<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0180a.stoa003.opp-lat1"><div n="3" subtype="chapter" type="textpart"><p rend="script"><hi rend="italic">Si male,</hi> inquis, <hi rend="italic">egissem, si quomodo dicit Lucifer, <lb/>
            essem haereticus, iam mihi abstulisset deus regnum</hi>. accipe <lb n="25"/>
            etiam Salomonem superuixisse post idololatriam commissam <lb/>
            et intellegere dignare te quoque talem esse, qualis ille post <lb/>
            idololatriam fuerit. <hi rend="italic">et suscitauit dominus satan Salomoni<lb/>
             Ader Idumaeum et Esrom filium Anadeth in Bemathad, <lb/>
            Adragas regem Saba dominum eius. et congregati sunt super<lb n="30"/>
             eum uiri, et erat princeps congregationis, et praeoccupauit</hi>

<note type="footnote"> 28 m Reg. 11, 14 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 6 iessae bethleem andioij uidi <hi rend="italic">Lucifer in l. I pro s. Atha-</hi> <lb/>
            a <lb/>
            <hi rend="italic">nasio</hi> 8 reprobatua — destinatus <hi rend="italic">Vv; emendaui</hi> 11 persequedi <lb/>
            12 allegerat <hi rend="italic">m. 1</hi> 14 diligebat] eum <hi rend="italic">add. V, exp. v</hi> 16 uindictam<lb/>
             24 egisse 26 <hi rend="italic">et</hi> 28 idolatriam 29 remahad m. 1 </note> <lb/>
             
<pb n="42"/>
            • <lb/>
            <hi rend="italic">Damasic ciuitatem et sedit in ea et regnauit in Damasic, <lb/>
            et erant satanae Salomoni et Israel omnibus diebus Salomonis</hi>. <lb/>
            probauimus tibi etiam Salomonem aliquot annis regnasse post <lb/>
            idololatriam, et utique iam non deo sed diabolo seruientem, <lb/>
            unde et diabolicis hominibus notatur haesisse; ita et tu haerens <lb n="5"/>
            es consacrilegis tuis Arrianis, qui licet adhuc in corpore sis, <lb/>
            licet in regno sis manens, tamen talis esse inueniris qualis <lb/>
            fuerit Salomon, posteaquam deum dereliquerit et idola fuerit <lb/>
            secutus. talibus nos adhaerere uolueras, qualibus Salomon <lb/>
            fecerit adhaerere Israelitas. ubi fuit ille amor dei, qui fuisse <lb n="10"/>
            narratur per sanctas scripturas apud Salomonem, tempore isto <lb/>
            quo idola dignatus est sequi, derelinquere deum? unde hoc? <lb/>
            nisi quia factus omnino fuerit homo alienus ab intellectu sobrio. <lb/>
            nolo tibi plaudeas, quod, cum sis blasphemus et destructor <lb/>
            dei religionis, tamen adhuc habeas regnum et sis superbiens <lb n="15"/>
            post sacrilegium tuum, cum et Roboam filium Salomonis idololatriam <lb/>
            facientem uixisse inueniamus in regno uiginti annis. <lb/>
            dicit enim sacra scriptura de eo: <hi rend="italic">et rex Salomon dormiuit <lb/>
            cum patribus suis in ciuitate Dauid; et regnauit filius eius <lb/>
            Roboam pro eo in Hierusalem, et erat sedecim annorum cum <lb n="20"/>
            regnaret, et uiginti annis regnauit in Hierusalem</hi>. et infra: <lb/>
            <hi rend="italic">et fecit malignum ante conspectum domini et non abiit in uia <lb/>
            Dauid patris sui</hi>. ut igitur tam Salomon, ex quo idolis semet <lb/>
            dignatus est mancipare, quam eius filius Roboam, qui semper <lb/>
            idolis fuit seruiens, cum non ambulauerint in Dauid itineribus, <lb n="25"/>
            tamen uixerint in regno et utrique regnantes ad uitae ultimum <lb/>
            diem peruenerint, quomodo tu miraris ad temet, cur post <lb/>
            commissum piaculum in eo scelere degens rex superbias, quod <lb/>
            neque tibi regnum neque uita auferatur a deo? quando uideas <lb/>
            etiam Hieroboam domini religionem funditus uertere, ut tu,

