi: puer mortuus est. quoniam haec dicit <lb/>
            dominus: ecce ego disperdo huius Hieroboam mingentem ad<lb n="15"/>
            parietem; et erunt mortui eius Hieroboam in ciuitatem et<lb/>
             comedent eos canes, et mortui erunt ei in agro et comedent<lb/>
             eos uolucres caeli</hi>. non est, inquam, nonum, si tu in hac pertinacia <lb/>
            sis perstans, cum cognoscas istum Hieroboam his omnibus <lb/>
            non deterritum rebus; statim etenim, ut fuerat dictum ab <lb n="20"/>
            homine dei, ut ingressa est mulier ciuitatem, filius eorum <lb/>
            mortuus est; et tamen non conspexit Hieroboas quid ei deus, <lb/>
            propterea quod eum dereliquisset et populum secum perire <lb/>
            fecisset, fuisset repraesentaturus, nec timuit ex morte filii sui, <lb/>
            quod et cetera illum possint subsequi, sed in sua senuit uersutia; <lb n="25"/>
            usque adeo etenim inpos mentis fuerat factus Hieroboas, <lb/>
            ex quo recesserat ab eo qui regnum tradiderat illi, ut cum <lb/>
            dixisset: <hi rend="italic">uade ad dei hominem et disce an moriturus sit filius <lb/>
            noster,</hi> et didicerit per dei hominem, quod non solum filius <lb/>
            eorum esset moriturus, sed et in cuncto eius regno imminerent <lb n="30"/>
            pericula, ille tamen, ut semel statuerat, diabolo seruire maluit.

<note type="footnote"> 28 m Reg. 14, 2. S </note>

<note type="footnote"> 3 collirides 6 baria <hi rend="italic">Vv, ∑<foreign xml:lang="grc">αριρά</foreign> LXX et Latinius</hi> 11 collirides<lb/>
             12 erit <hi rend="italic">V,</hi> ecce v 13 Sarira <hi rend="italic">Lat</hi>. 16 pariemtem <lb/>
            23 derelinquisset 30 cuncta </note> <lb/>
             
<pb n="47"/>
            ad hominem dei sciscitandum mittit de futuris, et eum ad <lb/>
            cuius hominem mittit despuit et facit in contumeliam maiestatis <lb/>
            eius uitulas et has adorare secum facit populum. haec <lb/>
            egit, et tamen non ilico est extinctus, sed diu in regno superfuit. <lb/>
            et tu dicis: <hi rend="italic">si fuissem haereticus, si, ut dicunt Lucifer, <lb n="5"/>
            Pancratius et Hilarius, dei inpugnarem religionem, iam in<lb/>
             me fuisset uindicatum</hi>. accipe adhuc quid huic contigerit <lb/>
            Hieroboam regi, et tamen quomodo nec sic conuertatur ad <lb/>
            deum, sed magis in suo perseuerans mortuus fuerit scelere, <lb/>
            in suo defecerit sacrilegio: <hi rend="italic">et fecit Hieroboam diem festum <lb n="10"/>
            in mense octauo in die festo quinto decimo mensis secundum <lb/>
            diem festum Iuda, et ascendit in sacrificium quod fecit in<lb/>
             Bethel, ut sacrificarent uitulis quas fecit, et constituit in Bethel <lb/>
            sacerdotes excelsorum quos fecit, et ascendit in sacrarium quod <lb/>
            fecit in quinto decimo die mense octauo in die festo quem finxit<lb n="15"/>
             a corde suo, et fecit diem festum filiis Israel et ascendit in <lb/>
            sacrarium ut sacrificaret. et ecce homo dei ex Iuda aduenit <lb/>
            in uerbo domini in Bethel, et Hieroboam stabat super aram<lb/>
             suam sacrificare; et propheta inuocauit ad aram in uerbo <lb/>
            domini dicens:s o sacrarium, sacrarium, haec dicit dominus: <lb n="20"/>
            ecce filius nascetur in domo Dauid, et Iosias erit nomen illi, <lb/>
            et sacrificabit in te sacerdotes excelsorum qui sacrificant in <lb/>
            te, et ossa hominum conburet in te. et dabit in illa die prodigium <lb/>
            quod locutus est dominus: ecce sacrarium disrumpetur <lb/>
            et effundetur pinguedo quae est in eo. et factum est, ut audiuit <lb n="25"/>
            uerba hominis dei inuocantis in aram quae in Bethd erat,<lb/>
             et extendit manum suam ad aram dicens: adprehendite eum. <lb/>
             et arida facta est manus regis quam extendit in eum, et non <lb/>
            potuit reducere eam ad se. et sacrificium ruptum est, et effusa <lb/>
            est pinguedo eius a sacrario secundum prodigium quod dixit. <lb n="30"/>
            homo dei in uerbo domini. et respondit rex et dixit homini <lb/>
            dei: roga faciem domini dei tui, ut reuertatur manus mea</hi>

