Si male, inquis, egissem, si quomodo dicit Lucifer, essem haereticus, iam mihi abstulisset deus regnum . accipe etiam Salomonem superuixisse post idololatriam commissam et intellegere dignare te quoque talem esse, qualis ille post idololatriam fuerit. et suscitauit dominus satan Salomoni Ader Idumaeum et Esrom filium Anadeth in Bemathad, Adragas regem Saba dominum eius. et congregati sunt super eum uiri, et erat princeps congregationis, et praeoccupauit 28 m Reg. 11, 14 6 iessae bethleem andioij uidi Lucifer in l. I pro s. Atha- a nasio 8 reprobatua — destinatus Vv; emendaui 11 persequedi 12 allegerat m. 1 14 diligebat] eum add. V, exp. v 16 uindictam 24 egisse 26 et 28 idolatriam 29 remahad m. 1 • Damasic ciuitatem et sedit in ea et regnauit in Damasic, et erant satanae Salomoni et Israel omnibus diebus Salomonis . probauimus tibi etiam Salomonem aliquot annis regnasse post idololatriam, et utique iam non deo sed diabolo seruientem, unde et diabolicis hominibus notatur haesisse; ita et tu haerens es consacrilegis tuis Arrianis, qui licet adhuc in corpore sis, licet in regno sis manens, tamen talis esse inueniris qualis fuerit Salomon, posteaquam deum dereliquerit et idola fuerit secutus. talibus nos adhaerere uolueras, qualibus Salomon fecerit adhaerere Israelitas. ubi fuit ille amor dei, qui fuisse narratur per sanctas scripturas apud Salomonem, tempore isto quo idola dignatus est sequi, derelinquere deum? unde hoc? nisi quia factus omnino fuerit homo alienus ab intellectu sobrio. nolo tibi plaudeas, quod, cum sis blasphemus et destructor dei religionis, tamen adhuc habeas regnum et sis superbiens post sacrilegium tuum, cum et Roboam filium Salomonis idololatriam facientem uixisse inueniamus in regno uiginti annis. dicit enim sacra scriptura de eo: et rex Salomon dormiuit cum patribus suis in ciuitate Dauid; et regnauit filius eius Roboam pro eo in Hierusalem, et erat sedecim annorum cum regnaret, et uiginti annis regnauit in Hierusalem . et infra: et fecit malignum ante conspectum domini et non abiit in uia Dauid patris sui . ut igitur tam Salomon, ex quo idolis semet dignatus est mancipare, quam eius filius Roboam, qui semper idolis fuit seruiens, cum non ambulauerint in Dauid itineribus, tamen uixerint in regno et utrique regnantes ad uitae ultimum diem peruenerint, quomodo tu miraris ad temet, cur post commissum piaculum in eo scelere degens rex superbias, quod neque tibi regnum neque uita auferatur a deo? quando uideas etiam Hieroboam domini religionem funditus uertere, ut tu, 18 m Reg. 12, inter 24 et 25 22 ib. (cf. 14, 22) ,. 1 demasic v dęmasic 4 seraientem (m add. m. 1) unde V, seruiente mando v, sernientem, mundo Col . 8 derelinquerit 11 aput 14 plaudaa v 16 idolatriam 18 domiuit m. 1 22 babiit 24 Roboam v, roboas V 25 ambulauerit 27 tu F, te v 30 funditis m. 1 fuisse conatum, et tamen superuixerit annis quam plurimis et quidem in eo scelere manens, sicut scriptum est: et erat homo ex monte Ephraem seruus Salomonis, et nomen ei erat Hieroboam, et nomen matris eius erat Sariram, mulier fornicaria, et alio loco: et factum est ut audiuit omnis Israel, quoniam reuersus est Hieroboas ex Aegypto, et miserunt et uocauerunt eum in synagoga et regnificauerunt eum in Israel, et infra: et dixit Hieroboas in corde suo: nunc reuertetur regnum Dauid. si ascenderit populus hic sacrificium offerre in domo domini in Hierusalem, et conuertetur cor populi ad dominum suum Roboam regem Iuda. tunc igitur Hieroboas cogitauit et abiit. et fecit duas uitulas aureas et dixit ad populum: sufficiat uobis ascendisse in Hierusalem. ecce sunt dii tui Israel qui reduxerunt te de terra Aegypti. et posuit unam in Bethel et unam dedit in Dan. et factum est hoc uerbum in peccatum, et antecedebat populus ante faciem unius uitulae usque Dan. et fecerunt domos in excelsum, et fecit sacerdotes partem aliquam populi, qui non erant ex filiis Leui. et fecit Hieroboas diem festum in mense octauo in quinta decima mensis secundum diem festum Iuda, et ascendit in sacrario quod fecit in Bethel, ut sacrificaret ante uitulas quas fecit, et