<note type="footnote"> 18 m Reg. 12, inter 24 et 25 22 ib. (cf. 14, 22) ,. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 demasic <hi rend="italic">v</hi> dęmasic 4 seraientem (m <hi rend="italic">add. m. 1)</hi> unde <hi rend="italic">V,</hi> <lb/>
            seruiente mando <hi rend="italic">v,</hi> sernientem, mundo <hi rend="italic">Col</hi>. 8 derelinquerit <lb/>
            11 aput 14 plaudaa <hi rend="italic">v</hi> 16 idolatriam 18 domiuit <hi rend="italic">m. 1</hi> <lb/>
            22 babiit 24 Roboam <hi rend="italic">v,</hi> roboas <hi rend="italic">V</hi> 25 ambulauerit 27 tu <hi rend="italic">F,</hi> <lb/>
            te <hi rend="italic">v</hi> 30 funditis m. 1 </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="43"/>
            fuisse conatum, et tamen superuixerit annis quam plurimis et <lb/>
            quidem in eo scelere manens, sicut scriptum est: <hi rend="italic">et erat homo<lb/>
             ex monte Ephraem seruus Salomonis, et nomen ei erat Hieroboam, <lb/>
            et nomen matris eius erat Sariram, mulier fornicaria,</hi> <lb/>
            et alio loco: <hi rend="italic">et factum est ut audiuit omnis Israel, quoniam <lb n="5"/>
            reuersus est Hieroboas ex Aegypto, et miserunt et uocauerunt <lb/>
            eum in synagoga et regnificauerunt eum in Israel,</hi> et infra: <lb/>
            <hi rend="italic">et dixit Hieroboas in corde suo: nunc reuertetur regnum Dauid. <lb/>
            si ascenderit populus hic sacrificium offerre in domo domini<lb/>
            in Hierusalem, et conuertetur cor populi ad dominum suum <lb n="10"/>
            Roboam regem Iuda. tunc igitur Hieroboas cogitauit et abiit. <lb/>
            et fecit duas uitulas aureas et dixit ad populum: sufficiat <lb/>
            uobis ascendisse in Hierusalem. ecce sunt dii tui Israel qui<lb/>
             reduxerunt te de terra Aegypti. et posuit unam in Bethel et <lb/>
            unam dedit in Dan. et factum est hoc uerbum in peccatum, <lb n="15"/>
            et antecedebat populus ante faciem unius uitulae usque Dan. <lb/>
            et fecerunt domos in excelsum, et fecit sacerdotes partem aliquam <lb/>
            populi, qui non erant ex filiis Leui. et fecit Hieroboas <lb/>
            diem festum in mense octauo in quinta decima mensis secundum <lb/>
            diem festum Iuda, et ascendit in sacrario quod fecit in<lb n="20"/>
             Bethel, ut sacrificaret ante uitulas quas fecit, et constituit in <lb/>
            Bethel sacerdotes excelsorum quos fecit. et ascendit in sacrarium <lb/>
            quod fecit in quinto decimo die mense octauo in die festo quem <lb/>
            finxit a corde suo, et fecit diem festum filiis Israel</hi>. 
</p></div><div n="4" subtype="chapter" type="textpart"><p rend="script">Nolo ergo glorieris quod, cum idololatriam sis gerens, <lb n="25"/>
            tamen uiuas regni possidens gloriam, quando uideas hunc <lb/>
            Hieroboam uitulas fecisse aureas, populum Israelitarum conuertisse <lb/>
            ad idololatriam et tamen non solum non statim ut <lb/>
            deliquerat extinctum, sed et diu uiuere permissum. numquid <lb/>
            non potuerat deus eosdem reges idololatres remouere? sed <lb n="30"/>
            ostensum est quam sitis ingrati deo uos, qui cum tantum\' <lb/>
            exaltemini, tamen ipsum qui uos exaltat non solum

<note type="footnote"> 2 m Reg. ib. (cf. 11, 26) 5 ib. 12, 20 8 ib. 12, 26-52 </note>