<note type="footnote"> 10 m Reg. 12, 32 - 13, 7 </note>

<note type="footnote"> 8 fecit <hi rend="italic">v</hi> 12 sacrificium] <hi rend="italic">cf. p. 43, 20</hi> 18 sacrificaret] <hi rend="italic">cf. ib</hi>. <lb/>
            22 in te <hi rend="italic">v,</hi> inter <hi rend="italic">V; xai <foreign xml:lang="grc">ϑὑσει έπὶ</foreign> ah rovg <foreign xml:lang="grc">ὶερει̃ς</foreign></hi><hi rend="italic">LXX</hi> 26 quae t7, <lb/>
            <hi rend="italic">quod V betel m. 1</hi>\' </note> <lb/>
             
<pb n="48"/>
            <hi rend="italic">ad me. et rogauit homo dei faciem domini, et reuersa est <lb/>
            manus regis ad eum, et facta est quemadmodum primum</hi>. <lb/>
            inpleta cum uiderit et prodigia quae fuerant ore hominis <lb/>
            prolata dei et brachium impium porrectum ad dei hominis <lb/>
            necem repente aridum factum pro metu, illico etiam per dei<lb n="5"/>
            cultoris precem factum incolume, numquid idololatriam quam <lb/>
            ipse constituerat dissipauit? numquid diem festum quem ipse <lb/>
            finxerat ex corde suo tandem tollit e medio? minime; sed <lb/>
            in ea pertinacia praesumptionis suae inuenitur mortis suscepisse <lb/>
            diem. non ergo mirari poterimus, si, quod deus auertat <lb n="10"/>
            a te, in haeresi tua censueris mortis diem suscipere, quandoquidem <lb/>
            etiam signis ac prodigiis non potuerint priores consacrilegi <lb/>
            tui reuocari ad solum deum colendum. dicit enim <lb/>
            de Hieroboam sancta scriptura: <hi rend="italic">et post hoc non est reuersus<lb/>
             Hieroboas a malitia sua, sed reuersus est et fecit ex parte<lb n="15"/>
            populi sacerdotes excelsorum. qui enim uolebat adleuabat <lb/>
            manum suam, et fiebat sacerdos in excelsis. et factum est hoc <lb/>
            uerbum in peccatum in domum Hieroboam et in interitum <lb/>
            et in exterminium a facie terrae</hi>. 
</p></div><div n="6" subtype="chapter" type="textpart"><p rend="script">Quae ne dicantur etiam de te, quaeso temet eripias a <lb n="20"/>
            nefando Arrianorum coetu, quaeso sis Christianus ut ante <lb/>
            eras ex Arriano, nec nobis indigneris quod actus tuos et <lb/>
            Hieroboae aequemus; sed magis obsecro conspicias has omnes <lb/>
            instructiones potius quam increpationes nuncupandas sospitatis <lb/>
            tuae me bono ingerere. conpararis etenim a nobis Hieroboae. <lb n="25"/>
            nostris temporibus quia sic cunctos a deo fueris conatus uertere, <lb/>
            sicut ille populum fuerit conatus Israel facere apostatam <lb/>
            ex dei cultore. nolo adhuc hinc tibi aliquid spei promittas, <lb/>
            quod enim male sis faciens et tamen regnes, cum uideas et <lb/>
            Hieroboam diu regnasse in scelere suo, sed et filium Salomonis <lb n="30"/>
            totidem et idololatriam gerentem in eodem defunctum scelere,