constituit in Bethel sacerdotes excelsorum quos fecit. et ascendit in sacrarium quod fecit in quinto decimo die mense octauo in die festo quem finxit a corde suo, et fecit diem festum filiis Israel . Nolo ergo glorieris quod, cum idololatriam sis gerens, tamen uiuas regni possidens gloriam, quando uideas hunc Hieroboam uitulas fecisse aureas, populum Israelitarum conuertisse ad idololatriam et tamen non solum non statim ut deliquerat extinctum, sed et diu uiuere permissum. numquid non potuerat deus eosdem reges idololatres remouere? sed ostensum est quam sitis ingrati deo uos, qui cum tantum\' exaltemini, tamen ipsum qui uos exaltat non solum 2 m Reg. ib. (cf. 11, 26) 5 ib. 12, 20 8 ib. 12, 26-52 3 ephrem 11 habiit 20 quot 27 israhelitarum 28 idolatriam prius non s. I. m. 1 30 idololatres V, idololatras v 32 obliniscamini (a inter scribendum ex i corr.) obliuiscamini, sed et adhuc eundem in semis eius persequamini, religionem eius tollere cupientes e medio. quod ita esse ei istius regis cognosce facto Hieroboae, qui cum fuerit filius ancillae, cum se meminisset ortum de meretrice, cum regnum acceperit domini sui Salomonis in obprobrium eiusdem Salomonis, cur de(re)linquens deum ad idola semet uerterit, cum, inquam, sciuerit sibi regnum datum a deo Hieroboas, propterea quod Salomon dominus eius idola fuisset secutus, tamen haec omnia ducens pro nihilo cogitauit idola facere, et ipsis cum omni populo qui deo seruiebat esse mancipatus quam deo uiuo, qui illum ex mulieris meretricis filio fecerat regnum habere Salomonis domini sui. ne itaque mireris quod uobis . ingratis in ipsum delinquentibus parcat, sed illud hortor uideas, quod, tarde licet, si in hac tua manseris nequitia, sis percepturus ea quae omnes in sacrilegio perceperunt praedecessores tui. hortamur ut temet tantis a malis eripere digneris. et es habens insuper, non tu primus facis. uidemus etiam istum Hieroboam commonitionem domini duxisse pro nihilo. et factum est, inquit, in tempore illo, et Hieroboas exiit de Hierusalem, et inuenit eum Achias Silonites prophetes in uia, et Achias opertus erat uestimento nouo, et ambo erant in campo. et adprehendit Achias uestimentum suum nouum quod super se habebat et dirupit illud duodecim scissuris et dixit ad Hieroboam: accipe tibi decem scissuras, quoniam haec dicit dominus deus Israel: ecce ego disrumpo regnum de manu Salomonis, et dabo tibi decem sceptra; et duo sceptra erunt illi propter seruum meum Dauid et propter Hierusalem ciuitatem, quam elegi ex omnibus tribubus Israel, pro quibus dereliquit me Salomon, et fecit Astarte idolo inmundo Sydoniorum et Cama idolo Moab et regi eorum religioni filiorum 19 m Reg. 11, 29—38 6 delinquens Vv, derelinquens Latinius, delinquens in Col., relinquens fort . 13 ortor m. 1 15 prodecessores V, em. v 17 exempla uel fc; tale quid exciaisse uidetur 24 heroboam m. 1 28 omni Ammon, et non abiit in uias meas, ut faceret quod rectum est coram me, sicut fecit Dauid pater eius. et non accipiam regnum totum de manu eius in diebus uitae eius propter Dauid seruum meum quem elegi, quoniam contra faciam illi per omnes dies uitae eius. et accipiam regnum de manu fili eius, et dabo tibi sceptra decem, filio autem eius dabo duo sceptra, ut sit positio seruo meo Dauid omnibus diebus coram me in Hierusalem ciuitate, quam elegi mihi, ut ponerem nomen meum ibi. et accipiam te et regnabis in quibus concupiscit anima tua, et tu eris rex in Israel. et erit si custodieris omnia quaecumque praecepero tibi et ieris in uias meas et feceris quod rectum est in conspectu meo et custodieris praecepta mea et mandata meas sicut fecit Dauid seruus meus, et ero tecum et aedificabo tibi domum fidelem, sicut aedificaui Dauid . cum audierit haec a deo homo ortus qui fuerit ex meretrice, homo qui se meminerat natum de genere seruili, numquid, posteaquam impleta sunt omnia quae promiserat dominus, illi qui sibi tanta promiserat est obsecundatus? et non statim ut exaltatum se uidit, contra ipsum auspicatus est? non statim, quomodo fuisset deus derelictus ab omnibus cultoribus suis, opera est data per Hieroboam?