<note type="footnote"> 3 ephrem 11 habiit 20 quot 27 israhelitarum 28 idolatriam <lb/>
            <hi rend="italic">prius</hi> non <hi rend="italic">s. I. m. 1</hi> 30 idololatres <hi rend="italic">V,</hi> idololatras v <lb/>
            32 obliniscamini (a <hi rend="italic">inter scribendum ex</hi> i <hi rend="italic">corr.)</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="44"/>
            obliuiscamini, sed et adhuc eundem in semis eius persequamini, <lb/>
            religionem eius tollere cupientes e medio. quod ita esse ei <lb/>
            istius regis cognosce facto Hieroboae, qui cum fuerit filius <lb/>
            ancillae, cum se meminisset ortum de meretrice, cum regnum <lb/>
            acceperit domini sui Salomonis in obprobrium eiusdem Salomonis,<lb n="5"/>
            cur de(re)linquens deum ad idola semet uerterit, cum, <lb/>
            inquam, sciuerit sibi regnum datum a deo Hieroboas, propterea <lb/>
            quod Salomon dominus eius idola fuisset secutus, tamen haec <lb/>
            omnia ducens pro nihilo cogitauit idola facere, et ipsis cum <lb/>
            omni populo qui deo seruiebat esse mancipatus quam deo<lb n="10"/>
            uiuo, qui illum ex mulieris meretricis filio fecerat regnum <lb/>
            habere Salomonis domini sui. ne itaque mireris quod uobis <lb/>
            . ingratis in ipsum delinquentibus parcat, sed illud hortor uideas, <lb/>
            quod, tarde licet, si in hac tua manseris nequitia, sis percepturus <lb/>
            ea quae omnes in sacrilegio perceperunt praedecessores<lb n="15"/>
            tui. hortamur ut temet tantis a malis eripere digneris. <lb/>
            et es habens &lt;exempla&gt; insuper, non tu primus facis. uidemus <lb/>
            etiam istum Hieroboam commonitionem domini duxisse pro <lb/>
            nihilo. <hi rend="italic">et factum est,</hi> inquit, <hi rend="italic">in tempore illo, et Hieroboas exiit<lb/>
            de Hierusalem, et inuenit eum Achias Silonites prophetes in <lb n="20"/>
             uia, et Achias opertus erat uestimento nouo, et ambo erant <lb/>
            in campo. et adprehendit Achias uestimentum suum nouum <lb/>
            quod super se habebat et dirupit illud duodecim scissuris<lb/>
             et dixit ad Hieroboam: accipe tibi decem scissuras, quoniam <lb/>
            haec dicit dominus deus Israel: ecce ego disrumpo regnum <lb n="25"/>
            de manu Salomonis, et dabo tibi decem sceptra; et duo sceptra<lb/>
             erunt illi propter seruum meum Dauid et propter Hierusalem <lb/>
            ciuitatem, quam elegi ex omnibus tribubus Israel, pro quibus<lb/>
             dereliquit me Salomon, et fecit Astarte idolo inmundo Sydoniorum <lb/>
            et Cama idolo Moab et regi eorum religioni filiorum</hi>

<note type="footnote">19 m Reg. 11, 29—38 </note>

<note rend="script" type="footnote">6 delinquens Vv, derelinquens <hi rend="italic">Latinius,</hi> delinquens in <hi rend="italic">Col.,</hi> relinquens <lb/>
            <hi rend="italic">fort</hi>. 13 ortor <hi rend="italic">m. 1</hi> 15 prodecessores <hi rend="italic">V, em. v</hi> 17 exempla <hi rend="italic">uel</hi> <lb/>
            fc; <lb/>
            <hi rend="italic">tale quid exciaisse uidetur</hi> 24 heroboam <hi rend="italic">m. 1</hi> 28 omni </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="45"/>
            <hi rend="italic">Ammon, et non abiit in uias meas, ut faceret quod rectum <lb/>
            est coram me, sicut fecit Dauid pater eius. et non accipiam <lb/>
            regnum totum de manu eius in diebus uitae eius propter Dauid <lb/>
            seruum meum quem elegi, quoniam contra faciam illi per <lb/>
            omnes dies uitae</hi> eius. <hi rend="italic">et accipiam regnum de manu fili eius,<lb n="5"/>
             et dabo tibi sceptra decem, filio autem eius dabo duo sceptra, <lb/>
            ut sit positio seruo meo Dauid omnibus diebus coram me in <lb/>
            Hierusalem ciuitate, quam elegi mihi, ut ponerem nomen meum <lb/>
            ibi. et accipiam te et regnabis in quibus concupiscit anima <lb/>
            tua, et tu eris rex in Israel. et erit si custodieris omnia quaecumque <lb n="10"/>
            praecepero tibi et ieris in uias meas et feceris quod <lb/>
            rectum est in conspectu meo et custodieris praecepta mea <lb/>
            et mandata meas sicut fecit Dauid seruus meus, et ero tecum<lb/>
             et aedificabo tibi domum fidelem, sicut aedificaui Dauid</hi>. cum <lb/>
            audierit haec a deo homo ortus qui fuerit ex meretrice, homo <lb n="15"/>
            qui se meminerat natum de genere seruili, numquid, posteaquam <lb/>
            impleta sunt omnia quae promiserat dominus, illi qui <lb/>
            sibi tanta promiserat est obsecundatus? et non statim ut exaltatum <lb/>
            se uidit, contra ipsum auspicatus est? non statim, <lb/>
            quomodo fuisset deus derelictus ab omnibus cultoribus suis, <lb n="20"/>
            opera est data per Hieroboam? 
</p></div></div></body></text></TEI>