<note type="footnote">14 m Reg. 18, 38. 34 </note>

<note type="footnote"> 3 et <hi rend="italic">V,</hi> haec <hi rend="italic">v,</hi> ea <hi rend="italic">fort</hi>. 4 <hi rend="italic">post</hi> dei <hi rend="italic">spatium fere 15 litterarum</hi> <lb/>
            5 metum <hi rend="italic">m. 1</hi> 7 quem <hi rend="italic">v,</hi> quod <hi rend="italic">V</hi> 28 aequaemus 28 cultorem <lb/>
            31 idolatriam </note> <lb/>
             
<pb n="49"/>
            <lb/>
            item eius filium Abiud, de quo scriptum inuenio: <hi rend="italic">et abiit in <lb/>
            peccatis patris sui, quae fecit in conspectu eius, et non erat<lb/>
             cor eius consummatum cum domino deo suo, sicut erat cor <lb/>
            Dauid patris eius,</hi> et tamen cum seruirent idolis, fuerint in <lb/>
            regno et mortui sint in ea dignitate, et tradiderint filiis suis <lb n="5"/>
            auctoritatem regni. ne itaque etiam in eo plaudeas, quod enim <lb/>
            pater uester uobis tradiderit regnum, dicens: <hi rend="italic">nisi pater meus <lb/>
            bene fecisset conferre se ad Arrianos, um eius fiMi regnaremus</hi>. <lb/>
            nolo dicas: <hi rend="italic">si haereticus essem, numquam tantum imperarem, <lb/>
            numquam me permitteret</hi> deus <hi rend="italic">adhuc in regno esse,</hi> quando <lb n="10"/>
            uideas uiginti quatuor annis regnasse Basiam filium Achiae <lb/>
            super Israel, de quo scriptum inuenisti in Regnorum libro <lb/>
            terti??? : et, <hi rend="italic">fecit malignum coram domino et abiit in uiam <lb/>
            Hieroboam filii Nabath;</hi> eb in pescatis eius <hi rend="italic">quemadmodum <lb/>
            peccauit in Israel</hi>. qui Basis re-x debuerat utique metuere <lb n="15"/>
            ne fuisset percussus ut Hieroboas, si a uiis recessisset domini. <lb/>
            sed ita. estis qui a deo declinatis, ut cum uobis fuerit libitum <lb/>
            in iniuriam, dei suscipere officium idololatriae, non possetis <lb/>
            nec illorum qui iam iudicati fuerint terreri exemplo, conuerti <lb/>
            ad deum. scriptum est etiam de Iambre. rege: <hi rend="italic">et fecit malignum <lb n="20"/>
            in conspectu domini, et maligne fecit super- omnes</hi> qui <lb/>
            <hi rend="italic">fuerunt</hi> ante <hi rend="italic">eum</hi> et <hi rend="italic">abiit in omnem uiam Hieroboam filii <lb/>
            Nabath in peccatis eius ;</hi> et tamen hic quii dicitur super omnes <lb/>
            peccasse, qui ante illum fuerant reges, non statim ut dereliquit <lb/>
            deum exstinctus est nec per aliquam grauem ualitudinem <lb n="25"/>
            est uexatus, ut grauiori poena fuisset nisus interemptus qui <lb/>
            grauius describitur deliquisse.aides, Constanti, tametsi contingat <lb/>
            tibi in summa felicitat» in hac temporaria uersari uita, <lb/>
            tamen magis te timere debere, quod dei reserueris iudicio ; <lb/>
            et licet etiam quii statim extinguuntur; quibus hic aliqua. <lb n="30"/>
            diuinitus inrogatur poenarum, post descensum semper torque-.

<note type="footnote"> 1 m Reg. 15, 8 18 ib. 15, 34 20 ib. 16, 25. 26 </note>

<note type="footnote"> 1 Abia- <hi rend="italic">Latinius</hi> abia m. <hi rend="italic">1</hi> 5 sant dignatbte <hi rend="italic">m. 1</hi> <lb/>
            6 plagdas v 8 bene s. <hi rend="italic">Z. m. 1-</hi> 11 Baasan <hi rend="italic">Latinius</hi> 18 posntis <lb/>
            <hi rend="italic">Latinius</hi> 19 territi <hi rend="italic">Latinius falso</hi> 25 aliquem </note>

<note type="footnote"> XIIII. </note>

<note type="footnote"> 4 </note> <lb/>
             
<pb n="50"/>
            antur, tamen tu si in summa uiuens felicitate fueris hinc <lb/>
            raptus, aduerte qualiter in te uindicta sit processura, qui in <lb/>
            tanto inueniaris scelere. ne hinc itaque quicquam tibi adscripseris <lb/>
            felicitatis, quod cum sis negans filium unicum dei, <lb/>
            quod cum eius familiam persequaris, tamen adhuc spiritus <lb n="5"/>
            tuus in corpore illo carnifice sit manens, quando consideres <lb/>
            etiam filium Asab annis triginta quinque, cum fuerit ut tu <lb/>
            sacrilegus, regnasse apud ludaeos; de quo scriptum esse <lb/>
            legisti: <hi rend="italic">abiit in uias Asab patris sui, et non declinauit ab <lb/>
            illis, ut faceret quod rectum erat in conspectu domini, sed <lb n="10"/>
            ab excelsis non abstinuerunt et sacrificabant in excelsis et <lb/>
            incendebant</hi>. ecce etiam hic describitur rex in pace dormisse. <lb/>
            cum itaque fuerit triginta quinque annis idololatriam gerens, <lb/>
            ne tibi adscribas ad gloriam et dicas: <hi rend="italic">idcirco non aliqua <lb/>
            uulneror plaga, idcirco non iam extinctus sum, sed adhuc <lb n="15"/>
            ųiuo regnum imperii Romani possidens, quia sim bene credens; <lb/>
            quia Arrii recta sit fides, quia fecerim bene remouere <lb/>
            episcopos et alios tales instituerim quales concupierit Arrius</hi>. <lb/>
            noli, inquam, hinc tibi gloriari, quod cum haec sis faciens, <lb/>
            tamen superbias, quando uideas istam regem. triginta quinque <lb n="20"/>
            annis tenuisse regnum, in pace fuisse exemptum. si igitur <lb/>
            potuit illis, quia ita exempti sint, inpune idololatriae crimen <lb/>
            cedere, poterit et tibi, Constanti. conuerte te itaque ad. <lb/>
            dominum, ne talis inueniaris qualis est inuentus Achab, <lb/>
            de quo scriptum inuenio: <hi rend="italic">et fecit Achab malignum in conspectu <lb n="25"/>
             domini, et maligne fecit super omnes qui fuerunt ante <lb/>
            eum. et non fuit illi satis ut ambularet in peccatis Hieroboam <lb/>
            filii Nabatk, sed et accepit uxorem Iesabel filiam Basan et <lb/>
            Hela regis Sidoniorum. et abiit et seruiuit Baali et adorauit <lb/>
            eum et statuit sacrarium Baali in domo religionum suarum, <lb n="30"/>
            quam aedificauit in Samaria; et fecit Achab lucum, ut faceret</hi>

<note type="footnote"> 9 m Reg. 22, 43. 44 (cf. ib. 16, 28 et H Paral. 20, 82. 33) <lb/>
            25 m Beg. 16, 30-33. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 3 quidcumque <hi rend="italic">v</hi> 7 Asa <hi rend="italic">Latinius,</hi> basa <hi rend="italic">Y</hi> 18 idolatriam <lb/>
            fc <lb/>
            18 concupiuerit v 21 exemtum 22 inpmiae 24 acap 25 acap <lb/>
            28 zezabel basan 29 Hela] Ethbaal <hi rend="italic">Latinius</hi> habiit <lb/>
            bahali 80 sacrario bahali regionum <hi rend="italic">m</hi>. 1 \' </note> <lb/>
             
<pb n="51"/>
            <hi rend="italic">exacerbationem, ut exacerbaret deum et animam suam disperderet,<lb/>
             et malignum fecit super omnes reges Israel qui <lb/>
            fuerunt ante eum</hi>. noli adhuc te sinere esse apud Arrianos, <lb/>
            sed fac transitum ad nos Christianos, quibus sunt ita cunctae <lb/>
            haereses ut est <hi rend="underline">Baal</hi>. sic uos nunc nobis estis haeretici, ut <lb n="5"/>
            illis illorum temporum dei cultoribus fuerint illi qui idolis <lb/>
            immolabant; per hanc haeresim tuam mihi crede quod talis <lb/>
            sis nostris temporibus, qualis fuerit et Achab. 
</p></div></div></body></text></TEI>